monumenta.ch > Prosper Aquitanus > PRIMA PARS. AB ORTU RERUM AD MORTEM VALENTIS. Cum annotatione consulum a morte Christi.
>>> Prosper Aquitanus, Chronicum integrum, PARS SECUNDA. A MORTE VALENTIS IMPERATORIS USQUE AD OBITUM VALENTINIANI TERTII ET ROMAM A VANDALIS CAPTAM.

PRIMA PARS. AB ORTU RERUM AD MORTEM VALENTIS. Cum annotatione consulum a morte Christi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Adam, cum esset annorum CCXXX, genuit Seth. 2  Seth, cum esset annorum CCV, genuit Enos. 3  Enos, cum esset annorum CXC, genuit Cainan. 4  Cainan vero, cum esset annorum CLXV, genuit Malaleel. 5  Malaleel, habens annos LXV, genuit Iared. 6  Iared autem, cum esset annorum CLXII, genuit Enoch. 7  At Enoch, cum esset annorum CLX, genuit Mathusalem. 8  Mathusalem vero, cum esset annorum CCXCVII, genuit Lamech. 9  Lamech quoque, cum esset annorum CCXCII, genuit Noe. 10  Erat autem annorum D, cum genuit tres filios Sem, Cham et Iapheth. 11  Post annos vero centum, quando genuit Sem, factum est diluvium, cum esset annorum DC. Ad probandam fidem temporum, hae generationes ab initio retexuntur, quibus annorum ascriptus est numerus. 12  Nam Cain fratricidae posteritas non fuit digna cum Dei populo computari. 13  Sed cum latius serpente peccato, maxima pars bonorum connubiis se alienigenarum mulierum miscuisset, crimen illicitae societatis diluvio meruit expiari, solo Noe iusto, cum uxore et tribus filiis, ac totidem nuribus, ad reparationem humani generis reservato. 14  Fuerunt igitur ab Adam usque ad diluvium generationes decem, anni MMCCXLII. Post diluvium succedunt hae generationes. 15  Sem filius Noe cum esset annorum centum, genuit Arphaxad, anno post diluvium secundo. 16  Arphaxad autem, cum esset annorum CXXXV, genuit Cainan. 17  Et Cainan, cum esset annorum CXXX, genuit Salem. 18  Deinde Salem, cum esset annorum CXXX, genuit Heber. 19  Heber quoque, cum esset annorum CXXXIV, genuit Phalec. 20  Hoc tempore, ad perturbandam superbae turris exstructionem, divisae sunt linguae, et per orbem terrae facta est gentium dispersio. 21  Phalec autem, cum esset annorum CXXX, genuit Ragau. 22  Ragau quoque, cum esset annorum CXXXII, genuit Seruch. 23  Seruch vero, cum esset annorum CXXX, genuit Nachor. 24  Porro Nachor, cum esset annorum LXXIX, genuit Thare. 25  Thare autem, annorum LXX, genuit Abraham, qui, cum esset annorum LXXV, divino monetur alloquio, ut exeat de terra sua et de domo patris sui, ut transeat in terram Chanaan. 26  Quo tempore promissio ad Abraham facta est, quod futurus esset gentium pater. 27  Et inveniuntur ab anno LXXV Abraham, in quo est repromissionis exordium, usque ad Moysen et egressum Hebraeae gentis ex Aegypto anni CCCCXXX. Fiunt itaque a diluvio usque ad primum annum promissionis MCLXVI ab Adam vero anni MMMCCCXCVIII. Abraham nonagenarius ex ancilla Agar genuerat Ismael, a quo Ismaelitae, qui postea Agareni, ad postremum Saraceni dicti. 28  In hoc tempore Abraham fide iustificatus, qua credidit in semine suo omnes gentes benedicendas, mandatum circumcisionis accepit: quae usque ad nativitatem D. N. Iesu Christi, promissionis corporeum fuit signum, quod in spiritale sacramentum verae cordis circumcisionis transivit. 29  Abraham anno aetatis suae centesimo, repromissionis autem vicesimo quinto, genuit Isaac ex libera. 30  Isaac autem, cum esset annorum LX, genuit geminos, quorum prior Esau, qui et Edom, a quo Idumaei. 31  Hoc tempore apud Argos regnabat Inachus, cuius filia lo, quam Aegyptii Isidem vocitatam divino honore coluerunt. 32  Sequens Iacob, qui postea Israel, a quo Israelitae, qui nunc Iudaei. 33  Erat autem annus repromissionis XXCVI. A primo vero anno Iacob, usque ad principatum Ioseph in Aegypto, fiunt anni CXXI. Cuius temporis anno XV, qui est promissionis C, moritur Abraham annorum CLXXV. In haec tempora Niobe, ut Graeci perhibent, mixtus est Iupiter, exque illo concubitu natus est Apis, quem Serapin vocant. 34  Igitur, Abraham, Isaac et Iacob antiquiores Serapide. 35  Hoc tempore Messana, quae et Mamertina, condita est. 36  Iacob autem, agens annum LXXVIII, descendit in Mesopotamiam, et servivit apud Laban annis VII. Iacob, cum esset annorum XCII, genuerat Ioseph; qui, cum esset annorum XVII, venditus est a fratribus, anno patris sui Iacob CIX. Isaac vero moritur anno aetatis suae CXXC, relinquens filium Iacob habentem annos CXX. Hoc tempore Memphis ab Api in Aegypto condita. 37  Ioseph dux Aegypti annis XXC; quorum cum ageretur annus vigesimus sextus, Iacob obiit, anno aetatis suae CXLVII, prophetans de Christo et vocatione gentium. 38  Anno principatus Ioseph IX, qui erat famis annus secundus, ingressus est Iacob in Aegyptum, cum filiis suis. 39  Ipse autem Ioseph moritur anno aetatis suae CX. Hebraeorum in Aegypto servitutis CLXIV. Huius servitutis anno XX, Atlas astrologus insignis habebatur frater Promethei. 40  Huius servitutis anno LXV, qui est repromissionis annus CCCL, Aram genuit Mosen, cum esset annorum LXX. Hoc tempore Epidaurus condita, et templum Apollinis Delphici ab Erisichthone conditum. 41  Anno servitutis Hebraeorum LXXVII, primus in Thessalia regnavit Haemon. 42  Anno vero XXC, Phorbas Rhodum obtinuit. 43  Anno vero XXCII, Hercules Antaeum luctae certamine superat. 44  Anno XXCVII, primus Trochilus quadrigam iunxisse perhibetur. 45  Anno XC, Xanthus Triopus Lesbon condidit. 46  Anno C, Cecrops regnavit in Attica; sub quo in Arce oliva nata est, et ex Minervae nomine, quae Graece Athena dicitur, Attici Athenae vocati. 47  Anno CXIII, Curetes et Corybantes Cnosson condiderant, qui modulatam et inter se convenientem in armis saltationem reperiunt. 48  Moyses octogesimum agens aetatis suae annum, impletis ab initio promissionis CCCCXXX, dux itineris ab Aegypto Hebraeorum gentis efficitur, legem eis in eremo tradens per annos XL. Hoc tempore Corinthus conditur, quae prius Ephyre dicta est. 49  Cuius temporis anno quinto, primus apud Hebraeos pontifex constitutus frater Moysis Aaron. 50  Hoc tempore Apollinis Delphici templum ab Erisichthone fabricatum. 51  Hucusque quinque libri Moysis continent gesta annorum MMMDCC secundum LXX Interpretes. 52  Mortuo Moyse, dux constituitur Iosue, qui principatum tenuit annis XXVII, et terram Palaestinorum Iudaeis sorte distribuit. 53  Hoc tempore apud Hebraeos pontificatum suscepit Eleazar. 54  Post mortem Iosue Hebraeos alienigenae octo annis subiectos habent, qui iunguntur temporibus Gothoniel, secundum Iudaeorum traditionem. 55  Hac aetate apud Hebraeos pontifex erat Phinees. 56  Supputantur itaque omnes anni Gothoniel XL. Fuit autem ipse ex tribu Iuda. 57  Post Gothoniel Hebraei alienigenis subiecti fuere annis XVIII, qui copulantur temporibus Aod, secundum Iudaeorum traditionem. 58  Supputantur itaque omnes anni Aod Iudicis ex tribu Ephrem octoginta. 59  In fine huius aetatis Amphion Thebis regnabat. 60  Debbora cum Barach annis XL, ex quibus sunt anni XXX quibus post obitum Aod Hebraeos alienigenae habuere subiectos. 61  Fuit autem Debbora ex tribu Ephrem, Barach vero ex tribu Nephtalim Huius aetatis anno XVII, Ilium ab Ilo conditum. 62  Gedeon ex tribu Manasse annis XL, in quibus sunt anni VII quibus Hebraeos alienigenae habuere subiectos, iuxta Hebraeorum traditionem. 63  Hoc tempore Tyrus condita. 64  Argonautae his temporibus fuere. 65  Cyzicus hoc tempore condita. 66  Orpheus Thrax clarus habebatur. 67  Abimelech filius Gedeonis annis tribus. 68  Haec et Herculis tempora. 69  Tholam annis XXVI [Vel XXII, ex alio codice]. 70  Huic aetati ascribitur bellum Lapitharum et Centaurorum. 71  Priamus post Laomedontem regnat. 72  Medea Colchis, mors Androgei, et Minotauri fabula hoc tempus habuerunt. 73  Iair ex tribu Manasse annis XXII. Hac aetate regnabant Agamemno Mycenis, Menelaus Lacedaemone. 74  Horum annorum sexto Carthaginem Tyrii condiderunt. 75  Haec aetas habuit Atreum Argis regnantem, eadem Phaedram et Hippolytum. 76  Iephte annis VI, Esbon annis VII. Hoc tempus fuit raptus Helenae. 77  Bellum Troianum. 78  Labdon XVIII [Alias VIII]. 79  Cuius principatus anno tertio Troia capta. 80  Eiusdemque Labdon anno octavo, Latinis regnat Aeneas annis tribus. 81  Samson annis XX. Cuius anno tertio Ascanius, Aeneae filius Albam condidit. 82  Ascanius regnat Latinis annis XXXVII, seu XXXVIII. Post quem Sylvius Aeneae posthumus filius annis XXVII [Alias XXIX]. 83  A quo Albanorum reges Sylvii appellati. 84  Heli sacerdos annis XL. Mortuo Heli sacerdote, arca Testamenti ab alienigenis possidetur. 85  Samuel et Saul annis XL. Primus rex Hebraeorum Saul ex tribu Beniamin, cuius regni anno nono, Latinis regnat Aeneas Sylvius annis XXXI. Post quem regnat Latinus Sylvius annis quinquaginta. 86  Ab initio principatus Moysis, usque ad ortum regni David anni CCCCXXXIX. David ex tribu Iuda primus regnavit annis XL. Quo tempore Abiathar pontifex clarus habebatur: prophetabant autem Gad, Nathan, et Asaph. 87  Salomon filius David, annis XL, qui templum Ierosolymis aedificare coepit, consummavitque annis octo. 88  Quo tempore Sadoc Hebraeorum sacerdos clarus habebatur. 89  Anno regni Salomonis XL, Latinis regnare incipit Sextus Albanus Sylvius, annis XXXVIII. Roboam annis XVII. Post mortem Salomonis regnum Hebraeorum seditione divisum est, vocabanturque qui in Samaria erant, Israel, quibus primus regnavit Ieroboam. 90  Roboam filius Salomonis regnavit in Ierusalem, duabus tribubus sibi subiectis, quae vocabantur Iuda, ab rege Iudaeorum ex stirpe Iudae. 91  Hoc tempore apud Latinos Aegyptus Sylvius septimus regnat annis XXIII. Septimo autem regni Ieroboae, Susachin rex Aegypti contra Iudaeos dimicans templum exspoliat. 92  Abia annis tribus, Hebraeorum pontifex Abimelech illustris habebatur: prophetabant autem Achias, Sameas, Iemoded, Azarias; qui et Addo, et Anani. 93  Asa iustus annis XLI. Iosaphat iustus annis XXV. Prophetabant apud Hebraeos Abdias, Ienozias, et Micheas. 94  Huius regni anno XII, apud Latinos Capys Sylvius regnat annis septem. 95  Deinde IX. Compartus Sylvius annis quinque, Ioram annis octo: quo tempore prophetabant Elias et Eliseus. 96  Osias anno uno. 97  Ionadab filius Rechab clarus habebatur. 98  Gotholia mater annis septem. 99  Hoc tempore in Graecia Homerus poeta clarus fuit. 100  Ioas annis XL. His temporibus apud Hebraeos Ioiada insignis pontifex erat, qui solus post Moysen vixit annis CXXX. Hoc tempore Azarias propheta occiditur: Zacharias quoque propheta a rege Ioas interficitur. 101  Latinis XII, Aremulus Sylvius annis XIX. Post quem Aventinus Sylvius regnavitannis XXXVII, a quo mons Aventinus. 102  Post quem, XIV, Procas Sylvius, annis XXVI. Post quem, XV, Amulius Sylvius annis XLIII. Amasias annis XXIX. Azarias, qui et Osias, annis LII. Huius regni sextus agebatur annus, cum reges Assyriorum defecerunt, imperio in Medos translato. 103  Apud Hebraeos autem prophetabant Osee, Amos, Isaias, Ionas, cum esset annus Osiae vicesimus primus. 104  Quadragesimo vero et nono eiusdem anno constituitur Olympias prima: Eliis agentibus quinquennale certamen, quatuor mediis annis vacantibus. 105  Et hoc certaminis tempus Olympiadem vocaverunt auctore Iphito. 106  Ioathan annis XVI. Prophetabant Osee, Amos, Isaias et Ioel, qui et Iobeth. 