monumenta.ch > Pelagius I > palliique usum impertitur.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA X ( olim XI). AD SAPAUDUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Commendat illi reditum Hominisboni subdiaconi, atque ut Placido patri suo suggerat de comparandis Romamque mittendis vestibus quae in pauperes erogentur. <<< >>> EPISTOLA XII ( olim XIII). AD CHILDEBERTUM REGEM. Significat se vices suas et pallii usum Sapaudo concessisse, quem regi commendat.
EPISTOLA XI ( olim XII). AD SAPAUDUM ARELATENSEM. Vices illi suas in Gallia delegat, palliique usum impertitur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Dilectissimo fratri Sapaudo Pelagius. 2 Maiorum nostrorum, operante Dei misericordia, cupientes inhaerere vestigiis, et eorum actus divino iuvamine in omnibus imitari, charitati tuae per universam Galliam sanctae sedis apostolicae, cui divina gratia praesidemus, vices iniungimus. 3 Hoc enim antiquitatis memoria docet, hoc etiam Romana testantur scrinia a sanctis Patribus et decessoribus nostris tuis decessoribus esse concessum: ut illius stabilis petrae sempiterna soliditas, supra quam Dominus Salvator noster propriam fundavit Ecclesiam a solis ortu usque ad occasum, primatus sui apicem successorum suorum auctoritate, tam per se quam per vicarios suos, firmiter obtineret. 4 Nos autem, sicut dicit beatus Apostolus, non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae qua mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos. 5 Nec enim quasi non pertingentes superexcedimus nos. 6 Sic ergo participata sollicitudine sanctam Dei universalem Ecclesiam nostri per Dei gratiam rexere maiores. 7 Ilinc est quod et nos fraternitati tuae huiusmodi curas iniungimus, ut sedis nostrae vicarius institutus, ad instar nostrum in Galliarum partibus primi sacerdotis locum obtineas, et quidquid ad gubernationem vel dispensationem ecclesiastici status gerendum est, servatis Patrum regulis et sedis apostolicae constitutis, divini iudicii consideratione dispenses; talemque te in custodiendis canonibus sancta conversatione demonstres, qualem tanti loci decet esse vicarium: memor sententiae beati Pauli apostoli, qua Timotheum discipulum sollicite magister informat dicens: Testor coram Deo et Christo Iesu, et electis angelis eius, ut haec custodias sine praeiudicio, nil faciens in aliam partem declinando (I Tim. XV). 8 Ut erogetur, charissime frater, auctoritas pontificis, et pastoris mansuetudo, per nos tibi locum vicarii, sicut et decessoribus tuis, noveris gratiae largitate concessum. 9 Quia licet apud Deum non sit acceptio personarum, tuam tamen charitatem etiam carnali generatione constat esse praeclaram. 10 Et ideo convenit ut quanto in te Dominus multiplicia bona largitus est, tanto in sacerdotalibus actibus probitatem morum exhibeas clariorem. 11 Scriptum est enim: Cui commendaverunt multum, plus petent ab eo (Luc. XII). 12 Usum quoque pallii tibi alacriter affectioseque concedimus, pariter etiam pallium dirigentes, ut in tanti loci fastigio constitutus, praeclaro quoque habitu decoreris scituris omnibus ecclesiastici gradus hominibus, nullam haberi licentiam, sine formata tuae charitatis, ex quacunque Galliarum parte longiores petere regiones; ne prohibita praesumentes ipsi se proprio videantur privare officio. 13 Haec igitur per Flavianum diaconum et Nestorium subdiaconum Ecclesiae tuae, per quos epistolas tuas accepimus, scribenda esse curavimus. 14 In quorum etiam conversatione laudabile tuae charitatis agnovimus institutum Deus te incolumem custodiat, frater charissime. 15 Data III nonas Februarii, anno 16 post consulatum Basilii viri clarissimi.