monumenta.ch > Plautus > 1
>>> Plautus, Trinummus, 4, Scaena II. Sycophanta Charmides

Scaena I. Charmides SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1 CHARM. Salsipotenti et mulsipotenti Iovis fratri et Nerei Neptuno
2 laetus lubens laudes ago et grates gratiasque habeo et fluctibus salsis,
3 quos penes mei <fuit saepe> potestas, bonis meis quid foret et meae vitae,
4 quom suis med ex locis in patriam suavissumam reducem faciunt.
5 atque ego, Neptune, tibi ante alios deos gratias ago atque habeo summas;
6 nam te omnes saevomque severumque atque avidis moribus commemorant,
7 spurcificum, immanem, intolerandum, vesanum: contra opera expertus,
8 nam pol placido te et clementi meo usque modo, ut volui, usus sum in alto.
9 atque hanc tuam gloriam iam ante auribus acceperam, et nobilest apud homines,
10 pauperibus te parcere solitum, dites damnare atque domare.
11 abi, laudo, scis ordine, ut aequomst, tractare homines; hoc dis dignumst.
12 [semper mendicis modesti sint.]
13 fidus fuisti: infidum esse iterant; nam apsque foret te, sat scio in alto
14 distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede
15 bonaque omnia <mea> item una mecum passim caeruleos per campos:
16 ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti,
17 imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum,
18 ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
19 apage a me sis, dehinc iam certumst otio dare me; satis partum habeo
20 quibus aerumnis deluctavi, filio dum divitias quaero.
21 sed quis hic est, qui in plateam ingreditur
22 cum novo ornatu specieque simul?
23 pol quamquam domi cupio, opperiar,
24 quam hic rem agat animum advortam.