107  Achaz annis XVI. Huius regni anno quinto Romulus, Roma condita, regnare orsus est. 108  Eiusdem autem regni Achaz anno XI decem tribus gentis Hebraeae, quae vocabantur Israel, et erant in parte Samariae, victae a Sennacherim, qui et Salmanazar, rege Chaldaeorum, translataeque sunt in montes Medorum, cum regnatum esset in Samaria annis CCL. Sennacherim autem ad custodiendam regionem Iudaeae accolas misit Assyrios, qui aemulatores Iudaeorum legis facti, Samaritae nuncupati sunt, quod Latina lingua exprimitur, custodes. 109  Ezechias annis XXIX, sub quo apud Hebraeos prophetabant Isaias et Osee. 110  Romulus primos milites sumpsit ex populo, et nobiles centum senes, quos ob aetatem senatores, ob curam patres appellavit. 111  Eodem tempore Syracusae et Catana in Sicilia conditae. 112  Manasses annis LV. Cuius regni initio apud Romanos regnabat Numa Pompilius, annis XLI, cum post Romulum regnasset senatus annum unum. 113  Ammon, annis XII. Huius regni initio Tullus Hostilius Romae septimum decimum imperii sui gerebat annum, regnavitque annis XXXII. Iosias annis XXXII, quo regnante Hebraeorum pontifex maximus Chelcias insignis habebatur: et prophetabant eadem tempestate, Ieremias, et Sophonias, et Olda mulier. 114  Apud Romanos autem regnabat Ancus, qui Ostiam condidit civitatem, regnavitque annis XXIII. Post quem regnat Tarquinius Priscus annis XXXVII. Iosias rex Iudaeorum, cum Nechaone Aegyptiorum rege congressus occiditur. 115  Thales Milesius primus physicus philosophus agnoscitur. 116  Anno XXI regni Tarquinii Prisci, Massilia condita. 117  Ioachaz mensibus tribus. 118  Ioachim, qui Eliachim, annis XI. Anno III Ioachim Nabuchodonosor rex Babyloniae Iudaeam capit, et in ditionem suam redactis plurimis Iudaeorum, cum iam partem vasorum templi invasisset, et Ioachim tributarium fecisset, victor ad patriam rediit. 119  Ioatham seu Ioachim, qui et Iechonias, menses tres. 120  In Babylone Ananias, Daniel, Azarias, Misael clari habebantur. 121  Hunc rex Babylonius captum secum pertrahit secundo veniens ad Iudaeam. 122  Sedecias annis XI. Nabuchodonosor rex Chaldaeorum, Ierosolymis captis, templum incendit, quod ab initio aedificationis suae permanserat annos CCCXLII [Alias CCCLII]. 123  Captivitatis Iudaeorum anni LXX, qui supputantur usque in secundum annum Darii. 124  Apud Romanos post Tarquinium Priscum, regnat Servius annis XXXIV. Cui successit Tarquinius Superbus, qui regnavit annis XXXV. Huius regni anno XXV, prophetabant apud Hebraeos Aggeus, et Zacharias, et Malachias, Pontifice Iesu filio Iosedech. 125  Hoc tempore Pythagoras philosophus clarus habebatur. 126  A David usque ad LXX annos captivitatis Iudaeorum, supputantur anni DLV. A septuagesimo anno captivitatis Iudaeorum, supputantur Darii regis Persarum anni XXXIII. Cuius regni anno decimo apud Romanos regii dominatus finis est factus: quae potestas apud eos mansit annis CCXL. Hinc apud Romanos a Bruto consules esse coeperunt, dein Tribuni plebis ac dictatores, et rursum consules rempublicam obtinuerunt, per annos CCCCLXIV, seu CCCCXLIV, usque ad Iulium Caesarem. 127  Xerxes regnat annis XX, filius Darii, quo tempore Sophocles et Euripides clari habebantur. 128  Herodotum quoque historiarum scriptorem eadem aetas habuit. 129  Post Xerxem Artabanus regnavit mensibus septem. 130  Artaxerxes annis XL. Hoc regnante Esdras sacerdos apud Hebraeos insignis habebatur, cuius aetate pontifex maximus fuit Eliachim, alias Eliasib, filius Ioachin, filii Iesu, filii Iosedech. 131  Empedocles et Parmenides, Zeno, et Heraclitus philosophi claruerunt. 132  Tunc etiam Poricides historicus, Cratinus comicus, Aristarchus tragicus exstiterunt. 133  Vicesimo regni Artaxerxis, Nehemias Hebraeus minister regis, concedente domino suo, de Babylone venit in Iudaeam, et XXXII anno muros urbemque restituit. 134  Si quis autem LXX hebdomadas a Daniele scriptas ab hoc tempore numerat, quae faciunt annos CCCCXC, reperiet eas in regno Neronis expletas, sub quo obsideri Ierusalem coepta, secundo postea Vespasiani anno capitur. 135  His temporibus Hippocrates medicus et Socrates philosophus illustres fuerunt. 136  Xerxes menses duos. 137  Plato nascitur. 138  Socdianus menses VII, in his supputatur annus unus. 139  Darius cognomento Nothus annis XIX, alias XVIII. Dionysius in Sicilia tyrannidem exercet. 140  Romani per legatos iura ab Atheniensibus petierunt, ex quibus XII Tabulae conscriptae. 141  Artaxerxes Mnemon, Darii et Parysatidis filius, annis XL. Huius regni anno XV Galli Senones Romam, excepto Capitolio, occupaverunt. 142  Aristoteles XVIII aetatis suae anno Platonis auditor est. 143  Artaxerxes, qui et Ochus, annis XXVI. Cuius regni initio Camillus Gallos, qui Romanis bellum intulerant, superavit. 144  Eodem tempore Alexander Philippi filius nascitur. 145  Demosthenem quoque oratorem eadem aetas clarum habuit. 146  Arses Ochi filius annis quatuor. 147  Hoc tempore descriptione facta Romae, inventa sunt civium CLX millia. 148  Apud Iudaeos Iaddus pontifex maximus clarus habebatur. 149  Darius Arsami filius annis sex. 150  Quo tempore apud Romanos consul Manlius Torquatus filium suum, quod contra imperium in hostes pugnaverat, virgis caesum securi percussit. 151  Hac tempestate Alexander Philippi filius regnare orsus. 152  sexto imperii sui anno regnum Persarum subvertit, et in Aegypto urbem Alexandriam condidit. 153  Appius Claudius caecus apud Romanos clarus habetur, qui Claudiam aquam duxit, et viam Appiam stravit. 154  Romani Samnitas subiugant. 155  ALEXANDER, post finem regni Persarum, regnavit annis septem, qui XXXII aetatis suae anno apud Babylonem moritur. 156  Regnum Alexandrinorum nascitur, quo potitus est Ptolemaeus Lagi filius annis XL. Hic regni sui anno quarto, Ierosolymis et Iudaea in ditionem suam redactis, plurimos captivorum in Aegyptum transtulit. 157  Tunc Iudaeorum pontifex Onias Iaddi filius clarus habebatur. 158  Machabaeorum autem Hebraea historia hinc Graecorum supputat regnum. 159  Verum hi libri ab Hebraeis inter divinas Scripturas non recipiuntur. 160  Romani Marsos, et Hernicos, et Pelignos superant. 161  His annis Seleucus Antiochiam, Laodiciam, Apamiam, Edessam, Beroeam, et Pellam urbes condidit, in quibus Iudaeis, quos transtulerat, ius civium dedit. 162  Seleucus Babylonem obtinuit. 163  XXV anno regni Ptolemaei, Iudaeorum pontifex maximus Simon Oniae filius insignis erat. 164  Romae vero censu agitato, inventa sunt civium millia CCLXX. Pontificatum apud Iudaeos suscepit Eleazar frater. 165  Simonis, cuius filius Onias, ob aetatem pueritiae, non potuerat patri succedere. 166  Eo tempore a Romanis Beneventum et Ariminus conditae. 167  Ptolemaeus, qui et Philadelphus, annis XXXVIII. Hic Iudaeos qui in Aegypto erant liberos esse permisit, et vasa Eleazaro pontifici Ierosolymorum votiva transmittens, divinas Scripturas in Graecum sermonem ex Hebraea lingua per LXX Interpretes transferri curavit, quas in Alexandrina Bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere litterarum comparaverat. 168  Argenteus nummus primum in Urbe figuratus, regni huius anno XIII. Huius regni autem XXIV, Romani Carthaginenses navali certamine superant, et centum Libyae urbes capiunt. 169  Iudaeorum pontificatum post Eleazarum avunculus eius Manasses accepit: post quem Onias pontifex Simonis iusti filius clarus habebatur, qui consueta Ptolemaeo tributa non reddens, ad iram eum commovit. 170  Verum Iosephus vir inter suos nobilis, legatus a Iudaeis ad Ptolemaeum missus, cum familiaritatem regis ob plurima in eum meruisset obsequia, dux Iudaeae et finitimarum regionum constituitur. 171  Parthis ab imperio Macedonum recedentibus, primo regnavit Arsaces, unde Arsacidae dicti. 172  Ptolemaeus Evergetes annis XXVI. Huius temporis Iudaeorum pontifex Simon Oniae filius clarus habebatur: sub quo Iesus filius Sirach Sapientiae librum composuit, quem Panareton vocant. 173  Ennius poeta Tarenti nascitur. 174  Rhodo terrae motu concussa, Colossus ruit. 175  A Romanis XL fere millia Gallorum caesa. 176  Ptolemaeus Philopator annis XVII. Iudaei victi et XL millia armatorum ex numero eorum caesa. 177  Romani vero Capuam et Siciliam subiugant. 178  Antiochus rex Syriae, victo Philopatore, per Ptolemaeum, Iudaeam sibi sumit. 179  Ptolemaeus Epiphanes annis XXIV. Hic Scopa principe militiae destinato, Iudaeam capit, et plurimas Syriae civitates. 180  Secundus liber Machabaeorum huius temporis gesta continet. 181  Hac tempestate, cum ab Antiocho per legatos Hannibalem Romani reposcerent, cui se victus a Scipione sociaverat, idem Hannibal ad Prusiam regem Bithyniae transfugit: et cum etiam ab eo per Flaminium reposceretur, tradendusque esset, venenum bibit, et apud Libyssam Bithyniae sepultus est. 182  Caecilius poeta comicus. 183  Ptolemaeus Philometor annis XXV, seu XXXV. Huius anno quarto Hyrcanus Iosephi ducis Iudaeae filius, cum ad Ptolemaeum perrexisset, honorifice ab eo susceptus est. 184  Verum fratres eius seditione contra eum mota, magnarum calamitatum Iudaeae genti causa exstiterunt. 185  Aristobolus, natione Iudaeus, Peripateticus philosophus claruit, qui ad Philometorem Ptolemaeum explanationum in Moysen Commentarios scripsit. 186  Eodem tempore Antiochus Epiphanes, cum de regione Ptolemaeorum, quam subito invaserat, territus senatus Romani imperio recessisset, Iudaeam venit, ibique Iesu et Iasoni fratri Oniae pontificatum tradidit. 187  Quo deinde expulso, Oniam cognomento Menelaum successorem ei dedit. 188  Itaque ob sacerdotii dignitatem orta seditione inter principes, ingentium miseriarum semina pullulaverunt. 189  Samaritae et Iudaei Alexandriae, Ptolemaeo iudicante, contendunt de honoribus ex utraque parte templo suo deferendis, et superant Iudaei. 190  Vicesimo autem eiusdem regni anno, Iudae Machabaeo, post Alcimi inimici eius interitum, sacerdotium et principatus, omnium Iudaeorum favore decernitur. 191  Qui dignitate suscepta, legatos Romam misit, et obtinuit decreto senatus, ut Iudaei amici et auxiliatores Romanorum haberentur. 192  Idem Iudas duces Antiochi, qui legem Iudaeorum multa profanitate impugnaverat, de Iudaea expulit, et templum ab idolorum imaginibus emundans, patrias religiones post triennium civibus suis reddidit. 193  Ennius poeta moritur, sepeliturque in monimento Scipionum, via Appia. 194  Iudas Machabaeus triennio pontificatu gesto dimicans adversus Demetrii duces occiditur. 195  Terentius Carthaginensis comoediarum scriptor moritur. 196  Pacuvius Tragicus clarus habetur, Ennii poetae ex filia nepos, vixitque Romae quoad picturam exercuit, ac fabulas, venditavit: deinde Tarentum transgressus, prope nonagenarius diem obiit. 197  Romae descriptione facta, inventa sunt civium CCCXXXII millia, quo tempore Carthago in ditionem Romanam per Scipionem redigitur. 198  Ptolemaeus Evergetes annis XXIX. Ionathas pontifex Iudaeorum a Triphone occiditur, et in sacerdotium Simon Ionathae frater assumitur: cui interfecto succedit filius eius Ioannes, qui contra Hyrcanos bellum gerens, Hyrcani nomen accepit, et a Romanis decreto senatus inter amicos relatus est. 199  Idem Samariam obsidione captam solo aequavit, quam postea Herodes instaurans, Sebasten in honorem Augusti vocari voluit. 200  Attalus moriens populum Romanum reliquit haeredem. 201  Ptolemaeus Physcon, qui et Soter, annis XXVII [Alias XVII]. 202  Huius regni anno octavo Cicero Arpini nascitur, matre Helvia, patre equestris ordinis, ex regio Volscorum genere. 203  Triennio post, Cn. Pompeius Magnus oritur. 204  Septimo decimo autem huius regni anno, C. Marius V consul iuxta Rhodanum Cimbros superat, quorum ducentis millibus caesis, LXXX capit, et de his cum Catulo triumphat. 