monumenta.ch > Pelagius I > inter caetera.
Pelagius I, Epistolae, Idem Pelagius Viatori et Pancratio illustribus, inter caetera. <<<     >>> Pelagius Cethego patricio.

Idem Pelagius Valeriano patricio, inter caetera.

1  Istud est quod a vobis poposcimus, et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis, et iste qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat, et ille qui contra morem antiquum eum ordinare praesumpsit, debitae canonibus vindictae subiaceat. 2  Sed nec licuit aliquando nec licebit particularem synodum ad diiudicandum generalem synodum congregari. Sed (Ivo, p. IV, cap. 239) quotiens aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo quod non intelligunt rationem, aut sponte hi qui salutem animae suae desiderant ad apostolicas sedes pro recipienda ratione conveniant, aut si forte, sicut de talibus dictum est, peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3), ita obstinati et contumaces exstiterint, ut doceri non velint, eos ab eisdem apostolicis sedibus aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut ne aliorum perditio esse possint secundum canones per saeculares opprimi potestates. 3  Nec in hac parte vos hominum vaniloquia retardent dicentium, quia persecutionem Ecclesia faciat, dum vel ea quae committuntur reprimit, vel animarum salutem requirit. Errant huiusmodi rumoris fabulatores (Ivo par. X, cap. 95). 4  Non persequitur nisi qui ad malum cogit. 5  Qui vero malum vel factum iam punit, vel prohibet ne fiat, non persequitur iste, sed diligit. 6  Nam si, ut illi putant, nemo nec reprimendus a malo ad bonum est, humanas et divinas leges necesse est evacuari; quae et malis poenam et bonis praemia iustitia suadente constituunt. 7  Malum autem schisma esse, et per exteras etiam potestates huiusmodi homines debere opprimi, et canonicae Scripturae auctoritas, et paternarum regularum nos veritas docet. 8  Quisquis ergo ab apostolicis divisus est sedibus, in schismate eum esse non dubium est, et contra universalem Ecclesiam altare conatur erigere. 9  Sed quid de talibus insertus Chalcedonensi synodo canon statuat (Act. 4, canon. ant. 5), gloria vestra consideret, ubi post alia sic dicit: Qui a communione seipsum suspendit, et collectam facit, et altare constituit, et noluerit vocanti episcopo consentire, et noluerit eidem acquiescere, neque obedire primo et secundo vocanti, hunc omnino damnari, nec unquam vel orationem mereri, nec recipere eum posse honorem. 10  Si enim permanserit turbas et seditiones Ecclesiae, per exteram potestatem tanquam seditiosum comprimi. 11  Et beatus Augustinus de talibus dicit: Multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis agenda sunt; quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati. 12  Nam in corripiendo filio quantumvis aspere, nunquam paternus amor amittitur, fit tamen quod nollet, ut doleat, qui etiam invitus videtur dolore sanandus. 13  Ecce videtis quemadmodum tanti testimonio Patris non persequatur coercendo talia, sed diligat emendando tales semper Ecclesia. 14  Facite ergo etiam vos, quod scientes intentionem Christianitatis vestrae frequenter hortamur; et date operam ut talia fieri ultra non liceat, sed etiam, quod vobis non facillimum esse non dubito, hi qui talia praesumpserunt ad piissimum principem sub digna custodia dirigantur. 15  Recolere enim debet celsitudo vestra quid per vos Deus fecerit tempore illo quo, Istriam et Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum principem exinde retulissetis; et quid fieri debuisset, eius iterum scriptis recognovissetis, et inter ubique ferventes hostes, Ravennam tamen, et is qui ordinabatur et is qui ordinaturus erat, providentia culminis vestri deducti sunt.