| 1 | CURC.Antiquom poetam audivi scripsisse in tragoedia, |
| 2 | mulieres duas peiores esse quam unam. res itast. |
| 3 | verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi |
| 4 | non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest |
| 5 | peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum, |
| 6 | rogat unde habeam. 'quid id tu quaeris?' 'quia mi quaesitost opus.' |
| 7 | nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus. |
| 8 | vix foras me abripui atque effugi. apage istanc caniculam. |