205  Iugurtha contra Romanos dimicans capitur. 206  In Sicilia rursus bellum servile consurgit. 207  Thraces a Romanis victi. 208  Aristobulus filius Ionathae (Ioannis) rex pariter et pontifex, primus apud Iudaeos diadematis sumpsit insigne. 209  Post quem regnavit Iannaeus, cognomento Alexander, qui pontificatum quoque administrans crudelissime civibus praefuit. 210  Ptolemaeus, qui et Alexander, annis VIII. Syriae regnabat Philippus, quem dux Romanus Gabinius cepit, cum iam ante eum Antiochus in Parthos fugiens Pompeio se deinceps tradidisset. 211  Ita Syria in Romanam ditionem transivit. 212  I. Pomponius Bononiensis Attellanarum scriptor clarus habebatur. 213  T. Lucrecius poeta hoc tempore exstitit, qui amatorio poculo in furorem versus, propria manu se interficit. 214  Plotius Gallus primus Romae Latinam rhetoricam docuit. 215  Ptolemaeus Cleopatrae filius annis VIII. Sallustius Historiarum scriptor in Sabinis Amiterni nascitur. 216  Descriptione Romae facta, inventa sunt hominum CCCCLXIII millia. 217  P. Terentius Varro, vico Atace in Provincia Narbonensi nascitur, qui XXXV annum agens Graecas litteras didicit. 218  Ptolemaeus Dionysius annis XXX. Ab huius regni anno sexto Alexandra, quae et Selina, uxor Alexandri, Ierosolymis per novem regnavit annos: ex cuius aetate Iudaeos rerum confusio et variae clades oppressere. 219  Ac mox per Cn. Pompeium Ierosolymis captis, temploque usque ad sanctorum sancta reserato, Iudaei vectigales Romanorum facti, Hyrcano apud eos pontifice constituto, et Antipatro Herodis Ascalonitae filio procuratore Palaestinae facto. 220  M. Porcius Cato stoicus philosophus agnoscitur. 221  Quae de Catilina Sallustius scribit hoc gesta sunt tempore. 222  Decimo autem Ptolemaei regnantis anno, Virgilius Maro in pago, qui Andes dicitur, iuxta Mantuam nascitur, Pompeio et Crasso consulibus. 223  Et post septem annos Horatius Flaccus poeta satiricus et lyricus Libertino patre Venusii nascitur. 224  Crassus consul cum filio apud Carras capitur. 225  Pompeius imperator appellatus, Lusitaniam et quasdam insulas in Oceano capit. 226  Cleopatra annis XXII, ex quibus duo tantum supputandi, quia Romanis continua nascuntur imperia: quorum deinceps tempora numeranda sunt a C. Iulio Caesare, qui primus apud Romanos singulare obtinuit imperium, a quo Romanorum principes appellati Caesares. 227  Caesar Rhenum transiens, Germanos vastat, Gallos subigit. 228  Principium belli civilis inter Caesarem et Pompeium. 229  Ex hoc loco continua Romanorum annotantur imperia, et regnat apud eos primus omnium C. Iulius Caesar. 230  C. IULIUS CAESAR primus annos IV, menses sex. 231  Pompeius victus et fugiens, a spadonibus Alexandrini regis occiditur. 232  Decretum senatus et Atheniensium ad Iudaeos mittitur, qui per legatos amicitiam postularant. 233  Cleopatra regio comitatu Urbem ingressa. 234  Antonius decernit Quintilem mensem Iulium debere dici, quia in eo natus fuisset Iulius. 235  Cassius, Iudaea capta, templum spoliat. 236  Idibus Martiis C. Iulius Caesar in curia occiditur. 237  CAESAR AUGUSTUS, qui et Octavianus, annis LVI a quo reges Romanorum Augusti appellati. 238  Ovidius Naso in Pelignis nascitur. 239  Cicero in Formiano suo ab Herennio et Popilio occiditur. 240  Antonius adversus Augustum bellum movet. 241  E Taberna meritoria trans Tiberim oleum terra erupit, fluxitque toto die sine intermissione, significans Christi gratiam ex gentibus. 242  Antiochus superatus ab Augusto, in amicitiam eius, interveniente senatu, redit. 243  Herodes Antipatri Ascalonitae et matris Cypridis Arabicae filius a Romanis Iudaeorum accipit principatum. 244  Cuius tempore Christi nativitate vicina, regnum et sacerdotium Iudaeae, quod prius per successiones minorum tenebatur, destructum est, completa prophetia, quae per Moysen ita loquitur: Non deficiet princeps ex Iuda, neque rex de femoribus eius, donec veniat semen, cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). 245  In hoc etiam loco Christus, quem Daniel scribit, accepit finem. 246  Nam usque ad Herodem christi, id est, sacerdotes erant reges Iudaeorum, qui imperare coeperunt a LXV olympiade, et ab instauratione templi sub Dario usque ad Hyrcanum, et ad CLXXXVI olympiadem, annis CCCCLXXXIV in medio transactis, quos Daniel quoque significavit dicens: Et scies et intelliges, ab initio sermonis respondendi et aedificandi Ierusalem, usque ad Christi principatum hebdomades septem, et hebdomades LXII (Dan. IX, 25). 247  Quae hebdomades LXIX in quibus christi, id est, sacerdotes per unctionem consecrati, regnaverunt, faciunt annos CCCCLXXXIII, usque ad Hyrcanum. 248  Quo extremo omnium a Parthis capto, Herodes Antipatri filius nihil ad se pertinentem Iudaeam ab Augusto et senatu accepit, filiique eius post eum regnaverunt, usque ad novissimam Ierosolymorum captivitatem, nequaquam ex successione sacerdotalis generis pontificibus constitutis, neque perpetuitate vitae, secundum legem Moysis, servientibus Deo. 249  Ignobiles vero quidam, et alio tempore alii, et nonnulli unius anni, sive modico amplius, a Romanis imperatoribus sacerdotium emebant. 250  Quae omnia etiam propheta Daniel vaticinatur ita dicens: Et post hebdomadas septem et sexaginta duas, interibit chrisma, et iudicium non erit in eo, et templum et sanctum corrumpet populus duce veniente; et caedentur in cataclysmo belli (Ibid., 26). 251  Et in consequentibus: Super templum, inquit, abominatio desolationum, et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super desolationem (Ibid., 27). 252  Sallustius diem obiit quadriennio ante bellum Actiacum. 253  Vinium Maximum quaestorem designatum agnovit dominus suus, et abduxit. 254  Lunae secundum Romanos cursus invenitur. 255  Cleopatra et Antonius semet interficiunt, et Aegyptus fit Romana provincia. 256  Caesar Augustus appellatur, a quo Sextilis mensis Augusti nomen accepit. 257  Augustus cum monarchia offerretur recusavit. 258  Augustus Calabriam (Cantabriam) et Gallos (Gallaecos) vectigales facit. 259  Tiberius ab Augusto missus occupavit Armeniam. 260  Cantabri res novas molientes opprimuntur. 261  Augustus Caium Agrippam adoptat in filium. 262  Tiberius Vindelicos et confines Raetiarum Romanas provincias facit. 263  XVII anno imperii Augusti censu Romae agitato, inventa sunt civium Romanorum XLI centena et septuaginta quatuor millia. 264  XXIV Augusti imperii anno, Tiberius de captis Pannoniis triumphavit. 265  Eiusdem imperii anno XXV, Virgilius Brundusii moritur, et Neapoli secundo a civitate milliario sepelitur. 266  Herodes Samariam, olim iam in cineribus sedentem, a fundamentis suscitans, in honorem Augusti, Augustam, id est, Sebasten, appellavit, et in Paneade, id quod Panion vocatur exstruxit. 267  Idem Caesaream in nomine Caesaris condidit, quae prius Turris Stratonis vocabatur. 268  Idem Hyrcanum, qui olim sacerdos Iudaeorum fuerat, de captivitate Parthica regressum, et filium eius, qui sacerdotio patris successerat, interficit: sororemque eius uxorem suam, cum duobus filiis propriis iam adolescentulis, et matrem uxoris occisae socrum suam crudelissime necat. 269  Virum etiam sororis suae Salomae interfecit; et cum eam alii tradidisset uxorem, etiam ipsum perimit: scribas quoque et interpretes divinae legis simili scelere occidit. 270  Augustus Iuliam filiam suam in adulterio deprehensam damnat exsilio: Tiberium et Agrippam in filios adoptavit. 271  Iudas Galilaeus ad rebellandam Iudaeos cohortatur. 272  XLIV imperii Augusti anno, Quirinus ex consilio senatus ad Iudaeam missus, census hominum possessionesque describit. 273  Eodem anno IESUS CHRISTUS Filius Dei in Bethleem Iudae nascitur. 274  Colliguntur autem omnes anni ab Abraham exordio, usque ad nativitatem Christi ex Maria, duo millia XVIII seu XV. Herodes cum Christi nativitatem Magonem indicio cognovisset, universos in Bethleem parvulos iussit interfici: ipse autem biennio post morbo intercutis aquae, et scatentibus toto corpore vermibus, misere, sed digne moritur. 275  In Herodis locum Archelaus ab Augusto constituitur (et tetrarchae fiunt fratres eius Herodes, Antipater, Lysias et Philippus) annis IX. Tiberius Caesar Dalmatas Sarmatasque redigit in Romanam potestatem. 276  Athenienses res novas contra Romanos molientes opprimuntur. 277  Augustus cum Tiberio filio suo LIII imperii sui anno censum Romae agitans, invenit hominum nonagies et ter centena et LXX millia. 278  Messala Corvinus Orator ante biennium quam moreretur, ita memoriam perdidit, ut vix pauca verba coniungeret. 279  Archelaus in Viennam urbem Galliae relegatur, anno regni sui IX. Post quem Herodes tetrarches fuit annis XXIV. Tiberius Drusum consortem regni facit. 280  TIBERIUS, III, annis XXIII. Cuius imperii anno V tredecim urbes terrae motu corruerunt. 281  Eiusdem imperii anno XIV Pilatus procurator Iudaeae mittitur. 282  Herodes Tiberiadem et Liviadem condidit. 283  Tiberius multos reges ad se per blanditias evocatos, numquam remisit, regnaque eorum in provincias vertit. 284  Ioannes filius Zachariae in deserto iuxta Iordanem fluvium praedicans Iudaeis, Christum Filium Dei in medio eorum adesse testatur. 285  Ipse quoque Dominus IESUS CHRISTUS hinc in populos salutarem viam annuntiat, signis atque virtutibus vera comprobans esse quae diceret. 286  Drusus Caesar veneno periit. 287  Iosephus circa haec tempora die Pentecostes sacerdotes Iudaeorum primum commotiones locorum templi, et quosdam sonitus sensisse testatur: deinde ex adyto erupisse vocem dicentium: Transmigremus ex his sedibus. 288  Scribit idem Iosephus, quod eodem anno Pilatus praeses secreto noctis imagines Caesaris in templo statuerit. 289  Computantur itaque in annum XV Tiberii Caesaris, ab instauratione templi, quae facta est sub altero anno Darii regis Persarum, anni DXLVIII; a Salomone autem et prima aedificatione templi, anni computati sunt MLX; a Moyse et egressu Israelis ex Aegypto, anni MDXVI [Alias XXXVIII]; ab anno repromissionis primo, anni MDLXXII; ab anno quo natus est Abraham, anni MMXLVII; a diluvio autem usque ad primum annum Abrahae, anni nongenti XLII Eusebius vir disertissimus annumeravit. 290  Ab Adam vero usque ad diluvium, anni duo millia CCXLII. Sunt ergo omnes anni ab Adam, usque in annum XV Tiberii Caesaris, anni MMMMMCCCLX aut CCXXVIII. Anni vero secundum Geneseos scripturam et Africani historici supputationem amplius inveniuntur CXXIX. Quidam putant Dominum nostrum Iesum Christum XV anno regni Tiberii Caesaris, id est, duobus Geminis consulibus crucifixum, quo anno, secundum indubitabilem Lucae Evangelistae auctoritatem, baptizatum eum esse manifestum est, et Evangelium regni coelorum praedicare coepisse. 291  Secundum vero Ioannis Evangelium, festivitati Paschae Iudaeorum ter Dominum interfuisse cognoscimus: ut appareat tertium fuisse illud Pascha, quod verus Agnus suo sanguine consecravit. 292  Proinde consules quidem a Manifestatione Domini, id est, a RUFINO GEMINO et RUBELLIO GEMINO consulibus inchoamus: sed tertios ab iis consules Dominicae Passioni ascribimus, sequentes quod auctoritas tradidit et ratio. 293  INCIPIT ANNOTATIO CONSULUM, CUM HISTORIA. RUFINO GEMINO, ET RUBELLIO GEMINO COSS. VINICIO ET LONGINO. SULPICIO ET SULLA. Ecclesiae Ierosolymorum primus episcopus ordinatus est Iacobus, qui habitus est frater Domini. 