monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 9
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, VIII. De doctrina apostolica. <<< >>> X. De fastidio spiritali.
IX. De quaerendo Deo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Deum quaerens, gaudium quaerit. 2 Sic ergo quaerat, ut non in se, sed in Domino gaudeat. 3 Accedendo enim ad Deum, illuminatur ignorantia et corroboratur infirmitas, data sibi et intelligentia qua videat, et charitate qua serviat. 4 Scire Deum cupiens, gaudere et vivere quaerit,
Si verum et summum norit amare Deum.
5 Cui tribuat quidquid recte sapit, optat, agitque,
Et sine quo carnis gloria pulvis erit.
6 Non ergo in quoquam sua munera deserit auctor,
Perque suum Dominus se manifestat opus.
7 Inque illis habitat dives penetralibus hospes,
Quae gaudent hoc se comta quod ipse dedit.