monumenta.ch > Pelagius I > c. 115.)
Pelagius I, Epistolae, Pelagius Ioanni comiti patrimonii, post caetera. (Ib., c. 114). <<<     >>> Pelagius Elpidio Catanensi episcopo, inter caetera. (Ib., c. 116.)

Pelagius Anilano comiti, post pauca. (Ibid., c. 115.)

1  Petrum filium nostrum apostolicae sedis presbyterum ad corrigenda ea quae in quaestionem veniunt duximus dirigendum; faciliorem omnium causarum futurum esse iudicantes exitum, si illum ab apostolica contigisset publice sede transmitti, qui et rei merito, et pro charitatis vinculo potestatis publicae iuvaretur auxiliis. 2  Sic enim et canonum et legum statuta nos admonent ut et doceantur humiles et superborum spiritus comprimantur. 3  Quia nonnunquam mentibus desperatis et doctrina sine potestate contemnitur, et dominantis vim habere creditur potestas sine ratione doctrinae. 4  Huic autem, ut possint ea quae iussa sunt facilius Domino adiuvante compleri, Proiectum notarium sedis nostrae adiungendum esse credidimus, ut participato consilio, quae rationabilia sunt exsequi non morentur. 5  Salutantes igitur paternae charitatis alloquio, ut praedictis in omnibus quae vel ad ecclesiasticam unitatem, vel ad correptionem excessuum pertinent, feratis auxilium postulamus.