monumenta.ch > Pelagius I > APPENDIX AD EPISTOLAS PELAGII PAPAE I. EPISTOLA XVI ( olim I). Patrem et Filium unum esse Deum probat.
Pelagius I, Epistolae, Pelagius Melleo subdiacono (Ivo part. VIII, cap. 55). <<<
APPENDIX AD EPISTOLAS PELAGII PAPAE I. EPISTOLA XVI ( olim I). Patrem et Filium unum esse Deum probat.
1 Pelagius episcopus Vigilio episcopo salutem. 2 Gaudeo fidei devotione, quod religiosum studium et divinum officium dignanter impendis (S. Leo ep. 35), et maxime quod fidei inimicos aemularis, apostolicae sedis quaerens exempla. 3 Didici sane tam per latorem litterarum tuarum, quam et per litteras tuas, quod sint quidam penes vos qui dicentes garriunt, qualiter Pater et Filius unus potest esse Deus (Ithacius ad Varimadum c. 2), cum praeter Patrem alius non sit Deus qui dicatur ingenitus atque invisibilis. 4 Hi sane, si scirent donum Dei, et verae fidei regulas intelligerent, nequaquam talia mussitarent. 5 Sed quia non habentes mundum cor, quo videre secreta Dei et intelligere mysteria valeant divina, mundanda sunt prius corda eorum per poenitentiam, ut intelligere postmodum et capere lumen veritatis possint: quibus tamen, ad eorum ac multorum illuminationem, corrigendo talium errorem, apostolica auctoritate respondendum est ita: Quomodo vos Patrem et Filium unum profiteri non vultis? Eos enim nos unum et verum Deum a prophetis et apostolis ostendimus praedicatum, a quibus etiam Spiritum sanctum credimus non esse discretum, Isaia propheta dicente: Ego sum Deus, et non est alius praeter me (Isa. XLIII). 6 Et: Per memetipsum iuro quia exivit ex ore meo veritas, et sermo meus non avertitur [revertetur], quia mihi inclinabitur omne genu, et omnis lingua iurabit per Dominum, dicens: Iustitia et gloria ad eum veniet. 7 Et ut hoc in testimonio Patrem simul et Filium cognoscas fuisse, Paulum audi dicentem: Ut in nomine (inquit) Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris omnibus (Philip. II). 8 Quod si iste Filius minor est Patre suo, ergo minorata est gloria Patris in Filio. 9 Et ubi est quod in Salomone Scriptura loquitur dicens: Sicut etiam in conspectu eorum (inquit) magnificatus es in nobis, ita in conspectu nostro magnificaberis in illis, ut cognoscant te sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine (Eccli. XXXVI)? Diligenter attende, et agnosce Filium esse, qui magnificabitur in iudicio, dum venerit vivos et mortuos iudicare. 10 Item Isaias: Audite, domus Iacob, et residuum domus Israel, qui egredimini ex utero meo, et erudimini a puero usque ad senectutem. 11 Ab initio ego sum, et quousque senescatis, ego sum. 12 Ego vos feci, et ego sustineo. 13 Ego remittam, et ego suscipiam, dicit Dominus (Isai. XLVI). 14 Et iterum: Ego sum Dominus Deus, et praeter me non est alius Deus, annuntians novissima priusquam fiant, et statim consummata sunt (Ibidem). 15 Item alibi: Audi me, Iacob et Israel, quem ego feci. 16 Ego sum Dominus Deus tuus, et non est alius praeter me. 17 Item alibi: Ego sum Dominus Deus tuus, primus, et ego novissimus, et in ea quae superventura sunt in novissimo, ego sum (Isa. XLIV). 18 Item alibi: Ego sum Deus qui te creavi, qui te adiuvi, et communivi dextera mea (Psal. XLI). 19 Et unitatem Patris et Filii assignans, loquitur dicens: Ego testis vester, dicit Dominus Deus, et puer meus, tu quem ego elegi; ut sciatis et credatis quia ego sum. 20 Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit (Isa. XLIII). 21 Unum haeretice elige e duobus: Aut fatere Patrem et Filium unum Deum, aut si solum Patrem Deum esse contendis, ergo tibi Dominus Iesus Christus Dei Filius non erit Deus, quia scriptum est: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit (Isa. XXXIV). 22 Si secundum te ita est, cur Apostolus talia praedicat, et eumdem Filium, Deum super omnia benedictum insinuat? Quorum patres (inquit) ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). 23 Item Isaias dicit: Dominus Deus Israel qui liberavit eum de Aegypto. 24 Ego sum primus, et ego post haec, et praeter me non est Deus, sicut ego sum, qui stet et vocet et praeparet mihi, ex quo hominem feci in saeculo (Isai. XLIII). 25 Item alibi: In te est Deus, et nesciebamus: Deus, et non est alius Deus praeter te. 26 Tu enim es Deus, et nesciebamus Deus Israel salvator (Isai. XLV). 27 Unus Deus non sunt Pater et Filius? Quis est hic Deus in quo esse dicitur Deus, praeter quem alium Deum non esse propheta saepenumero singulari protestatur? Et Ieremias: Hic Deus noster, ait, et non applicabitur alter ad eum, qui invenit omnem scientiae viam et dedit eam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo. 28 Post haec in terris visus est, et inter homines conversatus est (Baruch III). 29 Et in Salomone (Eccli. XXXVI): Miserere nobis, Deus omnium, et ostende nobis lumen miserationis, et immitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est alius Deus nisi tu (Deut. IV). 30 Item ibi: Domine Deus Israel, non est tibi similis in coelo sursum, neque in terra deorsum (III Reg. VIII). 