monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 14
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, XIII. De bono intellectu. <<<     >>> XV. De vovendo Deo.

XIV. De requie adhuc in carne viventis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Habet iam in hac vita requiem suam anima quae de morte infidelitatis exempta est, et non ab operibus iustitiae, sed ab iniquitatis se abstinet actione, ut vivens Deo, et mundo mortua, in humilitatis et mansuetudinis placida tranquillitate requiescat. 2  Est et in hac vita multis requies data sanctis,
Quorum animas mundus non tenet occiduus:
Quos desideriis nullis peritura fatigant,
Et quibus omne bonum est Christus, et omnis honor.
3  Utuntur terra ut coelo, fugientia temnunt,
Quod credunt, quod amant, quod cupiunt, Deus est.