monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 15
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XIV. De requie adhuc in carne viventis. <<< >>> XVI. De iustitia et gratia.
XV. De vovendo Deo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Quisquis bene cogitat quid Deo voveat, et quae vota persolvat, seipsum voveat, et reddat. 2 Hoc exigitur, hoc debetur: imago Caesaris reddatur Caesari, imago Dei reddatur Deo. 3 Sed sicut videndum est quid et cui offeras, ita etiam considerandum est ubi offeras. 4 Quia veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam locus non est. 5 Quid voveat Domino quisquis bene corde volutat,
Ipsum se totum praeparet et voveat,
Maior enim offerri nequit hostia mentis in ara,
Nec Christi ex templo suavior exit odor,
Quam cum homo castorum profert libamina morum,
Et de virtutum munere sacra litat.
6 Sic tamen, ut norit qui reddit vota Tonanti
Unum divinis cultibus esse locum,
In toto mundo quem vera Ecclesia praebet,
Et sine quo nullum iustitiae est meritum.