monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 4
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, III. De vera aeternitate. <<<     >>> V. De ultione Dei.

IV. De patientia Dei.

1  Patientia Dei vera est, qua parcit contemptus, parcitque negatus; et magis vult vitam peccatoris quam mortem; eruditio est poenitudinis, et oblatio correctionis. 2  Nec ulla ipsius opera misericordia vacant, quando homini et indulgentia consulit, et flagello. 3  Multa diu summi differt patientia Regis,
Suspendens aequi pondera iudicii.
4  Et dum plectendis parcit clementia factis
Dat spatium, quo se crimine purget homo,
Denique committunt homines mala crimina semper,
Dat spatium, ut pereant crimina, non homines.
5  Verbere nonnumquam castigans corde paterno,
Ne cito consumant saeva flagella reos.
6  Sic pietate Dei terrarum non vacat orbis,
Et nihil est quod nos non trahat ad veniam:
Cum Rex salvandis ipsa quoque consulit ira,
Ut curat medicus vulnera vulneribus.