monumenta.ch > Pelagius I > quam de fide catholica ad regem ante scripsit. Commendat Romanos qui hostium metu eo confugerunt; iterumque de vestibus in urbem mittendis.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA XIII ( olim XIV). AD CHILDEBERTUM REGEM. De Sapaudo Arelatensi, qui contra sedis suae privilegium alterius episcopi iudicium subire iussus fuerat. <<< >>> EPISTOLA XV ( olim XVI). AD CHILDEBERTUM REGEM. Mittit confessionem fidei suae, monetque ut caveat ne qua in Galliis per haereticos excitari discidia sinat.
EPISTOLA XIV ( olim XV). AD SAPAUDUM ARELATENSEM. De epistola sua, quam de fide catholica ad regem ante scripsit. Commendat Romanos qui hostium metu eo confugerunt; iterumque de vestibus in urbem mittendis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Dilectissimo fratri Sapaudo Pelagius. 2 Tanta nobis est circa personam tuae fraternitatis affectio, ut nullas occasiones transire silentio patiamur. 3 Denique veniente illuc Petro urbis negotiatore, praesentia curavimus ad fraternitatem tuam scripta dirigere, desiderantes ut de incolumitate quoque vicissim datis opportunitatibus agnoscamus. 4 Atque ideo salutantes fraterno charitatis amore, indicamus propitiante Domino circa nos omnia prospere geri. 5 Et hortamur ut, si epistola quam per diaconum atque subdiaconum fraternitatis tuae ad excellentissimum filium nostrum Childebertum regem direximus, in qua de institutis beatissimorum Patrum nostrorum fidem catholicam nostro per Dei gratiam sermone deprompsimus, tam ipsi gloriosissimo regi quam charitati tuae vel aliis fratribus coepiscopis nostris placuit, rescripta tuae charitatis celerius agnoscamus. 6 Praeterea commendamus specialiter dilectioni tuae Romanos qui hostilitatis metu confugerunt, ut solatium fraternitatis tuae, et continentiam qualem peregrinatio eorum poscit inveniant; quos etiam filio nostro magnificentissimo viro patricio Placido, genitori tuo, ex nostra persona volumus commendari ut in sua continentia recognoscant quantum apud charitatem tuam eis commendatio nostra profuerit. 7 Sed et illud ad commemorationem tuae fraternitatis adducimus, ut sicut iampridem scripsimus, vestes quae pauperibus erogentur, id est cucullas, et tunicas, atque saga, de eo quod pro pensionibus ecclesiasticarum possessionum nobis domnus filius noster Placidus directurus erat, comparari faciatis, et ad portum Romanum, Deo propitiante, dirige; quatenus sollicitudinem nostram ex parte aliqua relevetis: quia tanta egestas et nuditas in civitate ista est, ut sine dolore et angustia cordis nostri homines quos honesto loco natos idoneos noveramus, non possimus aspicere. 8 Deus te incolumem custodiat, frater charissime. 9 Data idibus Aprilis, anno 16 post consulatum Basilii viri clarissimi.