monumenta.ch > Pelagius I > 8.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA IX ( olim X). AD CHILDEBERTUM REGEM. Anathema dicit iis qui de fide aliter sentiunt quam in epistolis Leonis et in concilio Chalcedonensi continetur. Reliquias sanctorum mittit per Hominembonum subdiaconem. <<< >>> EPISTOLA X ( olim XI). AD SAPAUDUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Commendat illi reditum Hominisboni subdiaconi, atque ut Placido patri suo suggerat de comparandis Romamque mittendis vestibus quae in pauperes erogentur.
OBSERVATIO P. ANTONII PAGI ad annum Christi 556, n. 7, 8.
1 Epistola Pelagii ad Childebertum regem III id. Decemb. anni 556 scripta, ex duabus aliis, quarum altera ad Childebertum, altera ad Iustinianum a Vigilio data fuerat, consarcinata est. 2 Haec duarum epistolarum, ad Childebertum scilicet et ad Iustinianum, consarcinatio, nemini huc usque observata, quae tamen non videtur in dubium revocanda. 3 Finis enim et initium epistolae quae ad Childebertum regem scripta supponitur, spectat ad Gallias et ad Francorum regem, qui, ut liquet ex alia Pelagii epistola, Rufinum, Romam ad Pelagium papam miserat: qui postulavit ut pontifex vel Childeberto significaret se per omnia B. Leonis scriptis assentiri, vel propriis verbis confessionem suae fidei ad eumdem destinaret. 4 Id constat ex alia Pelagii ad Childebertum regem epistola, in qua pontifex ait: Veniens Rufinus vir magnificus, legatus excellentiae vestrae, confidenter a nobis, ut decuit, postulavit quatenus vobis aut beatae recordationis papae Leonis tomum a nobis per omnia conservari significare debuissemus, aut propriis verbis nostrae confessionem fidei destinare. 5 Huiusmodi petitionis ratio haec fuit quod semina scandalorum in provinciis Galliarum a quibusdam spargebantur, quasi quid contra fidem catholicam in quinta synodo generali peractum esset. 6 Quare Pelagius litteris hoc anno ad Childebertum tertio idus Decembres missis, illam petitionem implevit, et anathema dixit iis qui de fide aliter sentiebant quam in epistolis sancti Leonis et in concilio Chalcedonensi continebatur. 7 Artifex epistolae de qua agitur refert priorem eius partem ad Childebertum, ab initio usque ad haec verba: Quoniam haec ipsa ita contigerunt, sicuti et posteriorem ab his verbis: Reliquias vero tam beatorum apostolorum quam sanctorum martyrum, iam quidem per servos Dei monasterii Lirinensis direximus, et caetera usque in finem. 8 Reliqua omnia in epistola ad Childebertum contenta desumpsit consarcinator ex aliquibus litteris a Vigilio papa ad Iustinianum imp. datis. 9 Nam haec verba verbi gratia nonnisi ad imperatorem Constantinopolitanum scripta sunt: Haec ipsa ita contigerunt, ut cum pater vester clementissimus imperator omnes haereses quae Constantinopoli episcopos suos et ecclesias, cum magnis redditibus et vasorum diversitate usque ad tempora imperii eius habuerunt, everterit et, sublatis basilicis eorum atque redditibus, omnibusque aliis rebus catholicis, tradiderit. 10 Certum est autem Iustinum Seniorem haereticorum basilicas orthodoxis tradidisse, et Iustinianum eius filium adoptivum fuisse; cum contra Clodoveus Magnus Childeberti pater, nec appellatus est imperator, praesertim a pontificibus Romanis, neque aliquis Francorum rex haereticorum ecclesias Constantinopoli evertere potuit. 11 Ad haec auctor illius epistolae infra ostendit imperatorem quem alloquitur alium non esse quam Iustinianum: Ut autem nos diu tribulationes Constantinopoli pateremur, illa res fecit quam breviter superius tetigimus: quoniam vivente Augusta (nempe Theodora, quam iam in eadem epistola nominarat) quidquid in ecclesiasticis causis movebatur, suspectum habuimus. 12 Nam pater vester clementissimus imperator, et beati papae Leonis dogma, et Chalcedonensis synodi fidem nullo modo unquam patitur violari. 13 Ubi loco patitur legendum passus est. 14 Mitto alia in ea epistola memorata quae dici non potuere ab alio pontifice Romano quam a Vigilio post suum Constantinopoli in Siciliam reditum. 15 Denique inter partes tres, quibus epistola illa consula, nulla connexio est, ut legenti patet.