294  PRISCO ET VITELLIO. GALLO ET NONIANO. GALLIENO ET PLAUTIANO. Pilatus sacrum thesaurum, quem Corban Iudaei vocant, in aquaeductum Ierosolymorum expendens, secundae seditionis praebuit semina. 295  Ab hoc tempore innumerae calamitates Iudaeorum gentem oppresserunt. 296  PROCULO ET NIGRINO. IULIANO ET ASPRENATE. PUBLICOLA ET NERVA. Pilato de Christianorum dogmate ad Tiberium referente, Tiberius retulit ad senatum, ut inter caetera sacra reciperetur. 297  Verum cum ex consulto Patrum, Christianos eliminari Urbe placuisset, Tiberius per edictum accusatoribus comminatus est mortem. 298  CAESARE ET IULIANO. Tiberius in Campania moritur. 299  CAIUS CAESAR CALIGULA, IV, regnavit annis tribus, mensibus decem. CAESARE II ET SATURNINO. SATURNINO II ET VENUSTO. TIBERIO ET GALLO. Hoc tempore Pontius Pilatus in multas incidens calamitates, propria se manu interfecit. 300  Caligula cum se in deos retulisset, Petronio praefecto Syriae praecepit, ut Ierosolymis statuam suam, sub nomine Iovis Optimi Maximi poneret: sed etiam per totum orbem Romani imperii, in Iudaeorum Synagogis statuae, et imagines, et arae C. Caesaris consecrabantur. 301  CRISPINO ET TAURO. Plurimi nobilium a Caio interfecti. 302  Caius a protectoribus suis in palatio occiditur. 303  CLAUDIUS, V, regnavit annis XIII, mensibus VIII, diebus XXVIII. Ipse est Claudius patruus Drusi, qui apud Moguntiacum monimentum habet. 304  VINICIO ET CORNELIO. ASIATICO ET SILANO. PETRUS apostolus, cum primum Antiochenam Ecclesiam fundasset, Romam proficiscitur, ubi Evangelium praedicans XXV annis eiusdem urbis episcopus perseverat. 305  TIBERIO II ET VITELLIO. Marcus evangelista interpres Petri Aegypto et Alexandriae Christum annuntiat. 306  Initium cycli primi. 307  VITELLIO II ET PUBLICOLA. Primus Antiochiae ordinatus episcopus Evodius. 308  VERINO ET GALLO. VETERE ET NERVILIANO. Censu Romae acto, inventa sunt civium LXVIII centena et LXIV seu XLIV millia. 309  Paschalis cycli ratio ab his consulibus incoepit, per annos XXCIV, et ad eamdem legem revertens. 310  CLAUDIO ET ORPHITO. Sub procuratore Iudaeae Cumano in diebus Azymorum, tanta est Ierosolymis orta seditio, ut in portarum exitu populo corruente, XXXIV millia Iudaeorum perierint. 311  Prophetia Agabi, qui in Actis Apostolorum famem in toto orbe futuram dixerat, sub Claudio expletur. 312  Thracia huc usque regnata, in provinciam redigitur. 313  SILANO ET SILIO. TIBERIO III ET ANTONINO. SILANO ET OTHONE. Paulus apostolus apud Felicem procuratorem Iudaeae in defensionem sui perorat. 314  SILANO II ET ANTONINO. MARCELLINO ET AVIOLA. Sub Felice procuratore Iudaeae exstiterunt multi qui populum sua persuasione deciperent. 315  Inter quos et Aegyptius quidam pseudopropheta fuit, qui plurimos sibi associans, in ipso magnarum rerum conatu per exercitum Felicis opprimitur, secundum quod in Actibus Apostolorum Paulo dicitur: Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies concitasti et eduxisti in desertum quatuor millia virorum? NERONE ET VETERE. NERONE II ET PISONE. Claudius moritur in Palatio, anno aetatis suae LXIV. NERO, VI, regnat annis XIII, mensibus VII, et diebus XXVIII aut XXX. Huius avunculus fuit C. Caligula. 316  NERONE III ET MESSALA. NERONE IV ET CORNELIO. Festus succedit Felici, apud quem, praesente Agrippa rege, Paulus apostolus religionis suae rationem redditurus, vinctus Romam mittitur. 317  Nero tantae luxuriae fuit, ut frigidis et calidis lavaret unguentis, retibusque aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur. 318  PIO ET TURPILIANO. MARBINO ET GALLO. CRASSO ET BASSO. SILVANO ET PAULINO. Nero Agrippinam matrem suam et sororem patris interfecit. 319  Iacobus frater Domini, quem omnes Iustum appellabant, a Iudaeis lapidibus opprimitur: in cuius thronum Simeon secundus assumitur. 320  Nero omnes cithara contendens superat. 321  CELSINO ET APULEIO. Ante mensam Neronis fulmen cecidit. 322  Post Marcum evangelistam, primus Alexandrinae Ecclesiae ordinatur episcopus Anianus. 323  CAPITONE ET RUFO. SILIO ITALICO ET TURPILIANO. SILVANO ET OTHONE. VESPASIANO ET TITO. VESPASIANO II ET TITO II. VESPASIANO III ET NERVA. Nero in Olympiaco agone coronatur, cerycas, citharistas, tragoedos, aurigas, vario certamine superans. 324  Nero, ut similitudinem Troiae ardentis videret, plurimam partem Romanae urbis incendit. 325  Musonius et Plutarchus philosophi insignes habentur. 326  PRIMA PERSECUTIO. Primus Nero, super omnia scelera sua, etiam persecutionem in Christianos facit, in qua Petrus et Paulus apostoli gloriose Romae occubuerunt. 327  Post Petrum primus Romanam Ecclesiam tenuit LINUS annis XII sive XIII. Vespasianus magister militiae ad debellandos Iudaeos a Nerone mittitur. 328  VESPASIANO IV ET TITO III. Vespasianus duobus praeliis superatos Iudaeos ad muros compellit. 329  Antiochiae secundus episcopus ordinatur Ignatius. 330  Nero cum a Senatu quaereretur ad poenam, de Palatio fugiens, ad quartum Urbis milliarium semet interfecit. 331  VESPASIANUS, VII, regnavit annis IX, mensibus IX, et diebus XXII seu XXIX. VESPASIANO V ET TITO IV. Post Neronem, Galba in Iberia, Vitellius in Germania, Otho Romae imperium arripuerunt. 332  Sed Galba septimo mense Romae capite truncatur; Otho apud Bebriacum propria manu occubuit; Vitellius a Vespasiani ducibus occisus, in Tiberim proiicitur. 333  Vespasianus apud Iudaeam ab exercitu imperator appellatur: bellum Tito filio commendans, Romam per Alexandriam proficiscitur. 334  VESPASIANO VI ET TITO V. Titus, Iudaea capta et Ierosolymis subversis, sexcentena millia virorum interficit. 335  Iosephus scribit, undecies centena millia fame et gladio periisse, et alia centum millia captivorum publice venumdata. 336  Ut autem tanta multitudo Ierosolymis reperiretur, causam Azymorum festum fuisse: ob quod ex omni gente Iudaei ad templum confluentes, urbe quasi carcere sunt reclusi. 337  Oportuit enim in his diebus eos interfici in quibus Salvatorem crucifixerant. 338  Colligitur itaque omne tempus in secundum annum Vespasiani et novissimam Ierosolymorum eversionem. 339  A quinto decimo anno Tiberii Caesaris, et ab exordio evangelicae praedicationis, anni XLII. A captivitate autem quam ab Antiocho perpessi sunt, anni CCXXIX. Porro a Darii secundo anno, sub quo rursum templum aedificatum est, anni DLXXX aut XC. A prima autem aedificatione templi sub Salomone, usque ad novissimam eius ruinam, quae sub Vespasiano facta est, anni MCIII. VESPASIANO VII ET TITO VI. COMMODO ET RUFO. Achaia, Lycia, Rhodus, Byzantium, Samos, Cilicia, Comagene, quae ante liberae sub regibus et amicis erant, in provincias redactae. 340  VESPASIANO VIII ET TITO VII. VESPASIANO IX ET TITO VIII. SILVANO ET VERO. DOMITIANO ET MESSALINO. DOMITIANO II ET RUFO II. Vespasianus circa Sabinos in villa propria moritur, anno aetatis LXIX. TITUS, VIII, regnavit annis tribus, mensibus duobus. 341  Titus Vespasiani filius in utraque lingua disertissimus fuit, et tantae bonitatis, ut cum quadam die recordatus fuisset in coena, se nihil in illa die cuiquam praestitisse, dixerit, Amici, hodie diem perdidi. 342  DOMITIANO III ET SABINO. DOMITIANO IV ET RUFO III Titus Amphitheatrum Romae aedificavit, et in dedicatione eius quinque millia ferarum occidit. 343  DOMITIANO V ET DOLABELLA. Romanae Ecclesiae II constituitur episcopus CLETUS annis XII. Titus morbo periit in ea villa in qua pater, anno aetatis XLII. DOMITIANUS, IX, frater Titi iunior, regnavit annis XV, mensibus V. DOMITIANO VI ET RUFO IV. Domitiani uxor Augusta appellata. 344  Domitianus eunuchos fieri prohibet: Mathematicos philosophos Romana urbe pellit. 345  FLAVIO ET TRAIANO. Domitianus plurimos senatorum in exsilium mittit, de Dacis et Germanis triumphavit. 346  DOMITIANO VII ET NERVA. Duo menses aliter appellati: September, Germanicus; et October, Domitianus. 347  Primus Domitianus Dominum se et Deum appellari iussit. 348  Secundus Alexandriae ordinatur episcopus Abilius. 349  TRAIANO II ET GLABRIONE. Quintilianus rhetor Calaguritanus Romae clarus habetur. 350  DOMITIANO VIII ET SATURNINO. SILVANO ET PRISCO. Domitianus prohibuit vites in urbibus seri. 351  ASPRENATE ET CLEMENTE. Apollonius Thyaneus, et Eufrates philosophi insignes habentur. 352  Multa opera Romae facta: in quibus Capitolium, Forum Transitorium, Divorum Porticus, Isium, Serapium, Stadium, Horrea Piperata, Vespasiani templum, Minerva Chalcedonica, Odium, Forum Traiani, Thermae Traianae et Titianae, Senatus, Ludus matutinus, Mica Aurea, Meta sudans, et Pantheon. 353  Domitianus tantae superbiae fuit, ut aureas et argenteas statuas sibi in Capitolio poni iusserit. 354  DOMITIANO IX ET CLEMENTE. Multi nobilium necati, plures in exsilium acti. 355  FULVIO ET VETERE. NERVA II ET RUFO. SABINO ET ANTONINO. NERVA III ET TRAIANO III. Romae III Ecclesiae praefuit episcopus CLEMENS annis IX. SENECIONE ET PALMA. TRAIANO IV ET FRONTONE. SECUNDA PERSECUTIO. Secundus post Neronem Domitianus Christianos persequitur: et sub eo apostolus Ioannes in Pathmum insulam relegatus, Apocalypsim vidit, quam Irenaeus interpretatur. 356  Domitianus eos qui de genere David erant interfici praecepit, ut nullus Iudaeorum regni reliquus foret. 357  TRAIANO V ET ORPHITO. Scribit Brutius, plurimos Christianorum sub Domitiano fecisse martyrium, inter quos et Flaviam Domitillam Flavii Clementis consulis ex sorore neptem in insulam Pontiam relegatam, quia se Christianam esse testata sit. 358  SENECIONE II ET SURA Domitianus occisus in palatio, anno aetatis suae XXXV. NERVA, X, regnavit annum unum et menses quatuor. 359  TRAIANO VI ET MAXIMO. Iustus a Tiberiade Iudaeorum scriptor agnoscitur. 360  Alexandrinae Ecclesiae episcopus ordinatur tertius Cerdo. 361  Aiunt apostolum Ioannem hoc tempore exsilio solutum, Ephesum recessisse: cum senatus decrevisset, ut omnia quae Domitianus statuerat, in irritum deducerentur. 362  Nerva morbo periit in hortis Sallustianis, anno aetatis suae LXXIII [Alias XXCII], cum iam Traianum adoptasset in filium. 363  TRAIANUS, XI, regnavit annis XVIII et mensibus septem. 364  Traianus Agrippinae in Galliis imperator factus, natus Italicae in Hispania. 365  SENECIONE III ET SURA II. Terraemotu Asiae quatuor, et duae Graeciae urbes subversae. 366  Traianus de Dacis et Scythis triumphavit. 367  URBANO ET MARCELLO. CANDIDO ET QUADRATO. COMMODO ET CEREALE. Decreto senatus, Nerva in deos relatus. 368  Romanae Ecclesiae IV episcopus praeest EVARISTUS annis IX. Ioannem apostolum usque ad Traiani tempora Irenaeus episcopus permansisse scribit. 369  Post quem Papias Hierapolitanus episcopus, Polycarpus Smyrnaeus, et Ignatius Antiochenus. 370  SENECIONE IV ET SURA III. GALLO ET BRADUA. AFRICANO ET CRISPINO. CRISPINO II ET BOLENO. PISONE ET RUSTICO. Alexandrinae Ecclesiae IV episcopus ordinatur nomine Primus. 371  TRAIANO VII ET AFRICANO. TERTIA PERSECUTIO. Traiano adversus Christianos persecutionem movente, Simon filius Cleophae, qui in Ierosolymis episcopatum tenebat, crucifigitur: cui succedit Iustus. 372  Ignatius quoque Antiochenae Ecclesiae episcopus Romam perductus, bestiis traditur. 373  Post quem tertius constituitur episcopus Eron. 374  CELSO ET CRISPINO. ASTA ET PISONE. Plinius secundus, cum quamdam provinciam regeret, et in magistratu suo plurimos Christianorum interfecisset; multitudine eorum perterritus, quaesivit de Traiano, quid facto opus esset: nuntians ei, praeter obstinationem non sacrificandi, et anteluca nos coetus, ad canendum cuidam Christo ut Deo, nihil apud eos reperiri. 