monumenta.ch > Prosper Aquitanus > PARS SECUNDA. A MORTE VALENTIS IMPERATORIS USQUE AD OBITUM VALENTINIANI TERTII ET ROMAM A VANDALIS CAPTAM.
Prosper Aquitanus, Chronicum integrum, PRIMA PARS. AB ORTU RERUM AD MORTEM VALENTIS. Cum annotatione consulum a morte Christi. <<<
PARS SECUNDA. A MORTE VALENTIS IMPERATORIS USQUE AD OBITUM VALENTINIANI TERTII ET ROMAM A VANDALIS CAPTAM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Hucusque Hieronymus presbyter ordinem praecedentium digessit annorum. 2 Nos quae consecuta sunt adiicere curavimus. 3 Igitur Valente a Gothis in Thracia concremato, GRATIANUS cum fratre VALENTINIANO, XLI, regnavit annis VI. AUSONIO ET OLYBRIO COSS. Gratianus post mortem patrui, Theodosium Theodosii filium in consortium assumit imperii, et ei regnum tradit Orientis. 4 Theodosius summa felicitate multis atque ingentibus praeliis Gothos superat et e Thracia expellit. 5 Longobardi ab extremis Germaniae finibus, Oceanique protinus littore, Scandiaque insula, magna multitudine egressi, et novarum sedium avidi, Iborea et Aione ducibus Vandalos primum vicerunt. 6 Sempronius vir apprime eruditus agnoscitur. 7 Ea tempestate Priscillianus episcopus de Gallecia, ex Manichaeorum et Gnosticorum dogmate, haeresim nominis sui condidit. 8 GRATIANO V ET THEODOSIO COSS. Pro catholica fide multa sublimiter Ambrosius scribit. 9 Theodosius cum Thessalonicae aegrotaret, ab Ascholio eiusdem civitatis episcopo baptisma suscepit. 10 Procurante Gratiano, eo quod Theodosius aegrotaret, pax firmatur cum Gothis. 11 Synodus Patrum CLXXX apud Constantinopolim celebrata est contra Macedonium, Spiritum sanctum Deum esse negantem. 12 SIAGRIO ET EUCHERIO COSS. Martinus, episcopus Turonorum, Galliae civitatis multis clarus habetur. 13 Gregorius Nazianzenus, vir sua aetate eloquentissimus et Hieronymi praeceptor, obiit ANTONIO ET SYAGRIO COSS. Athanaricus, rex Gothorum, apud Constantinopolim XV, quo fuerat susceptus, die occiditur. 14 MEROBAUDE II ET SATURNINO COSS. Arcadius, Theodosii imperatoris filius, Augustus appellatur. 15 Petronius Bononiensis episcopus, vir studiis et sanctitate clarus, moritur. 16 RICIMERE ET CLEARCHO COSS. Honorius, Theodosii filius, nascitur. 17 Romanae Ecclesiae post Damasum SIRICIUS XXXVI praefuit annis XV. In Britannia per seditionem militum Maximus imperator est factus, quo mox ad Gallias transfretante, Gratianus Parisiis Merobaudis magistri militum proditione superatus, et fugiens, Lugduni captus atque occisus est. 18 Maximus Victorem filium suum Caesarem consortem regni facit. 19 VALENTINIANUS cum Theodosio, XLII Romanorum, regnavit annis VII. ARCADIO ET BAUTONE COSS. Hoc tempore Hieronymus presbyter toto iam mundo clarus habitat in Bethleem, egregio ingenio et studio universae Ecclesiae serviens. 20 Priscillianus in synodo Burdegalensi se damnandum intelligens, ad imperatorem Maximum provocavit, auditusque Treviris ab Evodio praefecto praetorio, a Maximo gladio addictus est, cum Eucrocia Delphidii rhetoris coniuge, et Latroniano, aliisque erroris consortibus. 21 HONORIO N. P. ET EVODIO COSS Burdegalae quaedam Priscilliani discipula nomine Urbica, ob impietatis pertinaciam per seditionem vulgi lapidibus extincta est. 22 VALENTINIANO III ET EUTROPIO COSS. THEODOSIO II ET CYNEGIO COSS. Maximus tyrannus a Valentiniano et Theodosio imperatoribus in tertio ab Aquileia lapide spoliatus indumentiis regiis, sistitur et capite damnatur: cuius filius Victor eodem anno ab Arbogaste comite est interfectus in Galliis. 23 TIMASIO ET PROMOTO COSS. Ithacius et Ursacius episcopi, ob necem Priscilliani, cuius accusatores fuerant, Ecclesiae communione privantur. 24 Longobardi, eorum ducibus defunctis, primum sibi regem creaverunt Algelmundum Aionis filium, qui regnavit annis XXXIII. VALENTINIANO IV ET NEOTERIO COSS. Signum in coelo, quasi columba pendens ardensque per dies XXX apparuit. 25 Theodosius venerabile Ioannis Baptistae caput ex vico Coslai Constantinopolim deportans, septimo ab urbe lapide, in Basilica, quam magno sumptu in eius honorem erexerat, recondit. 26 TATIANO ET SYMMACHO COSS. Eugenius favore Arbogastis confisus, imperium sibimet usurpavit. 