Scaena III. Cappadox Therapontigonus Phaedromus Planesium SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | CAPP. Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant: |
| 2 | nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum. |
| 3 | non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit. |
| 4 | vel ille, decem minas dum solvit, omnis mensas transiit. |
| 5 | postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat; |
| 6 | pessume metui, ne mihi hodie apud praetorem solveret. |
| 7 | verum amici compulerunt: reddit argentum domo. |
| 8 | nunc domum properare certumst. THER. Heus tu, leno, te volo. |
| 9 | PHAED. Et ego te volo. CAPP. At ego vos nolo ambos. THER. Sta sis ilico, |
| 10 | atque argentum propere propera vomere. CAPP. Quid mecum est tibi? |
| 11 | aut tibi? THER. Quia ego ex te hodie faciam pilum catapultarium |
| 12 | atque ita te nervo torquebo, itidem ut catapultae solent. |
| 13 | PHAED. Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes, |
| 14 | ferreo ego dico. CAPP. At ego vos ambo in robusto carcere |
| 15 | ut pereatis. PHAED. Collum obstringe, abduce istum in malam crucem. |
| 16 | THER. Quidquid est, ipse ibit potius. CAPP. Pro deum atque hominum fidem, |
| 17 | hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi? |
| 18 | obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras. |
| 19 | PLAN. Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere. |
| 20 | bene et pudice me domi habuit. THER. Haud voluntate id sua: |
| 21 | Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam; |
| 22 | nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret. |
| 23 | PHAED. Animum advortite, <ego> si possum hoc inter vos componere. |
| 24 | mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam, |
| 25 | siquidem voltis quod decrero facere. THER. Tibi permittimus: |
| 26 | CAPP. Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat. |
| 27 | THER. Quodne promisti? CAPP. Qui promisi? PHAED. Lingua. CAPP. Eadem nunc nego. |
| 28 | dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi. |
| 29 | PHAED. Nihil agit, collum obstringe homini. CAPP. Iam iam faciam ut iusseris. |
| 30 | THER. Quando vir bonus es, responde quod rogo. CAPP. Roga quod lubet. |
| 31 | THER. Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu, |
| 32 | te omne argentum redditurum? CAPP. Non commemini dicere. |
| 33 | THER. Quid? negas? CAPP. Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco? |
| 34 | THER. Me ipso praesente et Lycone tarpezita. CAPP. Non taces? |
| 35 | THER. Non taceo. CAPP. Non ego te flocci facio; ne me territes. |
| 36 | THER. Me ipso praesente et Lycone factum est. PHAED. Satis credo tibi. |
| 37 | nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam: |
| 38 | libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, + |
| 39 | haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est. |
| 40 | THER. Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur. |
| 41 | CAPP. Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome. |
| 42 | et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint. |
| 43 | tu me sequere. THER. Quo sequar te? CAPP. Ad trapezitam meum |
| 44 | ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo. |
| 45 | THER. Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers. |
| 46 | CAPP. Ego te vehementer perire cupio, ne tu [me] nescias. |
| 47 | THER. Itane vero? CAPP. Ita hercle vero. THER. Novi ego hos pugnos meos. |
| 48 | CAPP. Quid tum? THER. Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris, |
| 49 | placidum te hodie reddam. CAPP. Age ergo, recipe actutum. THER. Licet. |
| 50 | PHAED. Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae. |
| 51 | THER. Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite. |