375  Praeterea ad conserendam disciplinam, vetari ab his homicidia, furta, adulteria, latrocinia, et his similia. 376  Ad quae commotus Traianus rescripsit, hoc genus quidem hominum inquirendos non esse, oblatos vero puniri oportere. 377  MESSALA ET PEDONE. Quintus Romanae Ecclesiae praeest ALEXANDER annis X. AEMILIANO ET VETERE. NIGRINO ET APRONIANO. Plinius secundus Novocomensis insignis orator, dum invisit apud Vesuvium, periit: et tres Galatiae civitates terraemotu excisae. 378  Post Iustum, IV Ierosolymitanae Ecclesiae episcopatum suscipit Zachaeus: post quem quintus Tobias, cui succedit sextus Beniamin, ac deinde septimus Ioannes, octavus Matthias, in cuius locum nonus constituitur Philippus. 379  CLARO ET ALEXANDRO. ADRIANO ET SALINATORE. ADRIANO II ET RUSTICO. SERVILIANO ET FULVIO. Hoc tempore Iudaei qui in Libya erant, et qui in Aegypto, quique apud Cyrenem et Thebaidem, adversus cohabitatores suos magnas seditiones movent. 380  Iudaeis Alexandriae rebellantibus, Traianus imperator Lysiae Quieto praecepit, ut eos e provincia exterminaret: adversus quos Quietus aciem instruens, infinita eorum millia interfecit, et ob hoc procurator Iudaeae ab imperatore decernitur. 381  Salaminam urbem Cypri subvertere Iudaei. 382  Traianus in Selinunte, sive, ut alii ferunt, apud Seleuciam Isauriae civitatem moritur, anno aetatis LXIV. Ossa eius in urnam auream conlata, et in foro sub columna posita, solusque omnium intra Urbem sepultus est. 383  ADRIANUS, XII, regnavit annis XXI. Hic Italicae in Hispania natus, consobrinae Traiani filius fuit. 384  VERO ET AUCURINO. A VIOLA ET PANSA. Senatus Traianum in deos refert, et Adrianus reliqua tributorum urbibus relaxat, chartis publice incensis, plurimosque ipsis tributis liberos facit. 385  Adrianus Iudaeos capit, secundo adversus Romanos rebellantes. 386  PATERNO ET TORQUATO. GLABRIONE ET APRONIANO. Bellum gestum contra Sarmatas. 387  Romanae Ecclesiae VI episcopatum suscipit XISTUS annis IX. Alexandriae V episcopus ordinatur Iustus. 388  ASIATICO ET QUINTILLO. Cephissus fluvius Eleusinam inundavit: quem Adrianus ponte coniungens, Athenis hiemem exegit. 389  VERO ET AMBIGUO. GALLICANO ET TITIANO. Ierosolymis post Philippum constituitur X episcopus Seneca; post quem XI Iustus; cui succedit XII Levi; post quem XIII Ephres; XIV Ioseph; XV Iudas. 390  Hi omnes usque ad eversionem, quam per Adrianum Ierusalem passa est, ex circumcisione episcopi praefuerant. 391  Terraemotu Nicomedia ruit, et Nicaeae urbis plurima: ad quarum instaurationem Adrianus de publico est largitus impensas. 392  TORQUATO ET LIBONE. CELSO ET MARCELLINO. CATULINO ET APRO. PONTIANO ET RUFINO. Finis cycli primi, et sequentis exordium. 393  Quadratus discipulus apostolorum, et Aristides noster philosophus, libros pro Christiana religione compositos edidere. 394  Serenus Granius vir apprime nobilis, litteras ad imperatorem misit, iniquum esse dicens clamoribus vulgi innocentium hominum sanguinem concedi, et sine ullo crimine, nominis tantum et sectae reos fieri. 395  Quibus commotus Adrianus, Minucio Fundano proconsuli Asiae scribit, sine obiectu criminum Christianos non condemnandos. 396  Cuius epistolae usque ad nostram memoriam durat exemplum. 397  AUCURINO ET SERGIANO. TIBERIO ET SILANO. Romae VII episcopus ordinatur Telesphorus annis XI. Antiochenae Ecclesiae IV praeficitur Cornelius. 398  SERGIANO II ET VERO. POMPEIANO ET ATILIANO. Alexandrinae Ecclesiae VI praeest Eumenes. 399  POMPEIANO II ET COMMODO. LAELIO ET ALBINO. Iudaei in arma versi, Palaestinam depopulati sunt, tenente provinciam Taenio Rufo: cui ad opprimendos rebelles Adrianus misit exercitum. 400  CAMERINO ET NIGRO. Basilides haeresiarches in Alexandria commoratur, a quo Gnostici. 401  Hoc autem Basilides distabat a Simonis dogmate, quod CCCLXV coelos esse credebat, quo numero dierum annus includitur. 402  Unde etiam quasi sanctum nomen commendabat, quod est ABRAXAS, quia huius nominis litterae, secundum supputationem Graecam, eumdem numerum complent. 403  Gnostici autem a praesumptione excellentioris scientiae nominati sunt, quos quidam Borboritas vocant, quasi coenosos, propter nimiam turpitudinem quam in suis mysteriis exercere dicuntur. 404  Tradunt autem fabulosissimis dogmata plena figmentis. 405  Animarum substantiam dicunt Dei esse naturam: Deum quoque bonum et Deum malum in sua perhibentur habere doctrina. 406  Barcochebas, dux Iudaeorum, nolentes sibi adversus Romanum militem ferre subsidium, omnimodis cruciatibus necat. 407  Bellum Iudaicum, quod in Palaestina gerebatur, finem rebus Iudaeorum posuit penitus oppressis. 408  Ex quo tempore etiam introeundi eis Ierosolymam licentia ablata est; primum Dei nutu, sicut prophetae vaticinati sunt, deinde Romanorum interdictionibus. 409  ANTONINO ET PRAESENTE. Ierosolymis primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his qui fuerant ex Iudaeis. 410  ANTONINO II ET PRAESENTE II. SEVERO ET SILVANO. Aelia ab Aelio Adriano condita est, et in fronte eius portae, qua Bethleem egredimur, sus sculptus in marmore, significans Romanae potestati subiacere Iudaeos. 411  Adrianus apud Baias moritur maior LX annorum. 412  ANTONINUS TITUS cognomento Pius, XIII, cum filiis Aurelio et Lucio regnavit annis XXII et mensibus III. RUFINO ET TORQUATO Romae VIII episcopus ordinatur HYGINUS annis IV. TORQUATO II ET HERODE. AVIOLA ET MAXIMO. Antoninus pater patriae appellatur. 413  Valentinus haeresiarches, et Cerdo magister Marcionis Romam venerunt. 414  Valentinus de natura rerum multa fabulosa confinxit, asserens XXX aeonas, id est saecula, exstitisse, quorum sit principium Profundum et Silentium, quod Profundum etiam Patrem appellat. 415  Cerdonianus vero duo principia sibi adversantia dogmatizat, dominumque legis ac prophetarum non esse Patrem Christi, nec bonum esse Deum, sed iustum; patrem vero Christi bonum. 416  Ex quibus, duorum velut ex coniugio, processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse aeonas octo. 417  De intellectu et voluntate processisse Verbum, et protulisse aeonas decem. Porro de Verbo et vita processisse hominem, et Ecclesiam protulisse aeonas duodecim. 418  Itaque VIII et X et XII fieri tricies aeonas, habentes principium de Profundo et de Silentio. 419  Christum autem a Patre missum, id est a Profundo, spiritale vel coeleste corpus secum attulisse: nihil assumpsisse de Virgine Maria; sed per illam, tamquam per rivum aut fistulam, sine ulla de eadem sumpta carne transisse. 420  Negat etiam resurrectionem carnis, solum per Christum spiritum vel animam salutem accipere affirmans. 421  Christumque ipsum neque natum ex femina, neque habuisse carnem, nec vero mortuum, vel quidquam passum, sed simulasse passionem. 422  Quidam eos in duobus principiis suis ita duos perhibent deos dicere, ut unus eorum sit bonus, alter autem malus. 423  Resurrectionem mortuorum negant, spernentes novum Testamentum. 424  Marcion quoque, a quo Marcionitae appellati, Cerdonis dogma sectatus est, hoc adiiciens, ut non duo tantum, sed tria assereret esse principia, unum scilicet bonum, alterum iustum, tertium pravum. 425  Quamvis tertii principii auctorem quidam Sirenum quemdam, potius quam Marcionem fuisse existiment. 426  ANTONINO III ET AURELIO. GRATO ET SELEUCO. Romae IX episcopus ordinatur PIUS annis XV. Hoc tempore Iustinus philosophus librum pro nostra religione conscriptum Antonino imperatori tradidit. 427  Antiochiae V episcopus constituitur Heros. 428  ANTONINO IV ET AURELIO II. LARGO ET MESSALINO. TORQUATO III ET IULIANO. Alexandriae VII episcopatum suscipit Marcus. 429  ORPHITO ET PRISCO. GLABRIONE ET VETERE. GORDIANO ET MAXIMO. GLABRIONE II ET ROMULO. PRAESENTE ET RUFINO. COMMODO ET LATERANO. VERO ET SABINO. SILVANO ET AUGURINO. BARBARO ET REGULO. Alexandrinae Ecclesiae VIII praefuit Celadion. 430  TERTULLO ET SACERDOTE. Crescens Cynicus in nostri dogmatis philosophum Iustinum, a quo ob nimiam gulam praevaricator philosophiae arguebatur, persecutionem suscitavit, in qua ille gloriose pro Christo sanguinem fudit. 431  QUINTILLO ET PRISCO. VERO II ET BRADUA. Romanae Ecclesiae episcopatum X suscipit ANICETUS annis X, sub quo Polycarpus Romam veniens multos ab haeretico errore correxit. 432  ANTONINO III ET AURELIO III. P. C. ANTONINI III ET AURELII III. Ierosolymae episcopatum post Marcum XVII suscepit Cassianus, XVIII Publius, Maximus XIX, deinde XX Iulianus, sic XXI Graianus, XXII Symmachus, tum XXIII Caius, XXIV Iulianus, atque inde XXV Capito. 433  Antoninus Pius apud Lorium in villa sua, XII ab Urbe milliario moritur, anno vitae suae LXXII [Alias LXXVII]. 434  M. ANTONINUS, qui et VERUS, et L. AURELIUS COMMODUS, XIV, regnavit annis XIX et mense uno. 435  DUOBUS AUGUSTIS. Hi primitus aequo iure imperium simul administraverunt, cum usque ad hoc tempus singuli Augusti fuerint. 436  RUSTICO ET AQUILO. LAELIANO ET PASTORE. MACRINO ET CELSO. ORPHITO ET PUDENTE. PUDENTE II ET POLLIONE. Alexandriae IX praefuit Agrippinus. 437  QUARTA PERSECUTIO. Persecutione orta in Asia, Polycarpus et Poeonius fecere martyrium: quorum scriptae quoque feruntur passiones. 438  In Gallia quoque plurimi ob nomen Dei interfecti; quorum usque in praesentem diem condita libris certamina perseverant. 439  VERO IV ET QUADRATO. APRONIANO ET PAULO. Romanae Ecclesiae episcopatum XI suscipit SOTER annis VIII. APRONIANO ET PAULO. Antiochiae VI episcopus ordinatur Theophilus, cuius plurima ingenii opera exstant. 440  PRISCO ET APPOLLINARE. CETHEGO ET CLARO. Lucius imperator anno regni sui IX, sive, ut quidam putant, X, inter Concordiam et Altinum apoplexia exstinctus est. 441  Antonino imperatori Melito Asianus episcopus Apologeticum pro Christianis tradidit. 442  Apollinaris Asianus Hierapolitanus episcopus insignis habetur. 443  Eodem tempore Dionysius episcopus Corinthiorum clarus fuit, et Pinytus Cretensis vir eloquentissimus. 444  Hac tempestate pseudoprophetia, quae Cataphrygas nominatur, accepit exordium, Montano auctore, Prisca Maximillaque insanis vatibus. 445  Nomen errori provincia Phrygia dedit, quia inventores eius illic primitus exstiterunt, ibique vixerunt, et nunc etiam in eisdem partibus populos habent. 446  Adventum Spiritus sancti a Domino promissum, in se potius quam in apostolos fuisse asserunt: secundas nuptias pro fornicationibus habent; et ideo dicunt eas permisisse apostolum Paulum, quia ex parte sciebat et ex parte prophetabat; nondum enim venerat quod perfectum est. 447  Hoc autem perfectum in Montanum, et in eius prophetissas venisse delirant. 448  Sacrificia perhibentur habere funesta. 449  Nam de infantis anniculi sanguine, quem de toto eius corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi Eucharistiam suam conficere perhibentur, miscentes eum farinae, panemque inde facientes. 450  Qui puer, si mortuus fuerit, pro martyre habetur; si autem vixerit, pro maximo sacerdote. 451  SEVERO ET HERENNIANO. Tatianus haereticus, a quo appellati Eneratitae, quorum dogma est non admittere ad communionem suam nisi continentes, et eos qui saeculo ita renuntiaverint, ut propria nulla possideant. 452  Bardesanes quoque alterius auctor erroris, eodem tempore innotuit, in Valentini haeresim ex parte prolapsus. 453  ORPHITO ET MAXIMO. SEVERO ET POMPEIANO In regione Quadorum exercitu Antonini imperatoris siti oppresso, pluvia divinitus missa est: cum e contrario Germanos et Sarmatas fulmina persequerentur, et plurimos eorum interficerent. 