Scaena II. Cylindrus Menaechmus Messenio SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | CYL. Bene opsonavi atque ex mea sententia, |
2 | bonum anteponam prandium pransoribus. |
3 | sed eccum Menaechmum video. vae tergo meo, |
4 | prius iam convivae ambulant ante ostium, |
5 | quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar. |
6 | Menaechme, salve. MEN. Di te amabunt quisquis <es>. |
7 | CYL. Quisquis *** <es> ego sim? |
8 | MEN. Non hercle vero. CYL. Ubi convivae ceteri? |
9 | MEN. Quos tu convivas quaeris? CYL. Parasitum tuom. |
10 | MEN. Meum parasitum? certe hic insanust homo. |
11 | MESS. Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos? |
12 | MEN. Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum? |
13 | MESS. Peniculum eccum in vidulo salvom fero. |
14 | CYL. Menaechme, numero huc advenis ad prandium. |
15 | nunc opsonatu redeo. MEN. Responde mihi, |
16 | adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt |
17 | sacres sinceri? CYL. Nummis. MEN. Nummum a me accipe: |
18 | iube te piari de mea pecunia. |
19 | nam equidem insanum esse te certo scio, |
20 | qui mihi molestus homini ignoto, quisquis es. |
21 | CYL. Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum? |
22 | MEN. Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris. |
23 | ego te non novi, neque novisse adeo volo. |
24 | CYL. Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam. |
25 | MEN. Pro sano loqueris quom me appellas nomine. |
26 | sed ubi novisti me? CYL. Ubi ego te noverim, |
27 | qui amicam habes eram meam hanc Erotium? |
28 | MEN. Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio. |
29 | CYL. Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime |
30 | cyathisso apud nos, quando potas? MESS. Ei mihi, |
31 | quom nihil est qui illi homini diminuam caput. |
32 | MEN. Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem |
33 | Epidamnum numquam vidi neque veni? CYL. Negas? |
34 | MEN. Nego hercle vero. CYL. Non tu in illisce aedibus |
35 | habitas? MEN. Di illos homines, qui illic habitant, perduint. |
36 | CYL. Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi. |
37 | audin, Menaechme? MEN. Quid vis? CYL. Si me consulas, |
38 | nummum illum quem mihi dudum pollicitus dare - |
39 | nam tu quidem hercle certo non sanus satis, |
40 | Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi - |
41 | iubeas, si sapias, |
42 | porculum adferri tibi. |
43 | MES. Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi. |
44 | CYL. Solet iocari saepe mecum illoc modo. |
45 | quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest. |
46 | quid ais tu? MEN. Quid vis, inquam. CYL. Satin hoc quod vides |
47 | tribus vobis opsonatumst, an opsono amplius, |
48 | tibi et parasito et mulieri? MEN. Quas [tu] mulieres, |
49 | quos tu parasitos loquere? MESS. Quod te urget scelus, |
50 | qui huic sis molestus? CYL. Quid tibi mecum est rei? |
51 | ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor. |
52 | MESS. Non edepol tu homo sanus es, certo scio. |
53 | CYL. Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur. |
54 | proin tu ne quo abeas longius ab aedibus. |
55 | numquid vis? MEN. Ut eas maximam malam crucem. |
56 | CYL. Ire hercle meliust te interim atque accumbere, |
57 | dum ego haec appono ad Volcani violentiam. |
58 | ibo intro et dicam te hic adstare Erotio, |
59 | ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris. |
60 | MEN. Iamne abiit <illic>? edepol haud mendacia |
61 | tua verba experior esse. MESS. Observato modo: |
62 | nam istic meretricem credo habitare mulierem, |
63 | ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo. |
64 | MEN. Sed miror qui ille noverit nomen meum. |
65 | MESS. Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent: |
66 | ad portum mittunt servolos, ancillulas; |
67 | si quae peregrina navis in portum advenit, |
68 | rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet, |
69 | postilla extemplo se applicant, agglutinant: |
70 | si pellexerunt, perditum amittunt domum. |
71 | nunc in istoc portu stat navis praedatoria, |
72 | aps qua cavendum nobis sane censeo. |
73 | MEN. Mones quidem hercle recte. MESS. Tum demum sciam |
74 | recte monuisse, si tu recte caveris. |
75 | MEN. Tace dum parumper, nam concrepuit ostium: |
76 | videamus qui hinc egreditur. MESS. Hoc ponam interim. |
77 | asservatote haec sultis, navales pedes. |