27 ARCADIO II ET RUFINO COSS. Valentinianus ad vitae fastidium nimia Arbogastis magistri militum austeritate ductus, laqueo apud Viennam periit. 28 Arbogastes magister exercitus, mortuo Valentiniano, cuius exitu gravabatur, Eugenium in Galliis imperare facit. 29 THEODOSIUS, XLIII Romanorum, cum iam per XIV regnaret annos, regnat cum Arcadio et Honorio filiis annis III. THEODOSIO III ET ABUNDANTIO COSS. Honorium pater suus Theodosius in eodem loco, ubi quoque fratrem eius Arcadium Caesarem fecerat, principem constituit, XVII ab urbe milliario, cum hora tertia tenebrae factae sunt. 30 ARCADIO III ET HONORIO II COSS. Ioannes monachus anachoreta clarus habetur: qui ornatus prophetiae gratia, Theodosium consulentem de eventu belli quod adversus Eugenium movebat, victorem futurum praedixit. 31 OLYBRIO ET PROBINO COSS. Theodosius Eugenium tyrannum vincit et perimit. 32 Augustinus, beati Ambrosii discipulus, multa facundia doctrinaque excellens, Hyppone regio in Africa episcopus ordinatur. 33 Hoc tempore Claudianus poeta insignis habetur. 34 Theodosius imperator Mediolani moritur. 35 ARCADIUS, XLIV, Romanorum, cum iam regnasset annis XII, regnat cum fratre HONORIO annos XIII. ARCADIO IV ET HONORIO III COSS Terraemotus per dies plurimos fuit, coelumque ardere visum est. 36 Orosius Hispanus presbyter, vir eloquens, et historiarum cognitor claret. 37 CAESARIO ET ATTICO COSS. Flacilla nata est Arcadio filia Evagrius incredibilis abstinentiae monachus, et in sacris litteris eruditus, apud Aegyptios habetur insignis. 38 Concilium Carthaginis, ubi Hipponensis concilii statuta firmantur et inseruntur. 39 HONORIO IV ET EUTYCHIANO COSS. ANASTASIUS XXXVII Romanae Ecclesiae episcopatum tenet annos III, dies XXI. MANLIO THEODORO V. C. COS. Cum hoc consulatum inierat Eutropius Eunuchus, qui mox honore et vita exutus est. 40 STILICONE ET AURELIANO COSS. Gothi Italiam Alarico et Rhadagaiso ducibus ingressi. 41 VINCENTIO ET FRAVITO COSS. Ioannes Constantinopolitanus, et Theophilus Alexandrinus illustres episcopi habentur. 42 Sed utrumque obscuravit discordia, quae eo usque processit, ut Ioannes a Theophilo oppressus, Pontum exsilio pergere cogeretur; cum tamen communionem eius maxima pars episcoporum, Romani pontificis exemplum secuta, servaverit. 43 ARCADIO V ET HONORIO V COSS. Pollentiae adversus Gothos vehementer utriusque partis clade pugnatum est. 44 INNOCENTIUS, XXXVIII Romanae Ecclesiae praeest episcopus annis XV, mensibus II, diebus XXI. THEODOSIO AUGUSTO ET RUMORIDO COSS. Carthaginense concilium habitum de Donatistis. 45 Eudoxiae Arcadii uxoris statua super porphyriticam columnam posita est. 46 HONORIO VI ET ARISTENETO COSS. Eudoxia uxor Arcadii diem clausit. 47 STILICONE II ET ANTHEMIO COSS. Radagaisus in Thuscia multis Gothorum millibus caesis, ducente exercitum Stilicone, superatus et captus est. 48 ARCADIO VI ET PROBO COSS. Vandali et Alani Gallias, traiecto Rheno, pridie kal. Ianuarias ingressi. 49 HONORIO VII ET THEODOSIO II COSS. Constantinus ex infima militia, ob solam speciem nominis, in Britannia tyrannus exoritur, et ad Gallias transit. 50 BASSO ET PHILIPPO COSS. Arcadius imperator Constantinopoli moritur. 51 HONORIUS, cum THEODOSIO fratris filio, XLV Romanorum, regnavit annis XVI. HONORIO VIII ET THEODOSIO III COSS. Vandali Hispanias occupaverunt. 52 Attalus Romae imperator factus, qui mox privatus regno, Gothis cohaesit FLAVIO VARRONE V. C. CONSULE. Roma orbis quondam victrix, a Gothis Alarico duce capta, et ob hoc solus fuit Orientalium partium consul, quod in et sequenti anno observatum est. 53 THEODOSII AUGUSTI IV CONSULATU. Constantinus per Honorii duces Constantium et Ulphulam, apud Arelatense oppidum victus et captus est, cuius filium Constantem in Hispania regnare orsum Gerontius Comes, in Maximum quemdam tyrannidem transferens, interemerat. 54 HONORIO IX ET THEODOSIO V COSS. Maximo in Hispania regno ablato, vita est concessa, eo quod modestia humilitasque hominis affectati imperii invidiam non merebatur. 55 Gothi rege Athaulpho Gallias ingressi. 56 Eodem tempore Heros vir sanctus, et beati Martini discipulus, cum Arelatensi oppido episcopus praesideret, a populo ipsius civitatis insons, et nulli insimulationi obnoxius, pulsus est, inque eius locum Patroclus ordinatus, amicus et famaliaris Constantii magistri militum, cuius per ipsum gratia quaerebatur. 