454  Exstant litterae Marci Aurelii gravissimi imperatoris, quibus illam Germanicam sitim, Christianorum militum precationi imbre concesso, discussam contestatur. 455  GALLO ET FLACCO. PISONE ET IULIANO. POLLIONE ET APRO. COMMODO ET QUINTILLO. Antoninus Commodum filium suum consortem regni facit. 456  ORPHITO ET RUFO. Antoninus cum filio de hostibus triumphavit, quos per triennium apud Carnuntum habens stativa castra vastaverat. 457  COMMODO II ET VERO II. Alexandriae X ordinatur episcopus Iulianus. 458  Antoninus in Pannonia morbo periit. 459  COMMODUS, XV, regnavit annos XIII. PRAESENTE ET BURRO. Irenaeus Lugdunensis episcopus insignis habetur. 460  Commodus Septembrem mensem nomine suo appellavit. 461  MAMERTINO ET RUFO. Thermae Commodianae Romae factae. 462  COMMODO IV ET VICTORINO. Ierosolymis XXVI ordinatur episcopus Mormius; post quem XXVII Antoninus, XXVIII Valens, XXIX Dachianus, XXX Narcissus, XXXI Dius, XXXII Germanio, XXXIII Gordius, XXXIV alius Narcissus. 463  MARULO ET HELIANO. MATERNO ET BRADUA. COMMODO V ET GLABRIONE. CRISBINO ET HELIANO. FULCIANO ET SILANO. Alexandriae XI constituitur episcopus Demetrianus annis XLIII. Commodus Colossi capite sublato, suae imaginis caput iussit imponi. 464  Serapion Antiochiae episcopus VIII ordinatur. 465  DUOBUS SILANIS. COMMODO VI ET SEPTIMIANO. APRONIANO ET BRADUA. Commodus multos nobilium interficit. 466  COMMODO VII ET PERTINACE. Commodus strangulatur in domo Vestiliani. 467  HELVIUS PERTINAX, XVI, regnavit menses sex: qui cum maior septuagenario praefecturam Urbis ageret, ex senatus consulto imperare iussus est. 468  Romae episcopatum suscepit XIII VICTOR annis XII; cuius non mediocria de religione exstant volumina. 469  Pertinax, obsecrante senatu ut uxorem suam Augustam, et filium suum Caesarem faceret, contradixit: sufficere testatus, quod ipse regnaret invitus. 470  Pertinax occiditur in palatio, scelere Iuliani iurisperiti, quem postea Severus ad Pontem Milvium interfecit. 471  SEVERUS, XVII, regnavit annis XVIII. Qui ortus provinciae Tripolitanae oppido Lepti, solus ex Africa usque in praesentem diem ex Romanis imperatoribus fuit, et in honorem Pertinacis Pertinacem se cognominari iussit. 472  FALCONE ET CLARO. SEVERO ET ALBINO. TERTULLO ET CLEMENTE. DEXTRO ET PRISCO. Clemens Alexandrinae Ecclesiae presbyter, et Pantaenus stoicus philosophus in disputatione dogmatis nostri disertissimi habentur. 473  LATERANO ET RUFINO. Narcissus Ierosolymorum episcopus, et Theophilus Caesariensis, Polycarpus quoque et Bachilus Asianae provinciae episcopus, haec tempora illustraverunt. 474  SATURNINO ET GALLO. ANULINO ET FRONTONE. SEVERO II ET VICTORINO. FABIANO ET MUCIANO. SEVERO III ET ANTONINO. Hoc tempore bellum Iudaicum et Sarmaticum: et Severus de nominibus gentium subactarum, Parthicus, Arabicus, Adiabenicus appellatus est. 475  Quaestione orta in Asia inter episcopos, an secundum legem Moysis decima quarta mensis primi Pascha observandum esset, Victor Romanae urbis episcopus, et Narcissus Ierosolymorum, Polycrates quoque et Irenaeus, et Bachilus, plurimique Ecclesiarum pastores, quid eis probabile visum fuerit litteris ediderunt, quorum memoria ad nos usque perdurat. 476  GETA ET PLAUTIANO. CHILONE ET LIBONE. Romae XIV episcopus fuit ZEPHIRINUS annis XIV. QUINTA PERSECUTIO. Persecutione Christianis facta, Leonides Origenis pater gloriosa martyrii morte translatus est. 477  Alexander quoque ob confessionem Dominici nominis clarus exstitit. 478  Qua tempestate Perpetua et Felicitas pro Christo passae sunt, nonis Martii, apud Carthaginem Africae in castris bestiis deputatae. 479  ANTONINO II ET GETA. ALBINO ET AELIANO. APRO ET MAXIMO. Clemens multa conscribit. 480  ANTONINO III ET GETA III. Clodio Albino, qui se in Gallia Caesarem fecerat, interfecto Lugduni, Severus ad Britannos transfretavit, ut receptas provincias ab incursione barbarica faceret tutiores, fossam et aggerem per CXXXII millia passuum a mari ad mare deduxit, et non multo post intra Britanniam Eboraci moritur. 481  POMPEIANO ET AVITO. FAUSTINO ET RUFINO. ANTONINUS cognomento CARACALLA Severi filius, XVIII, regnavit annis sex. 482  GENTIANO ET BASSO. DUOBUS ASPRIS. Antiochiae IX episcopus constituitur Asclepiades: Ierosolymis vero XXXV Alexander, adhuc vivente Narcisso: et cum eo pariter Ecclesiam regit. 483  ANTONINO IV ET BALBINO. MESSALA ET SABINO. Finis cycli secundi, et initium tertii. 484  LAETO ET CEREALE. SABINO II ET VENUSTO. Antoninus interficitur inter Edessam et Charras, anno aetatis suae XLIII. MACRINUS, XIX, regnat anno uno. 485  PRAESENTE ET EXTRICATO. Antiochiae X episcopus ordinatur Philetus. 486  M. AURELIUS ANTONINUS, XX, regnavit annis tribus. 487  ANTONINO ET ADVENTO. Romae episcopatum suscepit XV CALLISTUS annis sex. 488  Macrinus occiditur in Archelaide. 489  Antoninus Romae Thermas nominis sui aedificavit. 490  ANTONINO II ET SACERDOTE. ANTONINO III ET COMAZONTE. GRATO ET SELEUCO. Antoninus Romae tumultu militari occiditur. 491  ALEXANDER Mammaeae filius, XXI, regnavit annos XIII, sumpto nomine ab imperatore Alexandro. 492  Alexander Xerxem regem Persarum gloriose vincit. 493  MAXIMO ET AELIANO. IULIANO ET CRISPINO. Romae XVI episcopus creatur URBANUS annis IX. His temporibus Sabellius fuisse perhibetur. 494  Cuius error est, ut in Trinitate divina, quem nominat Patrem, eumdem Filium, eumdem asserat Spiritum sanctum. 495  Unde impietatis istius impostores merito etiam Patropassiani vocantur: qui hoc sentientes, passionem Domini nostri Iesu Christi, quam pro humani generis salute pertulit, Patri convincantur asserere. 496  Ulpianus iurisconsultus insignis habetur. 497  FUSCO ET DEXTRO. Thermae Alexandrinae Romae aedificatae. 498  ALEXANDRO II ET MARCELLO. ANIANO ET MAXIMO. ALBINO ET MAXIMO. Geminus presbyter Antiochenus, et Hippolytus, et Beryllus episcopus Arabiae Bostrenus clari scriptores habentur. 499  Antiochiae XI episcopus fit Zebennus. 500  MODESTO ET PROBO. Alexandrinae Ecclesiae XII praeest episcopus Heraclas. 501  Hoc tempore Origenes Alexandriae clarus videbatur. 502  Hic qui per multam eloquii facultatem, perversa quaedam est conatus astruere, condens libros quorum est titulus Περὶ Ἀρχῶν, in quibus, praeter multa sacrae doctrinae adversa, etiam de commutatione hoc totius rationalis creaturae asserit, quod non solum impiorum animae, sed et ipse quoque diabolus, longa purificatione revocandus sit in suae originis dignitatem, succedentibus sibi semper revolutionibus de bonis ad mala, et de malis ad bona. 503  Quia haec alternatio non possit non esse perpetua, et vicissim ut de miseris beati, et de beatis miseri. 504  ALEXANDRO III ET DIONE GRATO ET SELEUCO. POMPEIANO ET FELICIANO. LUPO ET MAXIMO. Romae XVII episcopatum suscepit PONTIANUS annis quinque. 505  Alexander apud Mogontiacum tumultu militari occiditur. 506  MAXIMO ET PATERNO. MAXIMINUS, XXII, regnat annis tribus. 507  MAXIMO II ET URBANO. SEVERO ET QUINTIANO. MAXIMINO ET AFRICANO. SEXTA PERSECUTIO. Maximinus adversus Ecclesiarum sacerdotes persecutionem movet. 508  Maximinus Aquileiae a Pupieno occiditur. 509  GORDIANUS, XXIII, regnavit annis sex. 510  PERPETUO ET CORNELIANO. Romae XVIII fit episcopus ANTERUS: post cuius unum mensem XIX constituitur FABIANUS annis XIII. PIO ET PROCULO. GORDIANO ET AVIOLA. SABINO ET VENUSTO. GORDIANO II ET POMPEIANO. ATTICO ET PRAETEXTATO. Gordianus cum Parthorum natione superata victor revertitur ad patriam, fraude Philippi praefecti praetorio haud longe a Romano solo interfectus est. 511  PHILIPPUS, XXIV, regnavit annis septem. 512  ARIANO ET PAPPO. Philippus Philippum filium suum consortem regni facit: primus omnium ex Romanis imperatoribus Christianus fuit. 513  PEREGRINO ET AEMILIANO. PRAESENTE ET ALBINO. PHILIPPO II ET PHILIPPO. Regnantibus Philippis millesimus Romanae urbis annus expletur. 514  Philippus urbem sui nominis in Achaia condidit. 515  PHILIPPO III ET PHILIPPO II. AEMILIANO ET AQUILINO. Alexandriae XIII ordinatur episcopus Dionysius. 516  Philippus senior Veronae, Romae iunior occiditur. 517  DECIUS, XXV, regnat anno uno, et mensibus tribus. 518  DECIO ET GRATO. DECIO II ET RUSTICO. SEPTIMA PERSECUTIO. Decius cum Philippos patrem et filium interfecisset, ob odium eorum persecutionem in Christianos movet. 519  Antonius monachus nascitur. 520  Alexandro Ierosolymorum episcopo ob martyrium interfecto apud Caesaream Palaestinae, et Antiochiae Babyla eadem gloria occiso, Mazabamus et Fabius episcopi constituuntur. 521  Decius cum filio in Abritto, quae est civitas Mysiae, occiditur. 522  GALLUS ET VOLUSIANUS Galli filius, XXVI, regnavit annis tribus et mensibus quatuor. 523  Romanae Ecclesiae episcopatum post Fabiani gloriosam mortem XX suscipit CORNELIUS annis duobus, qui post biennium eodem martyrio coronatur. 524  GALLO ET VOLUSIANO. VOLUSIANO II ET MAXIMO. Novatus presbyter Cypriani Romam veniens, Novatianum et caeteros confessores sibi sociat, eo quod Cornelius poenitentes apostatas recepisset. 525  Ab hoc haeresis Novatianorum sumpsit exordium, qui se propter munditiam quam sibi superbissime arrogant, Catharos appellari volunt: secundas nuptias non admittunt, reconciliationem poenitentibus negant. 526  Antiochiae XIV constituitur episcopus Demetrianus. 527  Romanae Ecclesiae episcopatum tenet XXI LUCIUS mensibus octo. 528  Post quem XXII STEPHANUS annis tribus. 529  Exstant ad utrumque Cypriani epistolae. 530  Gallus et Volusianus adversus Aemilianum res novas in Moesia molientem Roma profecti, Interamnae occisi sunt. 531  Aemilianus tertio mense occupatae tyrannidis exstinctus est. 532  VALERIANUS et GALLIENUS, XXVI, regnaverunt annis XV. VALERIANO ET GALLIENO. Cyprianus primum rhetor, deinde presbyter, ad extremum Carthaginensis episcopus, martyrio coronatur. 533  MAXIMO ET GLABRIONE. Romae XXIII constituitur episcopus XISTUS annis septem. 534  OCTAVA PERSECUTIO. Valerianus in Christianos persecutionem movet. 535  VALERIANO III ET GALLIENO II. Valerianus a rege Persarum Sapore capitur, ibique servitute misera consenescit. 536  TUSCO ET BASSO. Valeriano in Persas ducto, Gallienus nostris pacem reddidit. 537  Antiochiae XV ordinatur episcopus Paulus Samosatenus. 538  AEMILIANO ET BASSO. SAECULARE ET DONATO. GALLIENO IV ET GENTIANO. Gallieno in omnem lasciviam dissoluto, Germani Ravennam usque venerunt. 539  Alamanni vastatis Galliis in Italiam transiere. 540  Graecia, Macedonia, Pontus et Asia per Gothos depopulatae sunt. 541  Quadi et Sarmatae Pannonias occupaverunt. 542  Germanis Hispanias obtinentibus, Tarraco expugnata est. 543  Parthi Mesopotamiam tenentes Syriam incursaverunt. 544  GALLIENO V ET VICTORINO. ALBINO ET MAXIMO. Alexandriae XIV episcopus ordinatur Maximus. 545  Romae XXIV praeficitur episcopus DIONYSIUS annis XI. GALLIENO VI ET SATURNINO. VALERIANO ET LUCILLO. Ierosolymorum episcopatum tenet XXXVI Hymenaeus. 546  GALLIENO VII ET SABINILLO. Paulus Samosatenus a cunctorum praedicatione desciscit, Artemonis haeresim suscitans, quae asserit Christum non semper fuisse, sed initium eius ex quo de Maria natus est praedicat, nec eum aliquid amplius quam hominem putat. 547  Huius erroris etiam Photinus assertor fuit, qui vehementiore studio, ut sectatores impietatis huius Photiniani potius quam Pauliani dicerentur obtinuit. 548  Hos baptizari in Ecclesia catholica synodus Nicaena constituit. 