Scaena I. Menaechmus Messenio SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | MEN. Voluptas nullast navitis, Messenio, |
2 | maior meo animo, quam quom ex alto procul |
3 | terram conspiciunt. MESS. Maior, non dicam dolo, |
4 | [quam] si adveniens terram videas quae fuerit tua. |
5 | sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus? |
6 | an quasi mare omnis circumimus insulas? |
7 | MEN. Fratrem quaesitum geminum germanum meum. |
8 | MESS. Nam quid modi futurum est illum quaerere? |
9 | hic annus sextust postquam ei rei operam damus. |
10 | Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios, |
11 | mare superum omne Graeciamque exoticam |
12 | orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare, |
13 | sumus circumvecti. si acum, credo, quaereres, |
14 | acum invenisses, si appareret, iam diu. |
15 | hominem inter vivos quaeritamus mortuom; |
16 | nam invenissemus iam diu, si viveret. |
17 | MEN. Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi, |
18 | qui sese dicat scire eum esse emortuom: |
19 | operam praeterea numquam sumam quaerere. |
20 | verum aliter vivos numquam desistam exsequi. |
21 | ego illum scio quam cordi sit carus meo. |
22 | MESS. In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum |
23 | redimus, nisi si historiam scripturi sumus? |
24 | MEN. Dictum facessas, datum edis, caveas malo. |
25 | molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. MESS. Em |
26 | illoc enim verbo esse me servom scio. |
27 | non potuit paucis plura plane proloqui. |
28 | verum tamen nequeo contineri quin loquar. |
29 | audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium, |
30 | viaticati hercle admodum aestive sumus. |
31 | ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris, |
32 | ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes. |
33 | nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis |
34 | voluptarii atque potatores maxumi; |
35 | tum sycophantae et palpatores plurumi |
36 | in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres |
37 | nusquam perhibentur blandiores gentium. |
38 | propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst, |
39 | quia nemo ferme huc sine damno devortitur. |
40 | MEN. Ego istuc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium. |
41 | MESS. Quid eo vis? MEN. Iam aps te metuo de verbis tuis. |
42 | MESS. Quid metuis? MEN. Ne mihi damnum in Epidamno duis. |
43 | tu magnus amator mulierum es, Messenio, |
44 | ego autem homo iracundus, animi perditi; |
45 | id utrumque, argentum quando habebo, cavero, |
46 | ne tu delinquas neve ego irascar tibi. |
47 | MESS. Cape atque serva. me lubente feceris. |