monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 19
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XVIII. De carnis cupiditate vincenda. <<< >>> XX. De praemio Christianae religionis.
XIX. De angusta vitae via. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Angusta est via quae ducit ad vitam. 2 Et tamen per ipsam, nisi dilatato corde, non curritur, quia iter virtutum, quo gradiuntur pauperes Christi, amplum est fidelium spei, etiam si arctum sit infidelium vanitati. 3 Arcta via est verae quae ducit ad atria vitae,
Nec recipit carnis gaudia mentis iter.
4 Amplis incedit spatiis terrena voluptas,
Augusto virtus limite celsa petit.
5 Et tamen hi calles, quos mundi vana pavescunt,
Quaedam magnificis aequora sunt animis.
6 Difficilisque nimis per dura, per ardua gressus,
Commendat fidei quod tolerare iuvat.