549  Unde credendum est eos regulam baptismi non habere. 550  Antiochiae in locum Pauli XVI ordinatur episcopus Domnus. 551  PATERNO ET ARCHESILAO. PATERNO II ET MARIO. CLAUDIUS, XXVIII, regnat anno uno, mensibus novem. CLAUDIO ET PATERNO. Claudius Gothos Illyricum et Macedoniam vastantes superat: ob quae illi in Curia clypeus aureus, et in Capitolio statua aurea collocatur. 552  ANTIOCHIANO ET ORPHITO. Claudius Sirmii moritur, cuius frater Quintillus. 553  Claudius a senatu Augustus appellatus, septimo decimo die imperii sui Aquileiae occiditur. 554  AURELIANUS, XXIX, regnat annos quinque, menses sex. 555  VALERIANO ET BASSO. Antiochiae XVII ordinatur episcopus Timaeus. 556  Aurelianus, Tetrico apud Catalaunos prodente exercitum suum, Gallias recepit. 557  QUIETO ET VOLDUMIANO. Zenobia apud Immas haud longe ab Antiochia vincitur, quae occiso Odoacro marito Orientis tenebat imperium. 558  In qua pugna strenuissime adversus eam dimicavit Pompeianus dux cognomento Francus. 559  TACITO ET PLACIDIANO. Eusebius Laodicenus episcopus insignis habetur. 560  Aurelianum Romae triumphantem Tetricus et Zenobia praecesserunt. 561  Ex quibus Tetricus Corrector postea Lucaniae fuit, et Zenobia in Urbe summo honore consenuit, a qua hodieque Romae Zenobia familia nuncupatur. 562  AURELIANO ET CAPITOLINO. Romae XXV episcopatum suscepit FELIX annis quinque. 563  AURELIANO II ET MARCELLO. Aurelianus cum adversus nos persecutionem movisset, fulmen iuxta eum comitesque eius ruit: ac non multo post inter Constantinopolim et Heracleam in Coenophrurio viae veteris occiditur. 564  TACITUS, XXX, regnat mensibus sex: quo apud Pontum occiso, FLORIANUS, XXXI, obtinuit imperium, regnavitque diebus XXCVIII. Floriano apud Tarsum interfecto, PROBUS, XXXII, regnat annis sex, mensibus octo, alias quatuor. 565  PROBO ET PAULINO. Anatolius Laodicenus episcopus, philosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur. 566  Insana Manichaeorum haeresis exorta, Persa quodam, qui Manes vocabatur, auctore. 567  Quorum impietates et sacrilegia ac turpitudines explicare in hoc opere nimis longum est. 568  Sufficit enim sciri, quod duo adversa sibi et coaeterna principia, et duas boni scilicet et mali asserunt esse naturas. 569  De Christo nihil secundum veritatem sentiunt. 570  Cuius nativitatem ex Maria secundum carnem, et passionem et resurrectionem, simulationes dicunt fuisse, nec ita, ut praedicantur effecta. 571  Vetus Testamentum et Prophetas refutant, Scripturarumque illarum non Deum bonum, sed malae naturae principem auctorem opinantur. 572  De novo Testamento ea accipiunt quae putant apocryphis consonare. 573  Resurrectionem carnis negant, nuptias damnant, adulterinos concubitus pro licitis habent, baptismum regenerationis nihil conferre existimant. 574  Sacra eorum tam nefanda quam mores. 575  PROBO II ET PATERNO II. PROBO III ET PATERNO III. MESSALA ET GRATO. Antiochiae XVIII constituitur episcopus Cyrillus. 576  Romae XXVI ordinatur episcopus EUTYCHIANUS mensibus octo: post quem CAIUS XXVII creatur annis XV. PROBO IV ET TIBERIANO. PROBO V ET VICTORINO. Alexandriae XV episcopus praefuit Theonas. 577  Probus tumultu militari apud Sirmium in Turri, quae ferrata vocabatur, occiditur. 578  CARUS cum filiis CARINO et NUMERIANO, XXXIII, regnavit annis duobus. 579  CARO ET CARINO. CARO II ET NUMERIANO. Carus Narbonensis, cum omni Parthorum regione vastata, Cochen et Ctesiphontem nobilissimas hostium cepisset urbes, super Tigrin castra ponens, fulmine ictus interiit. 580  Numerianus autem cum ob oculorum dolorem lecticula veheretur, insidiis Apri soceri sui occisus est. 581  Porro Carinus praelio apud Margum victus occubuit. 582  DIOCLETIANUS, XXXIV, regnavit annis XX. DIOCLETIANO ET ARISTOBULO. MAXIMO ET AQUILINO. Diocletianus in consortium regni HERCULIUM MAXIMIANUM assumit. 583  Qui rusticorum multitudine oppressa, quae seditioni suae Bacaudarum nomen indiderat, pacem Galliis reddidit. 584  Carausius sumpta purpura Britannias occupavit. 585  DIOCLETIANO II ET MAXIMIANO. MAXIMIANO II ET IANUARIO. Constantius et Galerius Maximianus assumuntur in regnum. 586  Quos Diocletianus ut etiam affinitate coniungeret, Constantio privignam Herculii Theodoram uxorem dedit, Galerio autem filiam suam Valeriam tradidit: utque haec coniugia firmaret, ambos repudiare uxores suas, quas prius habebant coegit. 587  BASSO ET QUINTIANO. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO III. TIBERIANO ET DIONE. HANNIBALIANO ET ASCLEPIODOTO. DIOCLETIANO IV ET MAXIMIANO III. Primus Diocletianus adorari se ut Deum iussit, et gemmas vestibus calceamentisque inseri: cum ante eum imperatores in modum iudicum sollicitarentur, et chlamyde tantum purpurea a privato habitu discernerentur. 588  CONSTANTIO ET MAXIMO. TUSCO ET ANULINO. Romae XXVIII episcopatum suscepit MARCELLINUS annis IX. DIOCLETIANO V ET CONSTANTIO II. Ierosolymis XXXVII Zabdas episcopus ordinatur. 589  MAXIMIANO IV ET MAXIMINIANO II. FAUSTO ET GALLO. Veturius magister militiae Christianos persequitur. 590  Finis cycli tertii, quartique principium. 591  DIOCLETIANO VI ET MAXIMIANO V. CONSTANTIO III ET MAXIMINIANO III. Thermae Diocletianae Romae, et Carthagine Maximianae aedificatae. 592  Ierosolymis XXXVIII episcopus praefuit Hermon. 593  Antiochiae XIX constituitur episcopus Tyrannus. 594  Alexandrinae ecclesiae XVI post Theonam ordinatur episcopus Petrus, qui postea persecutionis anno nono gloriose martyrium perpetravit. 595  TITIANO ET NEPOTIANO. CONSTANTIO IV ET MAXIMIANO IV. Diocletianus et Maximianus Augusti ingenti pompa Romae triumpharunt, antecedentibus currum eorum Narsei coniuge, sororibus, liberis et omni praeda qua Parthos spoliaverant. 596  DIOCLETIANO VII ET MAXIMINIANO VI. NONA PERSECUTIO. Decimo nono anno Diocletiani, mense Martii, in diebus Paschae Ecclesiae subversae sunt. 597  DIOCLETIANO VIII ET MAXIMIANO VII. Secundo anno persecutionis Diocletianus Nicomediae, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt. 598  GALERIUS, XXXV, biennio solus imperium tenuit, mox cum alio annis sex. 599  CONSTANTIO V ET MAXIMIANO V. Romae XXIX episcopus constituitur EUSEBIUS: post cuius septimum mensem XXX Ecclesiam tenet MELCHIADES annis tribus. 600  CONSTANTIO VI ET MAXIMIANO VI. His consulibus Timotheus Romae pro Christo passus est X kal. Iulias. 601  Maximinus et Severus a Galerio Maximiano Caesares facti. 602  Constantius XVI imperii sui anno diem obiit in Britannia Eboraci. 603  Post quem filius eius CONSTANTINUS ex concubina Helena procreatus, regnum invadit. 604  Cuius regni initio quartus iam persecutionis annus agebatur. 605  CONSTANTINUS, XXXVI, regnavit annis XXX, mensibus X. DIOCLETIANO IX ET CONSTANTINO. Maxentius Herculii Maximiani filius, a praetorianis militibus Romae Augustus appellatur. 606  Severus Caesar a Galerio Maximiano contra Maxentium missus Ravennam, secundo imperii sui anno interficitur. 607  DIOCLETIANO X ET MAXIMIANO VII. LICINIUS a Galerio Carnuti imperator factus. 608  Herculius Maximianus a filia Fausta detectus, quod dolum Constantino pararet viro eius, Massiliae fugiens occiditur. 609  POST CONSULATUM X ET VIII. Quirinus episcopus Sciscianus eum sociis gloriose pro Christo interficitur. 610  ITEM ANN. II POST X ET VIII COSS. Galerius Maximianus moritur XXI imperii sui anno, quod partim Caesar, partim Augustus exegit. 611  Romae XXXI ordinatur episcopus SILVESTER annis XXII. MAXIMIANO VIII ET LICINIO. Maximinus persecutione in Christianos facta, cum iam a Licinio puniendus esset, apud Tarsum moritur, anno imperii sui sexto. 612  CONSTANTINO II ET LICINIO II. CONSTANTINO III ET LICINIO III. Alexandriae XVII ordinatur episcopus Achillas. 613  Maxentius iuxta Pontem Milvium a Constantino superatus occiditur. 614  VOLUSIANO ET ANIANO. Ierosolymae XXXIX constituitur episcopus Macharius. 615  CONSTANTINO IV ET LICINIO IV. Pax nostris a Constantino reddita. 616  Diocletianus haud procul a Salonis in villa sua Spalato moritur. 617  SABINO ET RUFINO. Crispus et Constantinus filii Constantini, et Licinius adolescens Licinii Augusti filius ex sorore Constantini, Caesares appellantur. 618  Quorum Crispum Lactantius erudivit vir omnium suo tempore eloquentissimus, sed adeo in hac vita pauper, ut plerumque etiam necessariis indiguerit. 619  GALLICANO ET BASSO. LICINIO V ET CRISPO. CONSTANTINO V ET LICINIO CAES. Licinius Christianos de palatio suo pellit. 620  CONSTANTINO VI ET CONSTANTINO CAES. Basileus Amasiae Ponti episcopus sub Licinio martyrio coronatur. 621  Alexandriae XVIII ordinatur episcopus Alexander. 622  CRISPO II ET CONSTANTIO II. Arius presbyter, ab Alexandro episcopo de Alexandrina Ecclesia eiectus, multos suae impietati sociat, praedicans Patrem et Filium et Spiritum sanctum non esse unius eiusdemque naturae, aut, ut expressius dicitur, essentiae; utpote creaturam: Spiritum vero sanctum creaturam creaturae; id est ab ipso Filio creatum. 623  Ad quam perfidiam coarguendam synodus trecentorum decem et octo episcoporum in Nicaeam urbem Bithyniae congregata, omnes haereticorum machinas Homousii oppositione deiecit. 624  PROBIANO ET IULIANO. SEVERO ET RUFINO. Constantius Constantini filius Caesar factus. 625  CRISPO III ET CONSTANTINO III. Licinius Thessalonicae occiditur. 626  PAULINO ET IULIANO. Crispus filius Constantini et Licinius iunior Constantiae Constantini sororis et Licinii superioris filius interfecti. 627  CONSTANTINO VII ET CONSTANTIO. Vicennalia Constantini Nicomediae acta, et sequenti anno Romae edita. 628  CONSTANTINO II ET MAXIMO. Hucusque historiam perduxit Eusebius, Pamphyli martyris contubernalis. 629  Post haec Hieronymi presbyteri succedit auctoritas. 630  Drepanam Bithyniae civitatem in honorem Luciani martyris ibi conditi Constantinus instaurans, ex vocabulo matris suae Helenopolim nuncupavit. 631  IANUARIO ET IUSTO. Donatus agnoscitur, a quo per Africam Donatistae, qui primum propter ordinatum contra voluntatem suam Caecilianum Ecclesiae Carthaginensis episcopum schisma fecerunt, obiicientes ei crimina non probata, et maxime, quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerat ordinatus. 632  Sed post causam convictam atque finitam, pertinaci discordia in haeresim transierunt: definientes propter Caeciliani crimina, seu vera, seu, quod magis apparuit, falsa, Ecclesiam Christi in toto orbe terrarum contagione communionis exstinctam, in sola Donati parte superesse. 633  Audent etiam rebaptizare catholicos: cum Ecclesiae catholicae placuerit, nec in ipsis haereticis baptisma commune rescindere. 634  Antiochiae, post Tyrannum, XX ordinatur episcopus Vitalis; post quem, XXI Philogonus; cui successit XXII Paulinus: post quem XXIII fuit Eustathius. 635  Quo in exsilium ob fidem truso, usque in praesentem diem Ecclesiam Ariani obtinuerunt. 636  CONSTANTINO VIII ET CONSTANTINO CAES. IV. CONSTANTIO III ET SYMMACHO. Alexandriae XIX ordinatur episcopus Athanasius. 637  BASSO ET ABLABIO. Hieronymus nascitur. 638  PACATIANO ET HILARIANO. Romae XXXII ordinatur episcopus MARCUS mensibus octo. 639  Post quem XXXIII ordinatus est IULIUS annis XVI, mensibus quatuor. 640  Edicto Constantini Gentilium templa subversa sunt. 641  Romani Gothos in Sarmatarum regione vicerunt. 642  Constans filius Constantini provehitur ad regnum. 643  DALMATIO ET XENOPHILO. OPTATO ET PAULINO. CONSTANTIO ET ALBINO. Constantinus cum liberis suis honorifice ad Antonium monachum litteras mittit. 