monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 29
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXVIII. De duplici opere Dei. <<< >>> XXX. De custodia Dei.
XXIX. De observantia pacis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Christianae perfectionis est pacificum esse, etiam cum pacis inimicis, spe correctionis, non consensu malignitatis; ut si nec exemplum, nec cohortationem dilectionis sequantur, causas tamen non habeant quibus odisse nos debeant. 2 Moribus in sanctis pulchra est concordia pacis,
Cum multis unum convenit, atque placet.
3 Nec tamen hoc cohibenda modo sunt foedera amoris,
Ut solis pax haec sit tribuenda bonis.
4 Iniustis etiam praestetur iusta voluntas,
Nec quemquam spernant vota benigna hominem.
5 Non ut amicitiae vitiis socientur iniquis,
Adsit sed pravis ut medicina animis.
6 Quae si pace sua non sedat turbida corda,
Nobis non possit nostra perire quies.