monumenta.ch > Pelagius I > inter caetera.
Pelagius I, Epistolae, Pelagius Melleo subdiacono, inter caetera. <<<     >>> Pelagius Narsae patricio Anagnosticon, inter caetera.

Pelagius Mauro episcopo Praenestino, inter caetera.

1  Didicimus de patrimonio Hilviade annis quidem de prima, secunda et tertia indictionibus, Ampliato quondam presbytero et Stephano diacono vices pontificis in urbe R. agentibus, quod exegisti fide media persolvisse. 2  De quarta vero indictione secundum ordinationem filii nostri viri religiosi Narsae sacri palatii filiis nostris Dulcitio, Felici atque Spanni presbyteris, quod exactum fuerat, intulisse. 3  Supervenientibus vero nobis et per Dei gratiam ordinatis intulisti de eodem quarta indictione. 4  Et infra. 5  Ideoque supplicante dilectione tua ex omnibus suprascriptis praeteritis VI indictionibus fraternitatem tuam hac securitate credidimus muniendam, ut nulla charitati tuae in posterum a quolibet calumnia moveatur.