monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 7
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, VI. De vera Dei laudatione. <<<     >>> VIII. De doctrina apostolica.

VII. De virtute charitatis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Dilectio Dei et proximi propria et specialis virtus est piorum, atque sanctorum, cum caeterae virtutes et bonis et malis possint esse communes. 2  Plurima sanctorum bona sunt communia multis,
Et quiddam recti constat inesse malis,
Sed pia pars summae tendens virtutis ad arcem,
Omne operum meritum vincit amore Dei.
3  Quo pariter quemcumque hominum sic diligit, ut se:
Hoc optans aliis quod cupit ipse sibi.
4  Unde istis geminis virtutum qui caret alis,
Coelorum ad regnum non habet unde volet.