monumenta.ch > Pelagius I > quem regi commendat.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA XI ( olim XII). AD SAPAUDUM ARELATENSEM. Vices illi suas in Gallia delegat, palliique usum impertitur. <<< >>> EPISTOLA XIII ( olim XIV). AD CHILDEBERTUM REGEM. De Sapaudo Arelatensi, qui contra sedis suae privilegium alterius episcopi iudicium subire iussus fuerat.
EPISTOLA XII ( olim XIII). AD CHILDEBERTUM REGEM. Significat se vices suas et pallii usum Sapaudo concessisse, quem regi commendat. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Domino filio merito gloriosissimo atque praecellentissimo Childeberto regi Pelagius. 2 Excellentiae vestrae litteras, post illas quas legati vestri detulerunt, etiam per eos quos frater et coepiscopus noster Sapaudus ad nos direxit, reverenter accepimus, et salutis vestrae, quae nobis semper optanda est, cognoscentes indicia, gratias divinae pietati retulimus, exorantes clementiam eius ut vos largiflua pietate sua servet incolumes. 3 Litteras autem nostras praefato consacerdoti nostro Sapaudo secundum petitionem vestram direximus, usum pallii pariter concedentes: quia in scrinio ecclesiastico huiuscemodi exempla reperimus, quibus ostenditur Arelatensibus episcopis a sanctae recordationis decessoribus nostris haec fuisse collata. 4 Propterea salutantes cultu regalibus infulis debito, postulamus ut ita cum atque Ecclesiam eius gratia excellentiae vestrae tueatur ac foveat, ne quem per vices nostras augeri propitiante Deo postulastis, in aliqua parte cuiquam Gallicanorum sacerdotum, vel cuiuslibet ordinis ecclesiastici personae, quod non oportet, contemptibilis habeatur; et in eo auctoritati sanctae sedis apostolicae, et genio vestro, qui pro eo suffragatores acceditis, quod absit, videatur in aliquo derogari. 5 Perincolumem excellentiam vestram Deus noster custodiat, domine fili gloriosissime atque praecellentissime.