monumenta.ch > Pelagius I > c. 10.)
Pelagius I, Epistolae, Pelagius Cethego patricio. <<<     >>> Pelagius Asterio episcopo. (Ib., c. 10.)

Pelagius Eleutherio episcopo (C. Deusd., l. III, c. 10.)

1  Maximus diaconus Ecclesiae dilectionis tuae nobis suggessit, in fundo qui appellatur Pancellus, oratorium se pro sua devotione fundasse, quod in honore beatae Cantianae martyris desiderat consecrare. 2  Et ideo, frater charissime, si in tua dioecesi memorata constructio iure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta prius donatione legitima vel possessione illa et illa, praestantes liberos a fiscalibus titulis solidos tot, gestisque municipalibus allegatis, praedictum oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis; ita tamen ut in eodem loco nec futuris temporibus baptisterium construatur, nec presbyterum constituas cardinalem: sed quotiens missas ibi fieri forte maluerit, a dilectione tua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur.