monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 6
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, V. De ultione Dei. <<<     >>> VII. De virtute charitatis.

VI. De vera Dei laudatione. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Vera est confessio benedicentis, cum idem sonus est et oris, et cordis. 2  Bene autem loqui, et male vivere, nihil est aliud quam sua se voce damnare. 3  Laus vera in Dominum depromitur ore precantis,
Si quae voce fluunt, intima cordis habent.
4  Non prodest cuiquam solis bona dicere verbis,
Ni pia mens habeat, quod bene lingua sonat.
5  Nam fari recte, miserum est, et vivere prave.
6  Damnat nota malum regula iustitiae.