monumenta.ch > Pelagius I > inter caetera.
Pelagius I, Epistolae, EIUSDEM PELAGII PAPAE I EPISTOLAE, SEU POTIUS FRAGMENTA LUCAE HOLSTENII STUDIO PRIMUM E TENEBRIS VINDICATA. <<< >>> Idem Pelagius Viatori et Pancratio illustribus, inter caetera.
Pelagius Ioanni Patricio caburtario, inter caetera.
1 Pudenda, ita ut dicam, rapina in divisione est non consecratus, sed exsecratus episcopus. 2 Si enim ipsum nomen consecrationis rationabili ac vivaci intellectu discutimus, is qui cum universali detrectat consecrari Ecclesia, consecratus dici vel esse nulla ratione poterit. 3 Consecrare enim est simul sacrare. 4 Sed ab Ecclesiae visceribus divisus, et ab apostolicis sedibus separatus exsecrat ipse potius, et non consecrat. 5 Iure ergo exsecratus tantum, non consecratus poterit dici, quem simul sacrare in unitate coniunctis membris non agnoscit Ecclesia. 6 Videamus tamen utrum vel ipsarum consuetudinem partium in sua ordinatione conservaverint. 7 Nempe is mos antiquus fuit, ut quia pro longinquitate vel difficultate itineris ab apostolico onerosum illis fuerat ordinari, ipsi se invicem Mediolanensis et Aquileiensis ordinare episcopi debuissent: ita tamen ut in ea civitate in qua erat ordinandus episcopus, alterius civitatis pontifex occurrere debuisset; ut et ordinandi electio a praesenti ordinatore, ex consensu universalis cui praeficiendus erat Ecclesiae, melius ac facilius potuisset agnosci; et in sua qui ad episcopatum provehendus erat, nec tamen ordinatori suo subdendus fuerat, ordinaretur Ecclesia. 8 Noli catholicam semper mentem aliqua schismaticorum communione polluere. 9 Unum Christi corpus, unam constat esse Ecclesiam. 10 Divisum ab unitate altare veritatem Christi corpori non potest congregare; toleranda sunt in compage corporis positorum etiam illa nonnunquam vitia quae pro unitate interdum parcentes resecare non possumus. 11 Quia et evangelicum agricolam (Ioan. XV, 2), minus afferentem fructum palmitem, si tamen in vite maneat, purgare posse noster Salvator edocuit: abscissum autem a vite palmitem nisi igni ad comburendum aptum esse non posse, eiusdem coelestis magistri veritate didicimus (Ibid.). 12 Noli ergo eorum qui igni apti sunt, non consecrationi, sed exsecrationibus consentire. 13 Nec existimes illos vel esse vel dici Ecclesiam posse. 14 Etenim cum, sicut diximus, Ecclesia una sit, cui in Canticis canticorum dicitur: Una est columba mea (Cant. VI); nullam aliam esse constat nisi quae in apostolica est radice fundata: a quibus ipsam fidem in universo propagatam orbe non potest dubitari. 15 Quod vobis licet notissimum omnino sit, beati tamen Augustini testimonio comprobemus. 16 Audite quid in quodam opere suo praeclarissimus doctor dicat Ecclesiae; ait enim: Quod si nullo modo recte dici potest Ecclesia in qua schisma est; restat ut quoniam Ecclesia nulla esse non potest, ea sit quam in sedis apostolicae per successiones, episcoporum radice constitutam, nullorum hominum malitia, etiamsi nota excludi non possit, sed pro ratione temporis toleranda iudicetur, ullo modo valeat exstinguere.