Scaena III. Stasimus Charmides SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | STAS. Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, |
| 2 | ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua. |
| 3 | adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo. |
| 4 | cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, |
| 5 | si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere. |
| 6 | ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio |
| 7 | condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem? |
| 8 | recipe te et recurre petere <re> recenti. CHARM. Huic, quisquis est, |
| 9 | gurguliost exercitor: is hunc hominem cursuram docet. |
| 10 | STAS. Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis |
| 11 | memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus |
| 12 | ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus? |
| 13 | Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus, |
| 14 | oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae: |
| 15 | inter eosne homines condalium te redipisci postulas? |
| 16 | quorum eorum unus surrupuit currenti cursori solum. |
| 17 | CHARM. Ita me di ament, graphicum furem. STAS. Quid ego quod periit petam? |
| 18 | nisi etiam laborem ad damnum apponam epithecam insuper. |
| 19 | quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam, |
| 20 | recipe te ad erum. CHARM. Non fugitivost hic homo, commeminit domi. |
| 21 | STAS. Utinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae |
| 22 | potius <in> maiore honore hic essent quam mores mali. |
| 23 | CHARM. Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. |
| 24 | vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias. |
| 25 | STAS. Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet: |
| 26 | ambitio iam more sanctast, liberast a legibus; |
| 27 | scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam: |
| 28 | petere honorem pro flagitio more fit. CHARM. Morem improbum. |
| 29 | STAS. Strenuiores praeterire more fit. CHARM. Nequam quidem. |
| 30 | STAS. Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam, |
| 31 | magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis. |
| 32 | eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, |
| 33 | ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius. |
| 34 | CHARM. Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens |
| 35 | et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui. |
| 36 | STAS. Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt, |
| 37 | mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum. |
| 38 | CHARM. Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari. |
| 39 | STAS. Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus |
| 40 | univorsis est advorsum atque omni populo male facit: |
| 41 | male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, |
| 42 | qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant. |
| 43 | hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum. |
| 44 | si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum: |
| 45 | quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo. |
| 46 | si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio: |
| 47 | vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris. |
| 48 | CHARM. Meus est hic quidem Stasimus servos. STAS. Nam ego talentum mutuom |
| 49 | quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi. |
| 50 | sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis |
| 51 | potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram. |
| 52 | eo domum. CHARM. Heus tu, asta ilico. audi. STAS. Heus tu, non sto. CHARM. Te volo. |
| 53 | STAS. Quid si ego me te velle nolo? CHARM. Aha nimium, Stasime, saeviter. |
| 54 | STAS. Emere meliust cui imperes. CHARM. Pol ego emi atque argentum dedi; |
| 55 | sed si non dicto audiens est, quid ago? STAS. Da magnum malum. |
| 56 | CHARM. Bene mones, ita facere certumst. STAS. Nisi quidem es obnoxius. |
| 57 | CHARM. Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes. |
| 58 | STAS. Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis? |
| 59 | CHARM. Quia boni malique in ea re pars tibi est. STAS. Partem alteram |
| 60 | tibi permitto; illam alteram apud me, quod bonist, apponito. |
| 61 | CHARM. Si eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides. |
| 62 | STAS. Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi? |
| 63 | CHARM. Ipsus homo optumus. STAS. Mare terra caelum, di vestram fidem, |
| 64 | satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est, |
| 65 | certe is est, is est profecto. o mi ere exoptatissime, |
| 66 | salve. CHARM. Salve, Stasime. STAS. Salvom te - CHARM. Scio et credo tibi. |
| 67 | sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei, |
| 68 | quos reliqui hic filium atque filiam? STAS. Vivont, valent. |
| 69 | CHARM. Nempe uterque? STAS. Uterque. CHARM. Di me salvom et servatum volunt. |
| 70 | cetera intus otiose percontabor quae volo. |
| 71 | eamus intro, sequere. STAS. Quo tu te agis? CHARM. Quonam nisi domum? |
| 72 | STAS. Hicine nos habitare censes? CHARM. Ubinam ego alibi censeam? |
| 73 | STAS. Iam - CHARM. Quid iam? STAS. Non sunt nostrae aedis istae. CHARM. Quid ego ex te audio? |
| 74 | STAS. Vendidit tuos natus aedis. CHARM. Perii. STAS. Praesentariis |
| 75 | argenti minis numeratis - CHARM. Quot? STAS. Quadraginta. CHARM. Occidi. |
| 76 | quis eas emit? STAS. Callicles, cui tuam rem commendaveras; |
| 77 | is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras. |
| 78 | CHARM. Ubi nunc filius meus habitat? STAS. Hic in hoc posticulo. |
| 79 | CHARM. Male disperii. STAS. Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore. |
| 80 | CHARM. Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma |
| 81 | vectus, capitali periclo per praedones plurimos |
| 82 | me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser, |
| 83 | propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus. |
| 84 | adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. STAS. Visne aquam |
| 85 | tibi petam? CHARM. Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit. |