monumenta.ch > Plautus > 1
>>> Plautus, Persa, 5, Scaena II. Dordalus Lemniselenis Sagaristio Toxilus Paegnium

Scaena I. Toxilus Lemniselenis Sagaristio SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 TOX. Hostibus victis, civibus salvis, re placida, pacibus perfectis,
2 bello exstincto, re bene gesta, integro exercitu et praesidiis,
3 cum bene nos, Iuppiter, iuvisti, dique alii omnes caelipotentes,
4 eas vobis habeo grates atque ago, quia probe sum ultus meum inimicum.
5 nunc ob eam rem inter participes didam praedam et participabo.
6 ite foras: hic volo ante ostium et ianuam
7 meos participes bene accipere.
8 statuite hic lectulos, ponite hic quae adsolent.
9 hic statui volo primum aliqua mihi,
10 unde ego omnis hilaros, ludentis, laetificantis faciam ut fiant,
11 quorum opera mihi facilia factu facta haec sunt, quae volui effieri.
12 nam improbus est homo qui beneficium scit accipere et reddere nescit.
13 LEMN. Toxile mi, cur ego sine te sum, cur tu autem sine me es? TOX. Agedum ergo,
14 accede ad me atque amplectere sis. LEMN. Ego vero. TOX. Oh, nihil hoc magis dulcest.
15 sed, amabo, oculus meus, quin lectis nos actutum commendamus?
16 LEMN. Omnia quae tu vis, ea cupio. TOX. Mutua fiunt a me. age, age ergo,
17 tu Sagaristio, accumbe in summo. SAG. Ego nil moror: cedo parem, quem pepigi.
18 TOX. Temperi. SAG. Mi istuc temperi serost. TOX. Hoc age, accumbe. hunc diem suavem
19 meum natalem agitemus amoenum. date aquam manibus, apponite mensam.
20 do hanc tibi florentem florenti. tu hic eris dictatrix nobis.
21 LEMN. Age, puere, ab summo septenis cyathis committe hos ludos.
22 TOX. Move manus, propera, Paegnium, tarde cyathos mihi das, cedo sane.
23 bene mihi, bene vobis, bene meae amicae, optatus hic mihi dies datus hodiest.
24 ab dis, quia te licet liberam med amplecti. LEMN. Tua factum opera.
25 TOX. Bene omnibus nobis. hoc mea manus tuae poclum donat, ut amantem
26 amanti decet. LEMN. Cedo. TOX. Accipe. TOX. Bene ei qui invidet mi et
27 ei qui hoc gaudet.



>>> Plautus, Persa, 5, Scaena II. Dordalus Lemniselenis Sagaristio Toxilus Paegnium
monumenta.ch > Plautus > 1