monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 16
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XV. De vovendo Deo. <<< >>> XVII. De supernae patriae civibus.
XVI. De iustitia et gratia. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Duae sunt retributiones iustitiae, cum aut bona pro bonis, aut mala redduntur pro malis. 2 Tertia est retributio gratiae, cum per regenerationem remittuntur mala, et retribuuntur bona. 3 Atque ita manifestatur quia universae viae Domini misericordia et veritas. 4 Illam autem impiorum retributionem, qua pro bonis mala restituunt, Deus nescit; qui nisi retribueret bona pro malis, non essent quibus retribueret bona pro bonis. 5 Iustitiae merces gemina est, vel cum bona rectis,
Vel pravis digne cum mala restituit.
6 Salvatrix autem cunctorum gratia Christi,
Non pensans meritum, diluit omne malum.
7 Credentesque omnes renovans baptismate sacro,
Dat bona, quae propter det meliora bonis.