monumenta.ch > Pelagius I > monetque ut caveat ne qua in Galliis per haereticos excitari discidia sinat.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA XIV ( olim XV). AD SAPAUDUM ARELATENSEM. De epistola sua, quam de fide catholica ad regem ante scripsit. Commendat Romanos qui hostium metu eo confugerunt; iterumque de vestibus in urbem mittendis. <<< >>> FIDES PAPAE PELAGII.
EPISTOLA XV ( olim XVI). AD CHILDEBERTUM REGEM. Mittit confessionem fidei suae, monetque ut caveat ne qua in Galliis per haereticos excitari discidia sinat. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Domino filio gloriosissimo atque praecellentissimo Childeberto regi Pelagius episcopus. 2 Humani generis Salvator ac Dominus discipulos suos docens, ait: Non est voluntas Patris vestri, qui in coelis est, ut unus saltem pereat de pusillis (Matth. XVIII): de quibus nec scandalizari quemquam sine magni asserit comparatione supplicii. 3 Cum igitur etiam de pusillis ista forma praecepti sit, quanto nobis studio ac labore satagendum est ut pro auferendo suspicionis scandalo obsequium confessionis nostrae regibus ministremus; quibus nos etiam subditos esse sanctae Scripturae praecipiunt? Veniens et enim Rufinus vir magnificus, legatus excellentiae vestrae, confidenter a nobis, ut decuit, postulavit, quatenus vobis aut beatae recordationis papae Leonis tomum a nobis per omnia conservari significare debuissemus, aut propriis verbis nostrae confessionem fidei destinare. 4 Et primam quidem petitionis eius partem, quia facilior fuit, mox ut dixit, implevimus; meque in omnibus praedicti praesulis tomum pro catholicae fidei assertione conscriptum, Deo propitio, custodire, manus nostrae ad vos professione signavimus. 5 Ut autem nullius deinceps, quod absit, suspicionis resideret occasio, etiam illam aliam partem quam memoratus vir illustris Rufinus admonuit, facere mutavi; scilicet propriis verbis confessionem fidei quam tenemus, exponens. 6 Definitiones quoque de eadem catholica fide quae in quatuor sanctis conciliis statulae sunt, sed et memorati pontificis, quas universalis semper tenuit ac tenet Ecclesia, nos cum Dei auxilio tenere atque defendere, praesenti ad excellentiam vestram colloquio intimandum necessario iudicavi.