Scaena II. Planesium Phaedromus Curculio Therapontigonus SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | PLAN. Phaedrome, propera. PHAED. Quid properem? PLAN. Parasitum ne amiseris. |
| 2 | magna res est. PHAED. Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter. |
| 3 | PLAN. Teneo. PHAED. Quid negotist? PLAN. Rogita unde istunc habeat anulum. |
| 4 | pater istum meus gestitavit * CURC. At mea matertera. |
| 5 | PLAN. Mater ei utendum dederat. CURC. Pater + uois rusum tibi. |
| 6 | PLAN. Nugas garris. CURC. Soleo, nam propter eas vivo facilius. |
| 7 | PLAN. Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas. |
| 8 | CURC. Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem? |
| 9 | PLAN. Libera ego sum nata. CURC. Et alii multi qui nunc serviunt. |
| 10 | PHAED. Enim vero irascor. CURC. Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit. |
| 11 | quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea. |
| 12 | THER. Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir? CURC. Audio. |
| 13 | si vis tribus bolis, vel in chlamydem. THER. Quin tu is in malam crucem |
| 14 | cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem. |
| 15 | CURC. Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem |
| 16 | me reposcis? THER. Quam ab lenone abduxti hodie, scelus viri. |
| 17 | CURC. Nullam abduxi. THER. Certe eccistam video. PHAED. Virgo haec libera est. |
| 18 | THER. Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu? |
| 19 | PHAED. Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam. |
| 20 | THER. Ego quidem pro istac rem solvi ab trapezita meo. |
| 21 | quam ego pecuniam quadruplicem abs te et lenone auferam. |
| 22 | PHAED. Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines, |
| 23 | ambula in ius. THER. Non eo. PHAED. Licet [te] antestari? THER. Non licet. |
| 24 | PHAED. Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito; |
| 25 | at ego, quem licet, te. accede huc. THER. Servom antestari? CURC. Vide. |
| 26 | quem ut scias me liberum esse. |
| 27 | ergo ambula in ius. THER. Em tibi. |
| 28 | CURC. O cives, cives. THER. Quid clamas? PHAED. Quid tibi istum tactio est? |
| 29 | THER. Quia mihi lubitum est. PHAED. Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace. |
| 30 | PLAN. Phaedrome, obsecro serva me. PHAED. Tamquam me et genium meum. |
| 31 | miles, quaeso <te> ut mihi dicas unde illum habeas anulum, |
| 32 | quem parasitus hic te elusit. PLAN. Per tua genua te obsecro, |
| 33 | ut nos facias certiores. THER. Quid istuc ad vos attinet? |
| 34 | quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit. |
| 35 | CURC. Ut fastidit gloriosus. THER. Mitte istum, ego dicam omnia. |
| 36 | CURC. Nihil est quod ille dicit. PLAN. Fac me certiorem, obsecro. |
| 37 | THER. Ego dicam, surge. hanc rem agite atque animum advortite. |
| 38 | pater meus habuit Periplanes +Planesium |
| 39 | is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo, |
| 40 | ut aequom fuerat, filio. PLAN. Pro Iuppiter. |
| 41 | THER. Et isto me heredem fecit. PLAN. <O> Pietas mea, |
| 42 | serva me, quando ego te servavi sedulo. |
| 43 | frater mi, salve. THER. Qui credam ego istuc? cedo, |
| 44 | si vera memoras, quae fuit mater tua? |
| 45 | PLAN. Cleobula. THER. Nutrix quae fuit? PLAN. Archestrata. |
| 46 | ea me spectatum |
| 47 | tulerat per Dionysia. |
| 48 | postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat, |
| 49 | exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont, |
| 50 | ego pertimesco: [tum] ibi me nescio quis arripit |
| 51 | timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam. |
| 52 | nec quo me pacto abstulerit possum dicere. |
| 53 | THER. Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi, |
| 54 | ubi is est homo qui te surripuit? PLAN. Nescio. |
| 55 | verum hunc servavi semper mecum una anulum; |
| 56 | cum hoc olim perii. THER. Cedo, ut inspiciam. CURC. Sanan es, |
| 57 | quae isti committas? PLAN. Sine modo. THER. Pro Iuppiter, |
| 58 | hic est quem ego tibi misi natali die. |
| 59 | tam facile novi quam me. salve, mea soror. |
| 60 | PLAN. Frater mi, salve. PHAED. Deos volo bene vortere |
| 61 | istam rem vobis. CURC. Et ego nobis omnibus: |
| 62 | tu ut hodie adveniens cenam des sororiam |
| 63 | hic nuptialem cras dabit. promittimus. |
| 64 | THER. Tace tu. CURC. Non taceo, quando res vortit bene. |
| 65 | tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo. |
| 66 | THER. Quid dotis? CURC. Egone? ut semper, dum vivat, me alat. |
| 67 | verum hercle dico. THER. Me lubente feceris. |
| 68 | sed leno hic debet nobis triginta minas. |
| 69 | PHAED. Quam ob rem istuc? THER. Quia ille ita repromisit mihi: |
| 70 | si quisquam hanc liberali asseruisset manu, |
| 71 | sine controversia omne argentum reddere. |
| 72 | nunc eamus ad lenonem. CURC. Laudo. PHAED. Hoc prius volo, |
| 73 | meam rem agere. THER. Quid id est? PHAED. Ut mihi hanc despondeas. |
| 74 | CURC. Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare? |
| 75 | THER. Si haec volt. PLAN. Mi frater, cupio. THER. Fiat. C. Bene facis. |
| 76 | PHAED. Spondesne, miles, mi hanc uxorem? THER. Spondeo. |
| 77 | CURC. Et ego hoc idem una spondeo. THER. Lepide facis. |
| 78 | sed eccum lenonem, incedit, thensaurum meum. |