monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA IX ( olim X). AD CHILDEBERTUM REGEM. Anathema dicit iis qui de fide aliter sentiunt quam in epistolis Leonis et in concilio Chalcedonensi continetur. Reliquias sanctorum mittit per Hominembonum subdiaconem.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA VIII ( olim IX). AD EUMDEM. Modeste laudes reiicit quibus illum Sapaudus in litteris suis ornarat. <<< >>> OBSERVATIO P. ANTONII PAGI ad annum Christi 556, n. 7, 8.
EPISTOLA IX ( olim X). AD CHILDEBERTUM REGEM. Anathema dicit iis qui de fide aliter sentiunt quam in epistolis Leonis et in concilio Chalcedonensi continetur. Reliquias sanctorum mittit per Hominembonum subdiaconem. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Domino filio gloriosissimo atque praecellentissimo Childeberto regi Pelagius episcopus. 2 Rufinus vir magnificus, legatus excellentiae vestrae, nobis dixit quod et in provinciis Galliarum quidam semina scandalorum sparserunt, dicendo quid contra fidem catholicam, quod Dominus non patiatur, admissum. 3 Et quamvis a transitu divae memoriae Theodorae Augustae nullas de fide quaestiones Ecclesia Dei in partibus Orientis Deo miserante formidet, sed quaedam capitula extra fidem fuerint agitata, de quibus longum est ut epistolari possint complecti sermone: hoc breviter, secundum admonitionem praefati magnifici viri Rufini, ad sanandum animum vestrum, vel omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum in Galliae regionibus consistentium, faciendum esse pro speximus: dicentes anathematizare nos, et alienos ab aeternae vitae praemiis iudicare, quicunque ab illa fide quam beatae recordationis papa Leo in suis epistolis praedicavit, et quam Chalcedonense concilium, sequens eumdem praesulem, edita definitione suscepit, in una syllaba, aut in uno verbo, vel in sensu, erravit aliquando, aut declinavit vel declinaverit aliquando. 4 Quibus se ita habentibus, non attendat celsitudo vestra, nec fratres nostri episcopi, fabulas eorum hominum qui scandalis delectantur: quoniam haec ipsa ita contigerunt, ut cum pater vester clementissimus imperator omnes haereses, quae Constantinopoli episcopos suos et ecclesias, cum magnis reditibus et vasorum diversitate, usque ad tempora imperii eius habuerunt, everterit, et sublatis basilicis eorum atque reditibus, omnibusque aliis rebus, catholicis tradiderit. 5 Hi ergo qui in ipsis erroribus remanserunt, conglobati sunt in unum, et agunt vehementer, qualiter Ecclesiam catholicam scindant atque perturbent. 6 Nam et huc in Italiam, quandiu nos in Constantinopoli fuimus, de nomine nostro chartas mittebant, dicendo quasi nos dixerimus fidem catholicam fuisse corruptam. 7 Nunc vero etiam contra nos afferunt huc chartas tacitis nominibus, ut nesciatur quis eas misit. 8 Sed sic faciunt Christiani qui in Constantinopoli sunt, dum eos constet non esse Christianos. 9 Maxime tamen Nestorianae haeresis homines, pro eo quod Nestorius duas naturas in Christo separatas quidem et divisas astruxerit, fraudulenter moliuntur dicere non longe ab intellectu esse Chalcedonensis synodi et papae Leonis, dum Nestorium, pro eo quod divisas duas naturas assereret, ipso dogmate beati papae Leonis constat esse damnatum. 10 Haec breviter insinuanda esse excellentiae vestrae curavimus, ut ille ardor fidei vestrae, et unitatis amor, non alicuius perversi hominis fabulas, aut chartas superfluas permittat attendi: quia et hic simplices aliquos episcopos, et nescientes prima elementa fidei, sollicitaverunt, ut nec rationem ipsam intelligant, nec discernant quantum sit bonum a fide catholica non errare; sed si qua sunt alia quibus crimen ab haereticis patitur sancta Ecclesia refutare. 11 Quis enim patiatur ut Nestorii vel sectatorum eius blasphemias, pro eo quod duas naturas in Christo separatas, id est divisas esse astruxerit, catholicae fidei existimet concordare? Ut autem nos diutribulationes Constantinopoli pateremur, illa res fecit quam breviter superius tetigimus: quoniam vivente Augusta, quidquid in ecclesiasticis causis movebatur, suspectum habuimus. 12 Nam pater vester clementissimus imperator, et beati papae Leonis dogma, et Chalcedonensis synodi fidem nullo modo unquam patitur violari. 13 Reliquias vero tam beatorum apostolorum quam sanctorum martyrum, iam quidem per servos Dei monasterii Lirinensis direximus. 14 Sed et nunc quas legati vestri poposcerunt, nos misisse signamus, deputantes Hominembonum subdiaconum ex clero Ecclesiae nostrae, a quo usque ad fratrem et coepiscopum nostrum Sapaudum iubente Domino deferantur. 15 Data III idus Decembres, anno 15 post consulatum Basilii viri clarissimi, per Rufinum legatum (Anno Christi 556). 16 Subscriptio. 17 Pelagius misericordia Dei episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae, exemplari epistolae nostrae subscripsi.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA VIII ( olim IX). AD EUMDEM. Modeste laudes reiicit quibus illum Sapaudus in litteris suis ornarat. <<< >>> OBSERVATIO P. ANTONII PAGI ad annum Christi 556, n. 7, 8.
monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA IX ( olim X). AD CHILDEBERTUM REGEM. Anathema dicit iis qui de fide aliter sentiunt quam in epistolis Leonis et in concilio Chalcedonensi continetur. Reliquias sanctorum mittit per Hominembonum subdiaconem.