monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 27
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXVI. De scrutandis mandatis Dei. <<<     >>> XXVIII. De duplici opere Dei.

XXVII. De proficiendo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Nemo tam eruditus, nemo tam doctus est, qui superna illustratione non egeat. 2  Non enim ita ulla divinorum bonorum augmenta sufficiunt, ut non semper supersit aliquid quod mens rationalis et intelligendum desideret et gerendum. 3  Doctrinae Domini penetralia, tempore in isto,
Ad plenum nulli pervia sunt homini.
4  Semper enim sanctis superest quo crescere possint:
Et perfectorum gloria principium est.
5  Virtutem virtus pariat, de lumine lumen
Prodeat, atque omnis palma gradum faciat.
6  Nam cur non cupide mens quaerat quae Deus offert,
Cui danda ut recte posceret ipse dedit?