monumenta.ch > Pelagius I > Pelagius Cethego patricio.
Pelagius I, Epistolae, Idem Pelagius Valeriano patricio, inter caetera. <<<     >>> Pelagius Eleutherio episcopo (C. Deusd., l. III, c. 10.)

Pelagius Cethego patricio.

1  Quod de ordinando Ecclesiae Catanensi episcopo salubris electione iudicii fieri desiderastis, agnovimus, confestim sequenti die eum iuxta morem discutientes, tertio quo venit die episcopum consecrare curavimus. 2  Simili quidem modo et de Syracusanae urbis antistite optaveramus in ipso initio gloriae vestrae desideriis obedire, nisi nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem differre sacerdotii coegisset; ob hoc quod vel personae qualitas, et sicut vos melius nostis, vel superstes uxor, aut filii per quos ecclesiastica solet periclitari substantia, nostros animos diutius ab eius ordinatione suspenderent. 3  Et quantum ad cautelam humanam pertinet, integro pene anno distulimus; opinantes quod melius Syracusanorum provenire electio potuisset. 4  Sed quia in voluntatis suae proposito irrevocabiliter perstiterunt, et nullus est alius in eadem repertus Ecclesia, nisi longioribus adhuc temporum differretur spatiis, ne paulo amplius insanirent, sicut filii nostri magnifici viri praetoris testificatione didicimus, inter huiusmodi ambiguitates illud consultius iudicavimus faciendum, ut congrua providentia, causam propter quam principalis constitutio habentes filios et uxores ad episcopatus prohibet ordinem promovere, salva dispositione concilii muniremus. 5  Qua de re summo studio ab eodem priusquam a nobis eum contingeret ordinari, huiusmodi exegimus cautionem, per quam et suam fateretur quantula esset praesentis temporis habita rerum descriptione substantiam, et nihil unquam per se, aut per filios, aut per uxorem, sive per quamlibet propinquam, aut domesticam, vel extraneam forte personam, de rebus usurparet Ecclesiae; et universa sui episcopatus quaesita tempore Ecclesiae dominio sociaret; nihil ultra id quod modo descriptum est, filiis suis vel haeredibus relicturus.