monumenta.ch > Pelagius I > inter caetera.
Pelagius I, Epistolae, Pelagius Ioanni Patricio caburtario, inter caetera. <<<     >>> Idem Pelagius Valeriano patricio, inter caetera.

Idem Pelagius Viatori et Pancratio illustribus, inter caetera.

1  A schismaticorum sacrificiis, potius autem sacrilegiis abstinere debetis. 2  Schisma siquidem insum, quod Graecum nomen est, scissuram sonat. 3  Sed in unitate scissura esse non potest. 4  Non ergo unitati communicant qui schismaticis communicant. 5  Partes sibi ipsi fecerunt, et ab eo quod unum est, ut apostoli Iudaei iam verbis loquar, semetipsos segregantes, spiritum non habent (Iud., 9). 6  Quibus omnibus illud efficitur, ut quia in unitates unum non sunt, ut quia in parte esse voluerunt, ut quia Spiritum non habent corporis Christi, sacrificium habere non possint. 7  Non autem nobis nunc illa quaestio est, utrum tolerare malos, sed utrum debeamus schismaticis sociari. 8  Si etiam ipsi, licet in suo sensu abundantes, intra materna tamen positi viscera quaererent veritatem, a nobis repellendi non erant, donec apud eos ratione duce rei veritas claruisset. 9  Sed quia se ab universali Ecclesia diviserunt, sicut beatus Augustinus ait, omnis catholicus securus eam partem detestatur, cui Ecclesiam universalem apostolicis sedibus roboratam non communicare cognoscit. 10  Nec enim levigat crimen eorum, magis vero auget, quod eos diu restitisse dixistis, ne apostolicis communicantes sedibus in sua communione reciperent. 11  In hoc enim dum et illi culpandi sunt, qui communicare talibus voluerunt, multo magis tamen illi exsecrandi sunt, qui non solum in sacerdotibus communionem apostolicarum sedium, verum etiam in ipsis laicis spreverunt. 12  Sed nec illud eis prodest quod eos in eisdem litteris vel ignorantia rationis, vel simplicitate intellectus sui a nostra se communione suspendisse perhibetis. 13  Idipsum enim magis est, propter quod schismatici sunt: quia non eos diversa sentiendi iudicium, sed quaedam apud se delata, sibi tamen incognita metuentes, et contra apostolicam sedem temere credentes, pessima divisit opinio. 14  Quod schisma specialiter esse beatus denuntiat Augustinus dicens de talibus: Qui adversum auctoritatem illarum Ecclesiarum quae apostolicas sedes et epistolas accipere meruerunt, temere credit, immanissimum schismatis crimen a se propulsare non poterit. 15  Ad summam, aut illos Ecclesiam esse creditis, et cum duae Ecclesiae esse non possint, nos, quod absit, schismaticos iudicabitis; aut si veram in apostolicis sedibus esse constat Ecclesiam, et illos ab unitate divisos cognoscite, et communionis quaestionem esse sublatam, quam veram nisi in unitate constat esse non posse. 16  Noli ergo, quasi nulla schismaticorum atque Ecclesiae differentia sit, velle indifferenter utrorumque sacrificiis sociari. 17  Non est Christi corpus, quod schismaticus conficit, si veritate duce dirigimur. 18  Nec enim divisum esse Christum poterit quisquam sine Apostoli reprobatione confingere. 19  Unam, ut saepe dictum est, quae Christi corpus est, constat esse Ecclesiam, quae in duo vel in plura dividi non potest (I Cor. I, 13). 20  Simul enim cum ab ea quisque recesserit, esse desistit Ecclesia. 21  Unum Hierusalem templum est: idolis necesse est ut immolet qui semetipsum diviserit.