monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 3
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, II. De hominibus diligendis. <<<     >>> IV. De patientia Dei.

III. De vera aeternitate. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Vera aeternitas et vera immortalitas non est nisi in Deitate Trinitatis: cui quod est esse perfectum est; quia natura initio carens, et incremento non indigens, sicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. 2  Creaturae autem, etiam illae quibus Deus aeternitatem dedit, vel daturus est, non penitus omnis finis alienae sunt, quia non sunt extra commutationem; dum illis finis est, et temporalis institutio, et localis motio, et ipsa in augmentum sui facta mutatio. 3  Aeternus vere est solus Deus omnicreator,
Vita in se vivens permanet esse quod est.
4  Hoc Pater, hoc Verbum Patris, hoc est Spiritus almus,
Quorum natura est una, eademque simul.
5  Non coeptum, aut auctum, non hic mutabile quidquam est,
Quod subeat leges temporis, aut numeri.
6  Virtus, praeteritis prior ulteriorque futuris,
Nil recipit varium, nil habet occiduum.
7  Nam rerum, quas ut voluit sapientia fecit,
Multis vita quidem est praestita perpetua.
8  Sed quodcumque potest sese amplius aut minus esse
Quodam fine ipsi quod fuerat moritur.
9  Sic nihil aeternum quod commutabile factum est.
10  Et quod cuncta super, semper idem Deus est.