57 Quae res inter episcopos regionis illius magnarum discordiarum causa fuit. 58 LUCIANO VIRO CLARISSIMO CONSULE. Huius collega in consulatu fuit Heraclianus, qui novarum in Africa rerum reus, et honorem amisit et vitam. 59 Burgundiones partem Galliae propinquantem Rheno obtinuerunt. 60 Iovinus et Sebastianus fratres in Galliis regno arrepto interempti. 61 Hac tempestate Pelagius Brito dogma nominis sui contra gratiam Christi, Coelestio et Iuliano adiutoribus, exseruit, multosque in suum traxit errorem, praedicans unumquemque ad iustitiam voluntate propria regi, tantumque accipere gratiae, quantum meruit: quia Adae peccatum ipsum solum laeserit, nec posteros eius obstrinxerit; unde et volentibus possibile sit omni carere peccato: omnesque parvulos tam insontes nasci quam primus homo ante praevaricationem fuit, nec ideo baptizandos, ut peccato exuantur, sed ut sacramento adoptionis honorentur. 62 CONSTANTIO V. C. CONSULE. Attalus Gothorum consilio et praesidio tyrannidem resumit in Galliis. 63 HONORIO X ET THEODOSIO VI COSS. Attalus a Gothis ad Hispanias migrantibus neglectus, et praesidio carens, capitur, et Constantio patricio vivus offertur. 64 Athaulphus a quodam suorum vulneratus interiit, regnumque eius Wallia, peremptis qui idem cupere intelligebantur, invasit. 65 THEODOSIO VII ET PALLADIO COSS. Placidiam Theodosii imperatoris filiam, quam Romae Gothi ceperant, quamque Athaulphus coniugem habuerat, Wallia pacem Honorii expetens reddit, eiusque nuptias Constantius promeretur. 66 ZOSIMUS, XXXIX Romanae Ecclesiae episcopatum suscipit, anno I, mensibus IX, diebus IX. Quo tempore Pelagianis, iam a pontifice Innocentio praedamnatis, Afrorum vigore, et maxime Augustini episcopi scientia resistebatur. 67 HONORIO XI ET CONSTANTIO II COSS. Honorius triumphans Romam ingreditur, praeeunte currum eius Attalo, quem Liparae vivere exsulem iussit. 68 HONORIO XII ET THEODOSIO VIII COSS. Hoc tempore Constantius servus Christi, ex Vicario Romae habitans, et pro gratia Dei devotissime Pelagianis resistens, factione eorumdem multa pertulit, quae illum sanctis confessoribus sociaverunt. 69 Concilio apud Carthaginem habito CCXIV episcoporum, ad papam Zosimum synodi decreta perlata sunt: quibus probatis, per totum mundum haeresis Pelagiana damnata est. 70 Valentinianus Constantii et Placidiae filius nascitur, sexto nonas Iulias. 71 Romanae Ecclesiae XL episcopatum agit BONIFACIUS annis III, mensibus VIII, diebus VI. MONAXIO ET PLINTA COSS. Hoc tempore fuit tertium schisma, Eulalio Antipapa per Honorium Caesarem eiecto, quod duravit annis duobus. 72 Constantius patricius pacem firmat cum Wallia, data ei ad habitandum secunda Aquitania, et quibusdam civitatibus confinium provinciarum. 73 THEODOSIO IX ET CONSTANTIO III COSS. Constantius ab Honorio in consortium regni assumitur. 74 Hieronymus presbyter moritur anno aetatis suae XCI, pridie kal. Octobris. 75 AGRICOLA ET EUSTATHIO COSS. Constantius imperator moritur. 76 HONORIO XIII ET THEODOSIO X COSS. Hoc tempore exercitus ad Hispanias contra Vandalos missus est, cui Cassinus dux fuit, qui Bonifacium virum bellicis artibus praeclarum, inepto et iniurioso imperio, ab expeditionis suae societate avertit. 77 Nam ille periculosum sibi atque indignum ratus eum sequi quem discordem superbientemque expertus esset, celeriter se ad portum urbis, atque inde ad Africam proripuit, idque reipublicae multorum laborum initium fuit. 78 MARINIANO ET ASCLEPIODOTO COSS. Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa, ad Orientem cum Honorio et Valentiniano filiis proficiscitur. 79 COELESTINUS, XLI, Romanae Ecclesiae praesidet episcopus annis IX. Longobardorum XI regnavit Lamissus meretricis filius annis III. Honorius moritur, et regnum eius Ioannes occupat connivente, ut putabatur, Castino, qui exercitui magister militum praefuit. 