Scaena III. Erotium Menaechmus Messenio SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | ER. Sine fores sic, abi, nolo operiri. |
2 | intus para, cura, vide, quod opust fiat: |
3 | sternite lectos, incendite odores; munditia |
4 | inlecebra |
5 | animost amantium. |
6 | amanti amoenitas malost, nobis lucrost. |
7 | sed ubi ille est, quem coquos ante aedis esse ait? atque eccum video, |
8 | qui mi est usui et plurimum prodest. |
9 | item hinc ultro fit, ut meret, potissimus nostrae domi ut sit; |
10 | nunc eum adibo, adloquar ultro. |
11 | animule mi, mihi mira videntur, |
12 | te hic stare foris, fores quoi pateant, |
13 | magis quam domus tua domus quom haec tua sit. |
14 | omne paratumst, ut iussisti |
15 | atque ut voluisti, neque tibi |
16 | ulla morast intus. |
17 | prandium, ut iussisti, hic curatumst: |
18 | ubi lubet, ire licet accubitum. |
19 | MEN. Quicum haec mulier loquitur? ER. Equidem tecum. MEN. Quid mecum tibi |
20 | fuit umquam aut nunc est negoti? ER. Quia pol te unum ex omnibus |
21 | Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo. |
22 | nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis. |
23 | MEN. Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio, |
24 | quae hominem ignotum compellet me tam familiariter. |
25 | MESS. Dixin ego istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt, |
26 | praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent. |
27 | nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae. |
28 | sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. ER. Quid est? |
29 | MESS. Ubi tu hunc hominem novisti? ER. Ibidem ubi hic me iam diu, |
30 | in Epidamno. MESS. In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, |
31 | nisi hodie, numquam intro tetulit? ER. Heia, delicias facis. |
32 | mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius. |
33 | MEN. Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine. |
34 | nimis miror, quid hoc sit negoti. MESS. Oboluit marsuppium |
35 | huic istuc quod habes. MEN. Atque edepol tu me monuisti probe. |
36 | accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium. |
37 | ER. Eamus intro, ut prandeamus. MEN. Bene vocas: tam gratiast. |
38 | ER. Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium? |
39 | MEN. Egon te iussi coquere? ER. Certo, tibi et parasito tuo. |
40 | MEN. Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis. |
41 | ER. Peniculo. MEN. Quis iste est Peniculus? qui extergentur baxeae? |
42 | ER. Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi |
43 | detulisti, quam ab uxore tua surrupuisti. MEN. Quid est? |
44 | tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es? |
45 | certe haec mulier cantherino ritu astans somniat. |
46 | ER. Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi |
47 | facta quae sunt? MEN. Dic quid est id quod negem quod fecerim? |
48 | ER. Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. MEN. Etiam nunc nego. |
49 | ego quidem neque umquam uxorem habui neque habeo, neque huc |
50 | umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem. |
51 | prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni. ER. Eccere, |
52 | perii misera, quam tu mihi nunc navem narras? MEN. Ligneam, |
53 | saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo; |
54 | quasi supellex pellionis, palus palo proxumust. |
55 | ER. Iam, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul. |
56 | MEN. Nescio quem, mulier, alium hominem, non me quaeritas. |
57 | ER. Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre, |
58 | qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia, |
59 | ubi rex Agathocles |
60 | regnator fuit et iterum Phintia, |
61 | tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, |
62 | nunc Hiero est? MEN. Haud falsa, mulier, praedicas. MESS. Pro Iuppiter, |
63 | num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate? |
64 | MEN. Hercle opinor, pernegari non potest. |
65 | MESS. Ne feceris. |
66 | periisti, si intrassis intra limen. MEN. Quin tu tace modo. |
67 | bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri, |
68 | si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi |
69 | non imprudens advorsabar: |
70 | hunc metuebam, ne meae |
71 | uxori renuntiaret de palla et de prandio. |
72 | nunc, quando vis, eamus intro. ER. Etiam parasitum manes? |
73 | MEN. Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit, |
74 | eum volo intromitti. ER. Ecastor haud invita fecero. |
75 | sed scin quid te amabo ut facias? MEN. Impera quid vis modo. |
76 | ER. Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas, |
77 | ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo. |
78 | MEN. Hercle qui tu recte dicis: eadem ignorabitur, |
79 | ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit. |
80 | ER. Ergo mox auferto tecum, quando abibis. MEN. Maxime. |
81 | ER. Eamus intro MEN. Iam sequar te. hunc volo etiam conloqui. |
82 | eho Messenio, accede huc. MESS. Quid negoti est? MEN. sussciri. |
83 | MEN. Quid eo opust? MEN. Opus est. scio ut me dices. MEN. Tanto nequior. |
84 | MEN. Habeo praedam: tantum incepi operis. |
85 | ei quantum potes, |
86 | abduc istos in tabernam actutum devorsoriam. |
87 | tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi. |
88 | MESS. Non tu istas meretrices novisti, ere. MEN. Tace, inquam *** |
89 | mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero. |
90 | mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo, |
91 | est hic praeda nobis. ++MESS. Perii, iamne abis? periit probe: |
92 | ducit lembum dierectum navis praedatoria. |
93 | sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier: |
94 | dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi. |
95 | sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi. |