monumenta.ch > Pelagius I > FIDES PAPAE PELAGII.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA XV ( olim XVI). AD CHILDEBERTUM REGEM. Mittit confessionem fidei suae, monetque ut caveat ne qua in Galliis per haereticos excitari discidia sinat. <<<     >>> EIUSDEM PELAGII PAPAE I EPISTOLAE, SEU POTIUS FRAGMENTA LUCAE HOLSTENII STUDIO PRIMUM E TENEBRIS VINDICATA.

FIDES PAPAE PELAGII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Credo igitur in unum Deum, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: Patrem scilicet omnipotentem, sempiternum, ingenitum; Filium vero ex eiusdem Patris substantia vel natura genitum ante omne omnino vel temporis, vel cuiusquam initium, de omnipotente omnipotentem, aequalem, consempiternum et consubstantialem genitori. 2  Spiritum quoque sanctum omnipotentem, utrique, Patri scilicet ac Filio aequalem, consempiternum atque consubstantialem; qui ex Patre intemporaliter procedens, Patris est Filiique Spiritus. 3  Hoc est tres personas, sive tres subsistentias unius essentiae sive naturae, unius virtutis, unius operationis, unius beatitudinis atque unius potestatis; ut trina sit unitas, et una sit Trinitas, iuxta vocis dominicae veritatem, dicentis: Ite; docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). 4  In nomine, inquit, non nominibus, ut et unum Deum per indistinctum divinae essentiae nomen ostenderet, et personarum discretionem suis demonstratam proprietatibus edoceret: quia dum tribus unum deitatis nomen est, aequalitas ostenditur personarum; et rursus aequalitas personarum nihil extraneum, nihil accedens in eis permittit intelligi: ita ut et unusquisque eorum verus perfectusque sit Deus; videlicet ex plenitudine divinitatis nihil minus in singulis, nihil amplius intelligatur in tribus. 5  Ex hac autem sancta, et beatissima, atque consubstantiali Trinitate, credo atque confiteor unam personam, id est, Filium Dei pro salute humani generis novissimis temporibus descendisse de coelo, nec patriam sedem, nec mundi gubernacula relinquentem; et sancto Spiritu superveniente in beata Virgine Maria, atque obumbrante ei virtute Altissimi, eumdem Verbum ac Filium Dei in utero eiusdem sanctae Virginis Mariae clementer ingressum, et de carne eius sibi unisse carnem anima rationali et intellectuali animatam: nec ante creatam esse carnem, et postea supervenisse Filium Dei; sed, sicut scriptum est, sapientia aedificante sibi domum (Prov. IX), mox carnem in utero Virginis, mox Verbi Dei carnem factam, exindeque sine ulla permutatione aut conversione Verbi carnisque naturae, Verbum ac Filium Dei factum hominem unum in utraque natura, divina scilicet et humana, Christum Iesum Deum verum, eumdemque verum hominem processisse, id est natum esse, servata integritate maternae virginitatis: quia sic cum virgo permanens genuit, quemadmodum virgo concepit. 6  Propter quod eamdem beatam virginem Mariam Dei Genitricem verissime confitemur: peperit enim incarnatum Dei Verbum. 7  Est ergo unus atque idem Iesus Christus verus Filius Dei, et idem ipse verus filius hominis perfectus in deitate, et idem ipse perfectus in humanitate; ut pote totus in suis, et idem ipse totus in nostris; sic per secundam nativitatem sumens ex homine matre quod non erat, ut non desisteret esse quod per primam, qua ex Patre natus est, erat. 8  Propter quod eum ex duabus et in duabus, manentibus indivisis inconfusisque credimus esse naturis. 9  Indivisis quidem, quia et post assumptionem naturae nostrae unus Christus Filius Dei permansit et permanet: inconfusis autem, quia sic in unam personam atque subsistentiam adunatas credimus esse naturas, ut utriusque proprietate servata, neutra converteretur in alteram. 10  Ac propterea, sicut saepe diximus, unum eumdemque Christum esse verum Filium Dei, et eumdem ipsum verum filium hominis confitemur, consubstantialem Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem; per omnia nobis similem absque peccato; passibilem carne, eumdum ipsum impassibilem deitate. 11  Quem sub Pontio Pilato sponte pro salute nostra passum esse carne confitemur, crucifixum carne, mortuum carne, resurrexisse tertia die glorificata et incorruptibili eadem carne, et conversatum post resurrectionem cum discipulis suis, ac multis modis evidenter eis ostendisse sui corporis veritatem; et quadragesimo die videntibus eisdem discipulis ascendisse in coelos; sedere etiam ad dexteram Patris. 12  Quem credo et confiteor, secundum testificationem angelorum, sicut ascendit in coelos, ita venturum iudicare vivos et mortuos. 13  Omnes enim homines ab Adam usque ad consummationem saeculi natos et mortuos, cum ipso Adam eiusque uxore, qui non ex aliis parentibus nati sunt, sed alter de terra, altera autem de costa viri, creati sunt, tunc resurrecturos esse confiteor, et astare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala; et iustos quidem per largissimam gratiam Dei, ut pote vasa misericordiae in gloriam praeparata, aeternae vitae praemiis donaturum, in societate videlicet angelorum, absque ullo iam lapsus sui metu sine fine victuros; iniquos autem arbitrio voluntatis propriae vasa irae apta in interitum permanentes, qui viam Domini aut non agnoverunt, aut cognitam diversis capti praevaricationibus reliquerunt, in poenis aeterni atque inexstinguibilis ignis, ut sine fine ardeant, iustissimo iudicio traditurum. 14  Haec est igitur fides mea et spes mea, quae in me dono misericordiae Dei est: pro qua maxime paratos esse debere beatus Petrus apostolus praecipit (II Petr. III) ad respondendum omni poscenti nos rationem. 15  Nunc convenit excellentiam vestram pro fervore eiusdem fidei, quam vos in corde habere gaudemus, peculiarem curam per universas Galliae vestrae regiones impendere, ne illic scandala seminantes, sicut in partibus istis facere conabantur, frontis suae procacitate impellente discurrant, et alios fratres et coepiscopos nostros, vel creditas eis plebes, ad dissensiones exagitent: quia dum rectae fidei non sint, dolore oppressionis suae, ut se ad nutrienda scandala catholicis familiares efficiant, etiam rectam fidem se simulant vindicare, maxime apud eos qui fraudes ipsorum et dolos ignorant. 16  Sed Deus, qui gloriam vestram contra inimicos pacis ecclesiasticae misericorditer hoc tempore praeparavit, praestat vos ita sollicitos et circumspectos existere, ut non praevaleant intra sata sanctae Ecclesiae in illis partibus loliorum suorum semina maligna iactare. 17  Perincolumem excellentiam vestram Deus noster custodiat, domine fili gloriosissime atque praecellentissime.



Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA XV ( olim XVI). AD CHILDEBERTUM REGEM. Mittit confessionem fidei suae, monetque ut caveat ne qua in Galliis per haereticos excitari discidia sinat. <<<     >>> EIUSDEM PELAGII PAPAE I EPISTOLAE, SEU POTIUS FRAGMENTA LUCAE HOLSTENII STUDIO PRIMUM E TENEBRIS VINDICATA.
monumenta.ch > Pelagius I > FIDES PAPAE PELAGII.