80 THEODOSIUS, XLVI, Romanum imperium tenet annis XXX. CASTINO ET VICTORE COSS. Theodosius Valentinianum amitae suae filium Caesarem facit, et cum Augusta matre sua ad recipiendum occidentale mittit imperium: quo tempore Ioannes, dum Africam, quam Bonifacius obtinebat, bello reposcit, ad defensionem sui infirmior factus est. 81 THEODOSIO XII ET VALENTINIANO COSS. Placidia Augusta, et Valentinianus Caesar mira felicitate Ioannem tyrannum opprimunt, et regnum victores recipiunt, data venia Aetio, quod Hunni quos per ipsum Ioannes acciverat, eiusdem studio ad propria reversi sunt. 82 Castinus autem in exsilium actus est: quia videbatur Ioannem sine conniventia ipsius regnum non potuisse assumere. 83 Valentinianus decreto Theodosii Augustus appellatur. 84 Arelas nobile oppidum Galliarum a Gothis multa vi oppugnatum est, donec imminente Aetio non impuniti discederent. 85 THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II COSS. Patroclus Arelatensis episcopus a tribuno quodam barbaro multis vulneribus laniatus occiditur: quod facinus ad occultam iussionem Felicis magistri militum referebatur cuius impulsu creditus est etiam Titus diaconus vir sanctus Romae pecunias pauperibus distribuens interemptus. 86 HIERIO ET ARDABURE COSS. Bonifacio, cuius potentia gloriaque intra Africam augebatur, bellum ad arbitrium Felicis, quia ad Italiam venire abnuerat, publico nomine illatum est, ducibus Mavortio, et Galbione, et Sinoce: cuius proditione Mavortius et Galbio, cum Bonifacium obsiderent, interempti sunt: moxque ipse a Bonifacio dolo detectus, occisus est. 87 Exinde gentibus, quae navibus uti nesciebant, dum a concertantibus in auxilium vocantur, mare pervium factum est, bellique contra Bonifacium coepti in Sigisvultum comitem cura translata est. 88 Gens Vandalorum ab Hispania ad Africam transit. 89 FELICE ET TAURO COSS. Nestorius Constantinopolitanus episcopus novum Ecclesiis molitur errorem inducere, praedicans Christum ex Maria hominem tantum, non etiam Deum natum, eique divinitatem collatam esse pro merito. 90 Cui impietati praecipua Cyrilli Alexandrini episcopi industria, et papae Coelestini repugnat auctoritas. 91 Pars Galliarum propinqua Rheno, quam Franci possidendam occupaverunt, Aetii comitis armis recepta. 92 FLORENTIO ET DIONYSIO COSS. Felice ad patriciam dignitatem provecto, Aetius magister militum factus est. 93 Agricola Pelagianus, Severiani Pelagiani episcopi filius, Ecclesias Britanniae dogmatis sui insinuatione corrupit. 94 Sed ad actionem Palladii Diaconi, papa Coelestinus Germanum Antissiodorensem episcopum vice sua mittit, et deturbatis haereticis, Britannos ad catholicam fidem dirigit. 95 THEODOSIO XIII ET VALENTINIANO III COSS. Aetius Felicem cum uxore sua Padusia, et Grunnitum diaconum, cum eos insidiari sibi praesensisset, interemit. 96 Augustinus episcopus per omnia excellentissimus moritur V kal. Septembris, libris Iuliani inter impetum obsidentium Vandalorum, in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in confessione Christianae gratiae perseverans. 97 BASSO ET ANTIOCHO COSS. Congregata apud Ephesum plus ducentorum synodo sacerdotum, Nestorius cum haeresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo iuvabant dogma, damnatur. 98 Ad Scotos in Christum credentes ordinatur a papa Coelestino Palladius, et primus episcopus mittitur. 99 AETIO ET VALERIO COSS. Romanae Ecclesiae XLII praeficitur episcopus XISTUS, annis VIII, diebus XIX, totius Urbis pace et consensione mirabili. 100 Bonifacius ab Africa ad Italiam per Urbem venit, accepta magistri militum dignitate: qui cum sibi resistentem Aetium praelio superasset, paucos post dies morbo exstinctus est. 101 Aetius vero cum deposita potestate in agro suo degeret, ibique eum quidam inimicus eius repentino incursu opprimere tentasset; profugus ad Urbem, atque illinc ad Dalmatiam, deinde per Pannoniam ad Hunnos pervenit, quorum amicitia auxilioque usus, pacem principum et ius interpolatae potestatis obtinuit. 102 THEODOSIO XIV ET MAXIMO COSS. Maxima urbis regiae pars Septentrionalis per tres dies continuos incensa cellapsaque est, mense Augusto. 103 Ioannes Monachus cognomento Cassianus Massiliae insignis et facundus scriptor habetur. 104 Colliguntur omnes anni usque ad consulatum Theodosii XIV et Maximi. 