monumenta.ch > Prosper Aquitanus > 2
Prosper Aquitanus, Epigrammata ex sententiis Augustini, I. Quae sit vera innocentia. <<< >>> III. De vera aeternitate.
II. De hominibus diligendis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores, quia aliud est amare quod facti sunt, et aliud est odisse quod faciunt. 2 Naturae quisquis propriae non spernis honorem,
In quocumque hominum quae tua noscis ama.
3 Sic tamen, ut pravos vitet concordia mores,
Nullaque sint pacis foedera cum vitiis.
4 Namque quod artificis summi fecit manus, unum est:
Quaeque auctore bono condita sunt, bona sunt.
5 Divinum in nullo figmentum despiciatur,
Sola malis studiis addita non placeant.