monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 11
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, X. De fastidio spiritali. <<< >>> XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XI. De bonorum et malorum finibus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Numquam multi sunt qui ad non esse tendunt. 2 Quid enim tam obnoxium paucitati, quam quod est debitum perditioni? Esse Deo verum et proprium est, cui quisquis adhaeret,
Aeterni in regni lumine semper erit.
3 Nam qui iustitiam spernunt, non esse laborant,
Inque nihil tendunt, et nihil esse queunt.
4 Non ergo illorum poterit pars multa videri,
Quorum in sanctorum nullus erit numero.
5 Sed vere magni, et multi sine fine manebunt,
In Christo quorum gloria perpes erit.