105 A XV Tiberii anno et passione Domini, anni CCCCVI. Ab instauratione templi sub Dario, anni DCCCCLIV. Ab olympiade prima et Isaia propheta, anni MCCX. A Salomone et prima aedificatione templi anni MCCCCLXVI. A Moyse et Cecrope rege Atticae, anni MDCCCCXC. Ab Abraham et regno Nini et Semiramidis, anni MMCCCCL A diluvio autem, usque ad Abraham, anni MLXXI. Ab Adam vero, usque ad diluvium, anni MMCCXLII. Sunt itaque ab Adam, usque ad tempus supra scriptorum consulum quinquies mille CCCLXII. ASPARE ET AREOBINDA COSS. THEODOSIO XV ET VALENTINIANO IV COSS. Pax facta cum Vandalis, data eis ad inhabitandum per Trigetium Africae portione, Hippone III idus Februarii. 106 Eodem tempore Gundicarium Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aetius bello obtinuit, pacemque ei supplicanti dedit, qua non diu potitus est. 107 Siquidem illum Hunni cum populo atque stirpe sua deleverunt. 108 ISIDORO ET SENATORE COSS. Gothi pacis placita perturbant, et pleraque municipia sedibus vicina suis occupant, Narbonensi oppido maxime infesti, quod cum diu obsidione et fame laboraret, per Littorium comitem ab utroque periculo liberatum est. 109 Siquidem per singulos equites binis tritici modiis advectis, strenuissime et hostes in lugam vertit, et civitatem annona implevit. 110 AETIO II ET SIGISVULTO COSS. Bellum adversus Gothos Hunnis auxiliantibus geritur. 111 In Africa Geisericus, rex Vandalorum, intra habitationis suae limites volens catholicam fidem Ariana impietate subvertere, quosdam nostrorum episcoporum, quorum Possidius, et Novatus, ac Severianus clariores erant, eatenus persecutus est, ut eos privatos iure basilicarum suarum, etiam civitatibus pelleret, cum ipsorum constantia nullis superbissimi regis terroribus cederet. 112 Valentinianus Augustus ad Theodosium principem Constantinopolim proficiscitur, filiamque eius in matrimonium accipit. 113 Eodem anno piraticam barbarorum foederatorum desertores exercuerunt. 114 Per idem tempus quatuor Hispani viri, Arcadius, Probus, Paschasius, et Eutychius dudum apud Geisericum merito sapientiae et fidelis obsequii chari clarique habebantur; quos rex, ut copulatiores sibi faceret, in Arianam sectam transire praecepit. 115 At illi facinus constantissime respuentes, excitato in rabidissimam iram barbaro, primum proscripti, deinde in exsilium acti, tum atrocissimis cruciati suppliciis; ad postremum diversis mortibus interempti, illustri martyrio mirabiliter occubuerunt. 116 Puer autem Paulillus nomine, frater Paschasii et Eutychii, pro elegantia formae atque ingenii admodum regi acceptus, cum a professione atque amore catholicae fidei nullis minis deturbari posset, fustibus diu caesus, ad infimam servitutem damnatus est: ideo, ut apparet, non interfectus, ne de superata saevitia impii regis etiam illa aetas gloriaretur. 117 THEODOSIO XVI ET FAUSTO COSS. Hoc quoque anno iidem piratae multas insulas, sed praecipue Siciliam vastavere. 118 Adversum Gothos in Gallia quaedam prospere gesta. 119 THEODOSIO XVII ET FESTO COSS. Littorius qui secunda ab Aetio patricio potestate Hunnis auxiliaribus praeerat, dum Actii gloriam superare appetit, dumque aruspicum responsis et daemonum significationibus fidit, pugnam cum Gothis imprudenter conseruit, fecitque intelligi, quantum illa, quae cum eodem periit, manus prodesse potuerit, si potioribus consiliis quam sua temeritate uti maluisset, quando tantam ipse hostibus cladem intulit, ut nisi inconsideranter praelians in captivitatem incidisset, dubitandum foret, cui potius parti victoria ascriberetur. 120 Hac tempestate Iulianus Eclanensis iactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido agitabat, multimoda arte fallendi correctionis spem praeferens, molitus est in communionem Ecclesiae irrepere. 121 Sed his insidiis Xistus papa diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: et ita omnes catholicos de reiectione fallacis bestiae gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam haeresim apostolicus gladius detruncasset. 122 Per idem tempus Vitricus reipublicae nostrae fidelis, et multis documentis bellicis clarus habebatur. 123 Pax cum Gothis facta, cum eam post ancipitis pugnae lacrymabile experimentum, humilius quam umquam antea poposcissent. 