monumenta.ch > Pelagius I > cap. 55).
Pelagius I, Epistolae, Pelagius Vito defensori, inter caetera. <<<     >>> APPENDIX AD EPISTOLAS PELAGII PAPAE I. EPISTOLA XVI ( olim I). Patrem et Filium unum esse Deum probat.

Pelagius Melleo subdiacono (Ivo part. VIII, cap. 55).

1  Dulcitia, Ecclesiae nostrae famula, Tarpeiana massa consistens, huiusmodi querelam suam nostris sensibus intimavit, dicens, quod posteaquam eam, marito suo defuncto, contigit viduari, Celerinus quidam nomine, ex ancilla (ut perhibetur) Ecclesiae procreatus, diversis blanditiis atque suasionibus praefatae mulieris animos inclinando in suo curasset afficere consortio, ex qua etiam filium procreasset. 2  Nunc autem post coniunctionis suae non parvum tempus, quippe iam nato et educato filio, nullis (ut perhibetur) rationabilibus causis exstantibus, eamdem mulierem deseruisse, atque in eam prosiluisse contumaciam, ut ad declinandam servitutem debitam, curialis sibi nomen audeat usurpare; qui et primam in Ecclesiae possessione genitam ex colonis Ecclesiae habuisse memoretur uxorem, ex cuius peculio quemdam agellum dicitur hactenus detinere: sed et alia non pauca in suo fertur habuisse peculio. 3  Quapropter experientia tua, praesentis iussionis vigore suscepto, eodem desento ( Sic ) Clarentio causae totius veritatem diligente agnoscens, quae de memorati persona seu rebus ecclesiastica requirit utilitas, exsequatur; et si eum de ecclesiae ancilla genitum, vel alio modo legitimo iuri Ecclesiae constat Ecclesiae obnoxium reperire cum omnibus rebus suis in massam Ecclesiae festinet revocare; et ei praefatam mulierem, quam sibi ipse ascivit, in consortium sociare, nullatenus habituro de caetero eam relinquendi licentiam.