monumenta.ch > Pelagius I > c. 113)
Pelagius I, Epistolae, Pelagius Viventio Neapolitano, Gemino Puteolano, et Constantio Misenati episcopis, post caetera. (Ib., c. 112.) <<< >>> Pelagius Ioanni comiti patrimonii, post caetera. (Ib., c. 114).
Pelagius Benegesto defensori, post pauca. (Ibid., c. 113)
1 Propter quod experientiae tuae praesenti auctoritate mandamus, ut quibus in causis quaelibet ecclesiastici officii persona loco petitoris existit quemdam laicum pulsatura, apud provinciae iudicem suas proponere non desinat actiones. 2 In his vero negotiis in quibus ecclesiastici officii persona pulsatur, totius summoto pulsationis obstaculo ad episcopi vel episcoporum in loco ubi quaestio vertitur constitutorum occurrat indifferenter examen, nullis causae dictionem frustrationibus declinando: quatenus omne negotii meritum de sola veritate sua, solisque legibus disceptatum, cleri proveniente sententia terminetur. 3 Annitente quoque exsecutione tua, ut quae statui contigerint, effectui mancipentur: nulla ad nos de cuiusquam ecclesiastici pulsati contumacia deinceps querimonia reditura, per quam non solum contumaces excessus, verum tua quoque negligentia sit plectenda.