124 Aetio rebus quae in Galliis componebantur intento, Geisericus, de cuius amicitia nihil metuebatur, XIV kalendas Novembris Carthaginem dolo pacis invadit, omnesque opes eius, excruciatis diverso tormentorum genere civibus, in ius suum vertit, nec ab Ecclesiarum despoliatione abstinens, quas et sacris vasis exinanitas, et sacerdotum administratione privatas, non iam divini cultus loca, sed suorum iussit esse habitacula; in universum captivi populi ordinem saevus, sed praecipue nobilitati et religioni infensus, ut non discerneretur hominibus magis, an Deo bellum intulisset. 125 Hanc autem captivitatem Carthago subiit anno postquam Roma esse coeperat DLXXXV. VALENTINIANO AUGUSTO V ET ANATHOLIO COSS. Defuncto Xisto episcopo, XL amplius diebus Romana Ecclesia sine antistite fuit, mirabili pace atque patientia praesentiam diaconi Leonis exspectans, quem tunc inter Aetium et Albinum amicitias redintegrantem Galliae detinebant. 126 Quasi ideo longius esset abductus, ut et electi meritum, et eligentium iudicium probaretur. 127 Igitur LEO diaconus legatione publica accitus, et gaudenti patriae praesentatus, XLIII Romanae Ecclesiae episcopus ordinatur. 128 Geisericus Siciliam graviter affligens, accepto nuntio de Sebastiani ab Hispania ad Africam transitu, celeriter Carthaginem rediit, ratus periculosum sibi ac suis fore, si vir bellandi peritus recipiendae Carthagini incubuisset. 129 Verum ille amicum se magis quam hostem videri volens, diversa omnia apud barbari animum quam praesumpserat reperit: eaque spes causa illi maxima et calamitatis et infelicissimae mortis fuit. 130 CYRO V. C. CONSULE. Theodosius imperator bellum contra Vandalos movet Areobinda, et Anaxilla, atque Germano ducibus cum magna classe directis: qui longis cunctationibus negotium differentes, Siciliae magis oneri, quam Africae praesidio fuerunt. 131 DIOSCORO V. C. ET EUDOXIO COSS. Hunnis Thraciam et Illyricum saeva depopulatione vastantibus, exercitus qui in Sicilia morabatur, ad defensionem orientalium partium revertitur. 132 Cum Geiserico autem a Valentiniano Augusto pax confirmata, et certis spatiis Africa inter utrumque divisa est. 133 In Geisericum etiam apud suos de successu rerum superbientem, quidam optimates ipsius conspiraverunt. 134 Sed molitione detecta, multis ab eo suppliciis excruciati atque exstincti sunt. 135 Cumque idem audendum etiam ab aliis videretur, multis regis suspicio exitio fuit, ut hac sui cura plus virium perderet, quam si bello superaretur. 136 MAXIMO II ET PATERIO COSS. Hoc tempore plurimos Manichaeos intra Urbem latere diligentia papae Leonis innotuit, qui eos de secretis suis erutos, et oculis totius Ecclesiae publicatos, omnes dogmatis sui turpitudines et damnare fecit et prodere; incensis eorum codicibus, quorum magnae moles fuerant interceptae. 137 Quae cura viro sancto divinitus, ut apparuit, inspirata, non solum Romanae urbi, sed etiam universo orbi plurimum profuit. 138 Siquidem confessionibus in Urbe captorum, qui doctores eorum, qui episcopi, quive presbyteri, in quibus provinciis vel civitatibus degerent, patefactum est. 139 Multique Orientalium partium sacerdotes industriam apostolici rectoris imitati sunt. 140 THEODOSIO XVIII ET ALBINO COSS. Hoc anno Pascha Domini IX kalendas Maii celebratum est, nec erratum est. 141 Quia in die undecima kalendarum Maiarum dies Passionis fuit. 142 Ob cuius reverentiam natalis urbis Romae sine circensibus transiit. 143 Attila rex Hunnorum Bledam fratrem et consortem in regno suum perimit, eiusque populos sibi parere compellit. 144 VALENTINIANO VI ET NOMO COSS. AETIO III ET SYMMACHO. CALLEPIO ET ARDABURE. [Eutyches haeresiarches Constantinopolitis presbyter, fretus Theodosii Augusti amicitia, conatus est non perfectum hominem in Christo asserere. 145 Contra quem Flavianus eiusdem urbis episcopus suscipiens . . . ., cum sacerdotibus suis damnatus est, auctore Dioscoro Alexandrinae urbis episcopo. 146 Contra quem papa Urbis Leo misit episcopum, presbyterum, et diaconum. 147 Qui iniuriam passi, Flavianum nuntiant in defensione catholica per iniurias gravissimas defecisse. 148 POSTHUMIANO ET ZENONE. Theodosius imperator pro defensione Euthychetis Leonem papam Urbis ad se vocat: qui dum ire vellet, a populo prohibitus, presbyteros et diacones direxit. 149 ASTURIO ET PROTOGENE. Iterum vocati catholici audiendi.] Hoc tempore Eutychiana haeresis exorta est, auctore Eutyche quodam presbytero, qui apud Constantinopolim monasterio celeberrimo praesidebat, praedicans Iesum Christum Dominum nostrum, beatae Mariae Virginis Filium, nihil maternae habuisse substantiae, sed sub specie hominis solam in eo Verbi Dei fuisse naturam. 