644  NEPOTIANO ET FACUNDO. Tricennalibus Constantini Dalmatius Caesar appellatur. 645  Nazarii Rhetoris filia Eunomia Christiana virgo in eloquentia patri coaequatur. 646  Eustachius Constantinopolitanus presbyter innotescit, cuius industria Ierosolymis martyrium constructum est. 647  Constantinus extremo vitae suae tempore ab Eusebio Nicomediensi episcopo baptizatus, in Arianum dogma declinavit. 648  FELICIANO ET TITIANO. Constantinus cum bellum pararet in Persas, in Ancyrone villa publica iuxta Nicomediam moritur, anno aetatis suae LXVI; post quem tres liberi eius ex Caesaribus Augusti appellantur. 649  CONSTANTINUS, CONSTANTIUS et CONSTANS, XXXVII, regnavit annis XXIV, mensibus quinque, diebus duodecim. 650  URSO ET POLEMIO. Dalmatius Caesar, quem patruus Constantinus consortem regni cum filiis reliquerat, factione Constantii patruelis occiditur. 651  Iacobus Nisibenus agnoscitur, ad cuius preces saepe urbs discrimine liberata est, cum oppugnaretur a Sapore rege Persarum. 652  CONSTANTIO II ET CONSTANTE. Ex hoc tempore impietas Ariana Constantii imperatoris fulta praesidio, exsiliis, carceribus et variis afflictionum modis, primum Athanasium, deinde omnes non suae partis episcopos persecuta est. 653  ACYNDINO ET PROCULO. Constantinus bellum fratri inferens iuxta Aquileiam, Alsae occiditur, anno imperii sui XXIII. MARCELLINO ET PROBINO. Audaeus in Syria agnoscitur, a quo haeresis Audaeana, et Audaeani, quos et Anthropomorphitas vocant: quia Deum humanae imagini credunt esse conformem. 654  In quibus etiam illud arguitur, quod Pascha Christianum Iudaica perhibentur observantia celebrare. 655  CONSTANTIO III ET CONSTANTE II. Hermogenes magister militiae Constantinopolim tractus a populo ob episcopum Paulum, quem regis imperio et Arianorum factione pellebat. 656  Macedonius artis plumariae in locum Pauli ab Arianis episcopus subrogatur, a quo haeresis Macedoniana, cuius dogma est, Patrem quidem et Filium unius divinitatis eiusdemque substantiae confiteri, sed Spiritum sanctum dicens creaturam. 657  Paulus crudelitate praefecti Philippi, nam fautor Macedonii partium erat, et Arianorum insidiis strangulatur. 658  PLACIDO ET ROMULO. Maximinus Treverorum episcopus clarus habebatur, a quo Athanasius Alexandrinus episcopus, cum a Constantio quaereretur ad poenam, honorifice susceptus est. 659  LEONTIO ET SALUSTIO. Sapor Persarum rex Christianos persequitur. 660  CONSTANTIO IV ET CONSTANTE III. Athanasius ad Constantis litteras Alexandriam regreditur. 661  AMANTIO ET ALBINO. POST CONS. AMANTII ET ALBINI. RUFINO ET EUSEBIO. Quadragesimus Maximus post Macarium Ierosolymorum episcopus moritur: post quem Ariani Ecclesiam invadunt. 662  PHILIPPO ET SALIA. Romanae Ecclesiae XXXIV episcopus ordinatur LIBERIUS, quo in exsilium nono episcopatus sui anno ob fidem truso, omnes clerici iuraverunt quod nullum alium susciperent. 663  Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotio substitutus, plurimi periuraverunt et post annum reverso in Urbem Liberio, cum Felice eiecti sunt. 664  LIMENIO ET CATULINO. Magnentio apud Augustodunum arripiente imperium, Constans haud longe ab Hispania, in castro cui Helena nomen est, interficitur: ob quam rem turbata republica, Vetranio Mursae, Nepotianus Romae imperatores facti. 665  SERGIO ET NIGRIANO. Nepotiani caput pilo per Urbem circumlatum. 666  Vetranioni apud Naissum a Constantio regium insigne detractum, et Magnentius Mursae magna reipublicae clade superatus est. 667  POST CONS. SERGII ET NIGRIANI. Gallus, qui et Constantius, Constantii patruelis Caesar factus. 668  CONSTANTIO V ET CONSTANTIO CAES. CONSTANTIO VI ET CONSTANTIO CAES. II. CONSTANTIO VII ET CONSTANTIO CAES. III. Magnentius Lugduni in palatio propria manu seipsum interficit, et Decentius frater eius, quem ad tenendas Gallias Caesarem miserat, apud Senonas laqueo vitam finiit. 669  Gallus Caesar sollicitatus a Constantio patruele, cui in suspicionem ob regiam indolem venerat, in Istria occiditur. 670  Paulinus et Rhodunus Galliarum episcopi in exsilium ob fidem trusi. 671  Eusebius quoque Vercellensis episcopus, et Lucifer Calaritanae Ecclesiae, et Mediolanensis Ecclesiae Dionysius episcopus, Pancratiusque Romanus presbyter, et Hilarius diaconus, distantibus inter se, ab Arianis et Constantio damnantur exsiliis. 672  ARBETIANO ET LOLLIANO. Iulianus frater Galli Mediolani Caesar appellatur. 673  CONSTANTIO VIII ET IULIANO CAES. Antonius monachus centesimo anno aetatis suae in eremo moritu, solitus multis ad se venientibus de Paulo quodam Thebaeo mirae beatitudinis viro plurima memorare. 674  Hilarius Pictaviensis episcopus factione Saturnini Arelatensis episcopi, reliquorumque qui cum illo erant Arianorum, in Phrygiam pulsus, libros de nostra religione composuit. 675  Reliquiae Timothei apostoli Constantinopolim invectae. 676  Sarmata, Amathas, et Macarius discipuli Antonii insignes habentur. 677  Liberius episcopus Romanus in exsilium mittitur. 678  CONSTANTIO IX ET IULIANO CAES. II. Ossa Andreae apostoli et evangelistae Lucae Constantinopolim inlata. 679  Paulinus Treverorum episcopus in Phrygia exsulans moritur. 680  DATIANO ET CEREALE. Synodus apud Ariminum et Seleuciam Isauriae facta, in qua antiqua Patrum fides decem primo legatorum, dehinc omnium proditione damnata est. 681  EUSEBIO ET HYPATIO. Gratianus, qui postea imperator factus est, nascitur. 682  Hilarius episcopus, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias rediit. 683  Omnes pene Ecclesiae toto orbe sub nomine pacis et regis, Arianorum consortio polluuntur. 684  Gallia per Hilarium Ariminensis perfidiae dolos damnat. 685  CONSTANTIO X ET IULIANO III. Constantius Mopsocrenis inter Ciliciam Cappadociamque moritur. 686  IULIANUS, XXXVIII, regnat annis duobus et mensibus octo. 687  Iuliano ad idolorum cultum converso, blanda persecutio fuit, illiciens magis quam impellens ad sacrificandum, in qua multi ex nostris voluntate propria corruerunt. 688  TAURO ET FLORENTIO. Georgio per seditionem populi incenso, qui in loco Athanasii ab Arianis fuerat ordinatus, Athanasius rediit. 689  Eusebius et Lucifer episcopi de exsilio revertuntur, e quibus Lucifer, adscitis aliis duobus confessoribus, Paulinum Eusthatii episcopi presbyterum, qui se numquam haereticorum communione polluerat, in parte catholica Antiochiae episcopum facit. 690  Prohaeresius sophista Atheniensis, lege data ne Christiani liberalium disciplinarum doctores essent, cum sibi specialiter Iulianus concederet ut Christianos doceret, scholam sponte deseruit. 691  MAMERTINO ET NEVITTA. Aemilianus ob ararum subversionem Dorostori a Vicario incenditur. 692  IULIANO III ET SALUSTIO. Ecclesiae Antiochiae clausae: et gravissima imminentis persecutionis procella Dei voluntate sopita est. 693  Nam Iulianus in Persas profectus, nostrum diis suis post victoriam sanguinem voverat, ubi a quodam simulato perfuga ad deserta perductus, cum fame et siti magnam partem exercitus perdidisset, occisus est. 694  IOVIANUS, XXXIX, regnat menses VI, alias VIII. IOVIANO ET VARRONIANO. Synodus a Meletio et suis Antiochiae facta, in qua Homousio Anomaeoque reiecto, medium inter haec Homoiousion Macedonianum dogma vindicaverunt. 695  Iovianus cruditate, sive odore prunarum moritur. 696  Post quem VALENTINIANUS tribunus scutariorum apud Nicaeam Augustus appellatus, fratrem Valentem Constantinopoli in communionem regni assumit. 697  VALENTINIANUS et VALENS, XL, regnaverunt annis XIV, mensibus quinque. 698  VALENTINIANO ET VALENTE. GRATIANO ET DAGALAIPHO. Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda religionis nostrae scripta componit: qui postmodum a fide catholica deviavit, condens haeresim, quae ipsius nomine nuncupatur: et cuius hic error est, ut asserat Iesum solam carnem sine anima suscepisse, vel animam vitalem tantum, non etiam rationalem, quoniam ipsum Verbum vim mentis impleverat: ipsam autem carnem non de Maria assumptam, sed Verbi aliquid in carnem fuisse conversum. 699  Procopius, qui apud Constantinopolim tyrannidem invaserat, apud Phrygiam Salutarem exstinctus est, multis partium eius caesis atque proscriptis. 700  Romanae Ecclesiae XXXV ordinatur episcopus DAMASUS annis XVIII. Hoc tempore fuit secundum schisma, Ursicino Antipapa, quod eo per collectam Romae synodum eiecto, duravit mensibus sex, anno Domini CCCLXIX ( Haec ex libri margine ). 701  Valens ab Eudoxio Arianorum episcopo baptizatus nostros persequitur. 702  LUPICINO ET IOVINO. GRATIANUS Valentiniani filius Ambianis imperator factus. 703  Hilarius episcopus Pictavis moritur. 704  VALENTINIANO II ET VALENTE II. VALENTINIANO N. P. ET VICTORE. VALENTINIANO III ET VALENTE III. Athanaricus rex Gothorum in Christianos persecutione commota, plurimos interficit, et de propriis sedibus in Romanum solum expulit. 705  Eusebius Vercellensis episcopus moritur. 706  Constantinopoli apostolorum martyrium dicatur. 707  Lucifer Calaritanus episcopus moritur, qui cum Gregorio episcopo Hispaniarum, et Philone Libyae, numquam se Arianae miscuit pravitati. 708  Sed dum vigorem iustitiae erga correctionem eorum qui cesserant non relaxat, ipse a suorum communicatione descivit. 709  GRATIANO ET PROBO. MODESTO ET ALINTHEO. Didymus Alexandrinus multa de nostro dogmate per notarios commentatur, qui post quintum nativitatis suae annum luminibus orbatus, elementorum quoque ignarus fuit. 710  VALENTIANO IV ET VALENTE IV. Eunomius discipulus Aetii Constantinopoli agnoscitur, a quo haeresis Eunomiana, quae Filium Patri non consubstantialem dicit esse, sed similem. 711  Cuius error est dissimilem asserere Patri Filium, et Filio Spiritum sanctum. 712  GRATIANO III ET EQUITIO. POST CONS. GRATIANI ET EQUITII. Quia superiore anno Sarmatae Pannonias vastaverunt, iidem consules permansere. 713  Post Auxentii seram mortem, Mediolani Ambrosio episcopo constituto, omnis ad fidem rectam Italia convertitur. 714  Aquileienses clerici quasi chorus beatorum habentur. 715  Valentinianus subita sanguinis eruptione, quae Graece apoplexia vocatur, Brigitione moritur. 716  Post quem GRATIANUS assumpto in imperium VALENTINIANO fratre cum patruo Valente regnat. 717  Valens legem dedit ut Monachi militarent, nolentes fustibus necarentur. 718  VALENTE V ET VALENTINIANO. Photinus in Galatia moritur, a quo Photinianum dogma inductum, Paulo Samosateno et Artemone, de quibus supra dictum est, conceptum auctoribus. 719  GRATIANO IV ET MEROBAUDE. Alemannorum multa millia apud Argentariam oppidum Galliarum ab exercitu Gratiani caesa. 720  Gens Hunnorum Gothos vastat, qui a Romanis sine armorum depositione suscepti rebellant. 721  VALENTE VI ET VALENTINIANO II. Superatis Romanis, Gothi funduntur in Thracia. 722  Valens de Antiochia exire compulsus, sera poenitentia nostros de exsilio revocat. 723  Lacrymabile bellum in Thracia: in quo deserente equitum praesidio, Romanae legiones usque ad internecionem a Gothis caesae sunt. 724  Ipse autem Valens cum sagitta saucius fugeret, et ob dolorem nimium saepe equo laberetur, ad cuiusdam villae casam deportatus est. 725  Quo persequentibus barbaris, incensa cum eodem domo, sepultura quoque caruit.



>>> Prosper Aquitanus, Chronicum integrum, PARS SECUNDA. A MORTE VALENTIS IMPERATORIS USQUE AD OBITUM VALENTINIANI TERTII ET ROMAM A VANDALIS CAPTAM.
monumenta.ch > Prosper Aquitanus > PRIMA PARS. AB ORTU RERUM AD MORTEM VALENTIS. Cum annotatione consulum a morte Christi.