monumenta.ch > Pelagius I > atque ut Placido patri suo suggerat de comparandis Romamque mittendis vestibus quae in pauperes erogentur.
Pelagius I, Epistolae, OBSERVATIO P. ANTONII PAGI ad annum Christi 556, n. 7, 8. <<< >>> EPISTOLA XI ( olim XII). AD SAPAUDUM ARELATENSEM. Vices illi suas in Gallia delegat, palliique usum impertitur.
EPISTOLA X ( olim XI). AD SAPAUDUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Commendat illi reditum Hominisboni subdiaconi, atque ut Placido patri suo suggerat de comparandis Romamque mittendis vestibus quae in pauperes erogentur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Dilectissimo fratri Sapaudo Pelagius. 2 Quia legati filii nostri gloriosissimi regis Childeberti, beatorum apostolorum Petri et Pauli, et aliorum sanctorum martyrum reliquias poposcerunt, necesse habuimus Hominembonum subdiaconum de clero nostro dirigere, qui eas usque ad fraternitatem tuam cum reverentia deportaret. 3 Et ideo salutantes hortamur ut quaesita occasione, sive navi, sive terreno, cum talibus personis de quibus nulla periculi possit esse suspicio, ad nos eum iuvante Domino remittatis. 4 Ea autem quae pro honore charitatis tuae a nobis supradicti legati poposcisse noscuntur, parati sumus Deo iuvante concedere. 5 Sed nisi litteras tuas per te acceperimus, sicut etiam decessores nostri postulantibus tuis decessoribus praestiterunt, superfluum iudicavimus ultro transmittere. 6 Sed mox ad nos, iuvante Domino, unum de clero tuo cum litteris direxeris, si Dominus voluerit, et si vixerimus, promittimus nos esse facturos. 7 Praeterea hortamur, viro magnificentissimo filio nostro, patricio Placido genitori tuo dicas, ut quod de pensionibus possessionum Ecclesiae nostrae collectum est, aut per suum hominem, aut per harum nobis dignetur dirigere portitorem: quia Italiae praedia ita desolata sunt, ut ad recuperationem eorum nemo sufficiat. 8 Et si possibile est, ut nobis de ipsis solidis saga tomentacia, quae pauperibus erogari possint, et tunicas albas, aut cucullas, vel colobia, aut si quae aliae species in provincia flunt, quae pauperibus, ut diximus, erogari debeant, nobis exinde facite comparari, et opportunitate navis inventa dirigite, ut maximas fraternitati tuae gratias referamus, dum in huiusmodi sollicitudinem nostram providentia charitatis tuae relevari contigerit. 9 Hortamur etiam ut Anastasium fratrem Pauli defensoris Ecclesiae ad nos faciatis occurrere. 10 Deus te incolumem custodiat, frater charissime. 11 Data XIX calendas Ianuarias, anno 15 post consulatum Basilii viri clarissimi.