150 Ob quam impietatem a Flaviano eiusdem urbis episcopo, quia corrigi noluit, condemnatus est. 151 Sed fidens amicitia regia et aulicorum favore, ab universali synodo se poposcit audiri: annuente imperatore Theodosio, qui ob huius causae retractationem omnes episcopos iussit Ephesum convenire. 152 In quo concilio Dioscorus Alexandrinus episcopus primatum sibi vindicans, absoluto Eutyche, in Flavianum episcopum Constantinopolitanum damnationis sententiam tulit: reclamante Hilario diacono Ecclesiae Romanae, qui vice sancti Leonis papae, cum Iulio episcopo Puteolano a sede Apostolica fuerat destinatus. 153 Nam cum omnes episcopi in concilio constituti, vi et metu comitum, vel militum, quos Dioscoro Alexandrinae urbis episcopo attribuerat imperator, compellerentur huic haeresi accommodare consensum; memoratus diaconus inter tot vitae pericula constitutus, voce contradictionis emissa, cum in eius propter hoc perniciem saeviretur; relictis illic omnibus suis, latenter abscessit, ut praefato papae, vel caeteris Italiae sacerdotibus, qualiter ibi catholica fides fuerat violata, sua delatione promeret. 154 Sanctus vero Flavianus, inter manus eorum, a quibus in exsilium ducebatur, glorioso ad Christum fine transivit. 155 VALENTINIANO VII ET A VIENO. Praevalente iterum papa Leone, diriguntur ad Orientem presbyteri et diacones, ad haeresim confutandam. 156 Et eodem anno defecit Theodosius Augustus. 157 Theodosio imperatore diem functo, et Chrysaphio praeposito, qui amicitia principis male usus fuerat, interempto; MARCIANUS consensione totius exercitus suscepit regnum, vir gravissimus, et non solum reipublicae, sed etiam Ecclesiae pernecessarius. 158 Huius edictis apostolicae sedis auctoritatem secutis, synodus Ephesina damnatus, et apud Chalcedonem celebrari concilium episcopale decernitur: ut correctis venia mederetur, et pertinaces cum haeresi depellerentur. 159 Placidia defuncta est V kalendas Decembris. 160 MARCIANO AUGUSTO ET FLAVIO ADELPHIO. Attila post necem fratris, auctus opibus interempti, multa vicinarum sibi gentium millia cogit in belLum, quod Gothis tantum se inferre, tamquam custos Romanae amicitiae denuntiabat. 161 Sed cum transito Rheno saevissimos eius impetus multae Gallicanae urbes experirentur, cito et nostris et Gothis placuit, ut furori superborum hostium consociatis exercitibus repugnaretur. 162 Tantaque Aetii patricii providentia fuit, ut raptim congregatis undique bellatoribus viris, adversae multitudini non impar occurreret. 163 In quo conflictu, quamvis neutris cedentibus, inaestimabiles strages commorientium factae sint, Chunnos tamen eo constat victos fuisse, quod amissa praeliandi fiducia, qui super fuerant ad propria reverterunt. 164 HERCULANO ET SPORATIO. Attila redintegratis viribus quas in Gallia amiserat, Italiam ingredi per Pannonias intendit, nihil duce nostro Aetio secundum prioris belli opera prospiciente; ita ut ne clusuris quidem Alpium, quibus hostes prohiberi poterant, uteretur: hoc solum spei suis superesse existimans, si ab omni Italia cum imperatore discederet. 165 Sed cum hoc plenum dedecoris et periculi videretur, continuit verecundia metum, et tot nobilium provinciarum latissima eversione credita est saevitia et cupiditas hostilis expleta: nihilque inter omnia consilia principis ac senatus, populique Romani salubrius visum est, quam ut per legatos pax truculentissimi regis expeteretur. 166 Suscepit hoc negotium cum viro consulari Avieno, et viro praefectorio Trigetio beatissimus papa Leo auxilio Dei fretus, quem sciret numquam piorum laboribus defuisse. 167 Nec aliud secutum est quam praesumpserat fides. 168 Nam tota legatione dignanter accepta, ita summi sacerdotis praesentia rex gavisus est, ut et bello abstineri praeciperet, et ultra Danubium promissa pace discederet. 169 OPILIONE V. C. CONSULE. Synodus Chalcedonensis peracta, Eutyche Dioscoroque damnatis: omnes autem qui se ab eis retraxerunt, in communionem recepti, confirmata universaliter fide, quae de incarnatione Verbi secundum Evangelicam et Apostolicam doctrinam per sanctum papam Leonem praedicabatur. 