31 Et psalm. 32 XVII: Quoniam quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum nostrum? Et in Genesi: Et pluit Dominus a Domino ignem et sulfur super Sodomam et Gomorrham, et evertit civitates illas (Gen. XIX). 33 Si solus Pater Deus est, qui pluit ignem et sulfur a Domino, ut supradictas civitates everteret, quaeso, responde. 34 Et in Deuteronomio: Dominus solus deducebat eos, et non fuit cum illis Deus alienus (Deut. II). 35 Et Paulus apostolus: Verus Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III). 36 Et ad Corinthios: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Et iterum: Non est Deus nisi unus (I Cor. V). 37 Et ad Galatas: Mediator autem unius non est; Deus autem unus est (Gal. III). 38 Et unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti monstrans, Ephesiis scribens ita confirmat: Sufferentes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. 39 Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. 40 Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV). 41 Si enim praedicti haeretici unitatem fidei voluerint simplici corde recipere, ex hoc iam testimonio in uno spiritu possunt simul Patris et Filii unitatem condiscere. 42 Patrem igitur (ut ipse se dicunt invenisse in divinis litteris) genitum proprie positum nec legere possunt penitus, nec probare. 43 Sed quia idipsum fides exigit Christiana, absque ulla dubitatione ingenitus creditur qui tamen, secundum seriem Scripturarum, in Filio a se genito visus esse monstratur. 44 Apostolus vero Paulus missionem Filii Dei in Spiritu sancto longe ante conspiciens (Eiusdem Ithacii c. 3), Romanae Ecclesiae scribens, haec testatus est, dicens: Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis impleretur (Rom. VIII). 45 Cernisne, quoniam Filius non secundum deitatem a Patre missus est, sed secundum carnem, quam clementer et pie pro nobis assumere non dedignatus est? Nam quod semetipsum, exinanita maiestatis suae potentia, idem se Filius miserit, Apostolus contestatur, dicens: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. 46 Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). 47 Et Isaias: Non legatus, neque angelus, sed ipse Dominus veniet, et salvabit eos (Isai. XXXIII). 48 Item ibi: Palam apparuit non quaerentibus me (Isai. LXV). 49 Et in Ieremia: Dereliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, et veni, et factus sum illis in opprobrium (Ier. XII). 50 Et in Michaea: Ecce Dominus veniet, et commovebuntur montes sub eo (Mich. I). 51 Et in Zacharia: Gaude et exsulta, filia Sion, quia ecce ego venio, et commorabor in medio tui, dicit Dominus (Zach. II). 52 Et Apostolus ad Timotheum: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Iesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I). 53 Et Malachias: Ecce subito veniet in templum suum Dominus quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis (Malach. III). 54 Et in Evangelio: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX; Marc. II). 55 Item: Quid nobis, et quid tibi, Iesu Fili Dei? venisti ante tempus perdere nos (Marc. I)? Idem ibi: Venit Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX). 56 Ibi item: Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant (Ioan. X). 57 Item ibi: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Ioan. III). 58 Nunquid in his tantis ac talibus testimoniis, quibus se Filius Dei a semetipso venisse, dum [F. leg. non loco dum] manifestum est eum qui carnem nostram dignanter assumpsit, voluntarie et non ab alio missum, advenisse? Nam qui in Patre manens, ubique potentia sua consistit, qui in Patre mitteretur, omnino non habuit. 59 Scimus enim quoniam nulla pars coelorum ac terrae a conspectu Patris excipitur, ubi secundum eos a patre Filius mitteretur. 60 Interim vero det operam (quam fieri potest) tua dilectio (S. Leo, ep. 32), ut omnibus Ecclesiae filiis innotescat, quid contra impium sensum evangelicam doctrinam et apostolicam praedicemus: quia licet plene, quae semper fuisset atque esset catholicorum sententia, scripserimus, tamen nunc quoque ad confirmandas omnium mentes non parum exhortationis addimus. 61 Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiae praesidere, cuius a Domino Iesu Christo est glorificata confessio (Matth. XVI), et cuius fides omnes quidem haereses destruit, sed maxime impietatem praesentis erroris expugnat. 62 Et intelligo aliter mihi non licere quam ut omnes conatus meos ei causae, in qua universalis Ecclesiae salus infestatur, impendam. 63 Ne autem aliqua negligentiae occasione scripta nostra ad vos non potuerint pervenire, exemplaria eorumdem nunc mittenda credimus, ut nullo modo fidei quam defendimus, praedicatio vestrae doctrinae notitiae subtrahatur. 64 Data quinto nonas Maii, Ioanne et Narsete viris clarissimis consulibus.
Pelagius I, Epistolae, Pelagius Melleo subdiacono (Ivo part. VIII, cap. 55). <<<
monumenta.ch > Pelagius I > APPENDIX AD EPISTOLAS PELAGII PAPAE I. EPISTOLA XVI ( olim I). Patrem et Filium unum esse Deum probat.