monumenta.ch > Pelagius I > qui contra sedis suae privilegium alterius episcopi iudicium subire iussus fuerat.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA XII ( olim XIII). AD CHILDEBERTUM REGEM. Significat se vices suas et pallii usum Sapaudo concessisse, quem regi commendat. <<< >>> EPISTOLA XIV ( olim XV). AD SAPAUDUM ARELATENSEM. De epistola sua, quam de fide catholica ad regem ante scripsit. Commendat Romanos qui hostium metu eo confugerunt; iterumque de vestibus in urbem mittendis.
EPISTOLA XIII ( olim XIV). AD CHILDEBERTUM REGEM. De Sapaudo Arelatensi, qui contra sedis suae privilegium alterius episcopi iudicium subire iussus fuerat. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Domino filio gloriosissimo atque praecellentissimo Childeberto rego Pelagius. 2 Cum celsitudini vestrae multa dona misericordia divina contulerit, pro amore tamen quem Ecclesiae eius sinceriter exhibetis (Nicol. II, epist. 8, ad Mic. imper. Graecorum), fecit vos multis regnantibus clariores: quoniam inter alias regni vestri curas pro tranquillitate sanctae Ecclesiae praecipuam sollicitudinem vos certum est exhibere. 3 Quae cum ita sint, miramur quia quantum nobis praesentium portitorum suggestio patefecit, passi estis subripi vobis Sapaudum fratrem et coepiscopum nostrum, Arelatensis civitatis antistitem, cuius Ecclesia in regionibus Gallicanis primatus privilegio et sedis apostolicae vicibus decoratur, ad petitionem episcopi ab ipso ordinati, in iudicium sequentis civitatis episcopi, quod nulla ecclesiastica lege vel ratione conceditur, iudicandum iuberetis occurrere; ut ipso de conculcato loci sui praeiudicio conquerente, illum qui usurpavit necesse sit de illicita praesumptione culpari (Hincmarus, ep. 6, c. 15). 4 Pro quibus, Christianitatis vestrae confidentia freti, paterno studio postulamus ut si quid tale factum est, congrua satisfactione celeriter amputetur, nec ullum sui exemplum in perturbatione Ecclesiarum quas vobis Deus credidit, relinquere concedatur. 5 Et huiusmodi causis sollicitam vos in reliquo decet exhibere cautelam, ne quid contra ecclesiasticas regulas petentibus concedatis: quia, quod bene cognitum est religiosae menti vestrae, non aliter Deo nostro recte potest regalis devotio famulari, nisi providentia eius ecclesiasticorum ordinum servetur integritas. 6 Incolumitatem excellentiae vestrae Deus noster custodiat, domine fili gloriosissime atque praecellentissime.