170 Attila in sedibus suis mortuo, magna primum inter filios ipsius certamina de obtimendo regno exorta sunt: deinde aliquot gentium, quae Chunnis parebant, defectus secuti, causas et occasiones bellis dederunt, quibus ferocissimi populi mutuis incursibus contererentur. 171 Apud Gothos intra Gallias consistentes, inter filios Theodorici regis, quorum Thorismodus maximus natu patri successerat, orta dissensio est. 172 Et cum rex ea moliretur, quae et Romanae paci, et Gothicae adversarentur quieti, a germanis suis, quia noxiis dispositionibus irrevocabiliter instaret, occisus est. 173 AETIO ET STUDIO. Inter Valentinianum Augustum et Aetium patricium, post promissae invicem fidei sacramenta, post pactum de coniunctione filiorum, dirae inimicitiae convaluerunt, et unde fuit gratia charitatis augenda, inde exarsit fomes odiorum, incentore (ut creditum est) Heraclio spadone, qui ita sibi imperatoris animum insincero famulatu astrinxerat, ut eum facile in quae vellet impelleret. 174 Cum ergo Heraclius sinistra omnia imperatori de Aetio persuaderet, hoc unum creditum est saluti principis profuturum, si inimici molitiones suo opere praeoccupasset. 175 Unde Aetius, dum placita instantius repetit, et causam filii commotius agit, imperatoris manu et circumstantium gladiis crudeliter confectus est: Boethio praefecto praetorio simul perempto, qui eidem multa amicitia copulabatur. 176 VALENTINIANO VIII ET ANTHEMIO. Mortem Aetii mors Valentiani non longo post tempore consecuta est, tam imprudenter non declinata, ut interfector Aetii amicos armigerosque eius sibimet consociaret. 177 Qui concepti facinoris opportunitatem dissimulanter aucupantes, egressum extra Urbem principem, et ludo gestationis intentum, inopinatis ictibus confoderunt; Heraclio simul, ut erat proximus, interempto, et nullo ex multitudine regia ad ultionem fanti sceleris accenso. 178 Ut autem hoc parricidium perpetratum est, MAXIMUS, vir gemini consulatus et patriciae dignitatis, sumpsit imperium. 179 Qui cum periclinanti reipublicae per omnia profuturus crederetur, non sero documento quid animi haberet probavit: si quidem interfectores Valentiniani, non solum non plecterit, sed etiam in amicitiam receperit, uxoremque eius Augustam, amissionem viri lugere prohibitam, intra paucissimos dies in coniugium suum transire coegerit. 180 Sed hac incontinentia non diu potitus est. 181 Nam post alterum mensem, nuntiato ex Africa Geiserici regis adventu, multisque nobilibus ac popularibus ex Urbe fugientibus, cum ipse quoque, data cunctis abeundi licentia, trepide vellet abscedere, septuagesimo septimo adepti imperii die a famulis regiis dilaniatus est, et membratim deiectus in Tiberim, sepultura quoque caruit. 182 Post hunc Maximi exitum, confestim secuta est multis digna lacrymis Romana captivitas, et Urbem omni praesidio vacuam Gensericus obtinuit, occurrente sibi extra portas sancto Leone episcopo, cuius supplicatio ita eum Deo agente fenivit, ut cum omnia potestatis ipsius essent, tradita sibi civitate, ab igne tamen et caede atque suppliciis abstineretur. 183 Per quatuordecim igitur dies, secura et libera secutatione, omnibus opibus suis Roma vacuata est, multaque millia captivorum, prout quique, aut aetate, aut arte placuerunt, cum regina et filiabus eius Carthaginem abducta sunt. 184 Eodem anno Pascha Dominicum die VIII kalendas Maii celebratum est, pertinaci intentione Alexandrini episcopi, cui omnes Orientales consentiendum putaverunt: quamvis sanctus papa Leo XV kalendas Maii potius observandum protestaretur. 185 Exstant eiusdem papae epistolae ad clementissimum principem Marcianum datae, quibus ratio veritatis sollicitatae evidenter patefacta est; et quibus Ecclesia catholica instrui potest quod haec persuasio studio unitatis et pacis tolerata sit potius quam probata, numquam deinceps imitanda: ut quae exitialem attulit offensionem, omnem in perpetuum perdat auctoritatem.
Prosper Aquitanus, Chronicum integrum, PRIMA PARS. AB ORTU RERUM AD MORTEM VALENTIS. Cum annotatione consulum a morte Christi. <<<
monumenta.ch > Prosper Aquitanus > PARS SECUNDA. A MORTE VALENTIS IMPERATORIS USQUE AD OBITUM VALENTINIANI TERTII ET ROMAM A VANDALIS CAPTAM.