monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 28
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXVII. De proficiendo. <<<     >>> XXIX. De observantia pacis.

XXVIII. De duplici opere Dei. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Si omnes homines simul consideremus, quorum alii misericordia salvi fiunt, alii veritate damnantur, universae viae Domini, id est, misericordia et veritas, suo fine distinctae sunt. 2  Si autem solos sanctos intueamur, non discernuntur hae viae Domini. 3  Individua enim ibi est et a misericordia veritas, et a veritate misericordia, quia beatitudo sanctorum et de munere gratiae est, et de retributione iustitiae. 4  Omnibus in rebus geminum est opus Omnipotentis.
5  Totum aut iustitia est quod gerit, aut pietas.
6  Quae simul in terras descendunt lucis ab arce,
Ne cuiquam parti desit utrumque bonum.
7  Et quoniam cuncti auxilio miserantis egemus,
Praecedit semper gratia iustitiam,
Damnantem elatos, salvantem iustificatos,
Quos Deus et donis auxerit et meritis.