Scaena II. Dordalus Lemniselenis Sagaristio Toxilus Paegnium SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | DOR. Qui sunt qui erunt quique fuerunt quique futuri sunt posthac, |
| 2 | solus ego omnibus antideo facile, miserrimus hominum ut vivam. |
| 3 | perii, interii. pessimus hic mi dies hodie inluxit corruptor, |
| 4 | ita me Toxilus perfabricavit itaque meam rem divexavit. |
| 5 | vehiclum argenti miser eieci [amisi], neque quam ob rem eieci, habeo. |
| 6 | qui illum Persam atque omnis Persas atque etiam omnis personas |
| 7 | male di omnes perdant, ita misero Toxilus haec mihi concivit. |
| 8 | quia ei fidem non habui argenti, eo mihi eas machinas molitust; |
| 9 | quem pol ego ut non in cruciatum atque in compedis cogam, si vivam, |
| 10 | siquidem huc umquam erus redierit eius, quod spero - sed quid ego aspicio? |
| 11 | hoc vide, quae haec fabulast? hic quidem pol potant. adgrediar. o bone vir, |
| 12 | salveto, et tu, bona liberta. |
| 13 | TOX. Dordalus hic quidemst. SAG.Quin iube adire. |
| 14 | TOX. Adi, si libet. SAG. Agite, adplaudamus. TOX. Dordale, homo lepidissume, salve. |
| 15 | locus hic tuos est, hic accumbe. ferte aquam pedibus. praeben tu puere? |
| 16 | DOR. Ne sis me uno digito attigeris, ne te ad terram, scelus, adfligam. |
| 17 | PAEG. At tibi ego hoc continuo cyatho oculum excutiam tuum. |
| 18 | DOR. Quid ais, crux, stimulorum tritor? quo modo me hodie versavisti, |
| 19 | ut me in tricas coniecisti, quo modo de Persa manus mi aditast? |
| 20 | TOX. Iurgium hinc auferas, si sapias. |
| 21 | DOR. At, bona liberta, haec scivisti et me celavisti? LEMN. Stultitiast, |
| 22 | cui bene esse licet, |
| 23 | eum praevorti litibus. posterius istaec te |
| 24 | magis par agerest. DOR. Uritur cor mi. TOX. Da illi cantharum, |
| 25 | extingue ignem, si cor uritur, caput ne ardescat. |
| 26 | DOR. Ludos me facitis, intellego. |
| 27 | TOX. Vin cinaedum novom tibi dari, Paegnium? |
| 28 | quin elude, ut soles, quando liber locust hic. |
| 29 | hui, babae, basilice te intulisti et facete. |
| 30 | PAEG. Decet me facetum esse, et hunc inridere |
| 31 | lenonem lubidost, quando dignus est. |
| 32 | TOX. Perge ut coeperas. PAEG. Hoc, leno, tibi. |
| 33 | DOR. Perii perculit me prope. PAEG. Em, serva rusum. |
| 34 | DOR. Delude, ut lubet, erus dum hinc abest. |
| 35 | PAEG. Viden ut tuis dictis pareo? |
| 36 | sed quin tu meis contra item dictis servis |
| 37 | atque hoc, quod tibi suadeo, facis? DOR. Quid est id? |
| 38 | PAEG. Restim tu tibi cape crassam ac suspende te. |
| 39 | DOR. Cave sis me attigas, ne tibi hoc scipione |
| 40 | malum magnum dem. PAEG. Utere, te condono. |
| 41 | TOX. Iam iam, Paegnium, da pausam. |
| 42 | DOR. Ego pol vos eradicabo. PAEG. At te ille, qui supra nos habitat, |
| 43 | qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego. |
| 44 | TOX. Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis. |
| 45 | iam diu factum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus. |
| 46 | DOR. Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat. |
| 47 | SAG. Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea |
| 48 | faciebat. vide vero, si tibi satis placet. TOX. Me quoque volo |
| 49 | reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia. |
| 50 | DOR. Malum ego vobis dabo, ni abitis. SAG. Etiam muttis, impudens? |
| 51 | iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo. |
| 52 | D. [iam taceo hercle] Atque tu Persa es, qui me usque admutilavisti ad cutem. |
| 53 | T. Tace, stulte: hic eius geminust frater. D. Hicinest? T. Ac geminissumus. |
| 54 | DOR. Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient. SAG. Qui te perdidit: |
| 55 | nam ego nil merui. DOR. At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo. |
| 56 | TOX. Agite sultis, hunc ludificemus. LEMN. Nisi si dignust, non opust. |
| 57 | et me haud par est. TOX. Credo eo, quia non inconciliavit, cum te emo. |
| 58 | LEMN. At tamen non - tamen - TOX. Cave ergo sis malo, et sequere me. |
| 59 | te mihi dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me |
| 60 | foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem. |
| 61 | sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust, |
| 62 | nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus, |
| 63 | ni id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust. |
| 64 | LEMN. Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream. |
| 65 | TOX. Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi. |
| 66 | *** graphice hunc volo ludificari. LEMN. Meo ego in loco sedulo curabo. |
| 67 | DOR. Certo illi homines mihi nescio quid mali consulunt, quod faciant. SAG. Heus vos. |
| 68 | TOX. Quid ais? SAG. Hicin Dordalus est leno, qui hic liberas virgines mercatur? |
| 69 | hicinest, qui fuit quondam fortis? D. Quae haec res est? ei, colapho me icit. |
| 70 | malum vobis dabo. TOX. At tibi nos dedimus dabimusque etiam. DOR. Ei, natis pervellit. |
| 71 | PAEG. Licet: iam diu saepe sunt expunctae. DOR. Loquere tu etiam, frustum pueri? |
| 72 | LEMN. Patrone mi, i intro, amabo, ad cenam. |
| 73 | DOR. Mea Ignavia, tu nunc me inrides? |
| 74 | LEMN. Quiane te voco, bene ut tibi sit? DOR. Nolo mihi bene esse. L. Ne sit. |
| 75 | TOX. Quid igitur? sescenti nummi quid agunt, quas turbas danunt? |
| 76 | DOR. Male disperii, sciunt referre probe inimico gratiam. |
| 77 | TOX. Satis sumpsimus supplici iam. DOR. Fateor, manus vobis do. |
| 78 | TOX. Et post dabis sub furcis. |
| 79 | SAG. Abi intro - in crucem. DOR. An me hic parum exercitum hisce |
| 80 | habent? TOX. Convenisse te Toxilum me *** |
| 81 | spectatores, bene valete. leno periit. plaudite. |