Scaena IV. Callicles Charmides Stasimus SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | CALL. Quid hoc hic clamoris audio ante aedis meas? |
| 2 | CHARM. O Callicles, o Callicles, o Callicles, |
| 3 | qualine amico mea commendavi bona? |
| 4 | CALL. Probo et fideli et fido et cum magna fide. |
| 5 | et salve et salvom te advenisse gaudeo. |
| 6 | CHARM. Credo, omnia istaec si ita sunt ut praedicas. |
| 7 | sed quis iste est tuos ornatus? CALL. Ego dicam tibi. |
| 8 | thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae |
| 9 | tuae quae daretur. sed intus narrabo tibi |
| 10 | et hoc et alia. sequere. CHARM. Stasime. STAS. Hem. CHARM. Strenue |
| 11 | curre in Piraeum, atque unum curriculum face. |
| 12 | videbis iam illic navem qua advecti sumus. |
| 13 | iubeto Sangarionem quae imperaverim |
| 14 | curare ut efferantur, et tu ito simul. |
| 15 | solutumst portitori iam portorium: |
| 16 | nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi. |
| 17 | STAS. Illic sum atque hic sum. CALL. Sequere tu hac me intro.CHARM. Sequor. |
| 18 | STAS. Hic meo ero amicus solus firmus restitit, |
| 19 | neque demutavit animum de firma fide, |
| 20 | quamquam labores multos |
| 21 | sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem. |
| 22 | ob rem laborem eum ego cepisse censeo. - |