monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 22
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XXI. De occultis non iudicandis. <<<     >>> XXIII. De passionibus sanctorum.

XXII. De adiutorio Dei. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Divini est muneris, cum et recta cogitamus, et pedes nostros a falsitate et iniustitia continemus. 2  Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum ut operemur operatur. 3  Non dubie nostri Deus est et rector, et auctor,
Cum toto affectu quae bona sunt gerimus.
4  Ex operum specie clarebunt intima cordis,
Quisve hominis mentem spiritus intus alit.
5  Sanctus enim sanctos facit, et de lumine lumen
Exoritur: nullus fit bonus absque Bono.