monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA VIII ( olim IX). AD EUMDEM. Modeste laudes reiicit quibus illum Sapaudus in litteris suis ornarat.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA VII ( olim VIII). AD SAPAUDUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Salutatoria priusquam a Sapaudo litteras acciperet. <<< >>> EPISTOLA IX ( olim X). AD CHILDEBERTUM REGEM. Anathema dicit iis qui de fide aliter sentiunt quam in epistolis Leonis et in concilio Chalcedonensi continetur. Reliquias sanctorum mittit per Hominembonum subdiaconem.
EPISTOLA VIII ( olim IX). AD EUMDEM. Modeste laudes reiicit quibus illum Sapaudus in litteris suis ornarat. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Dilectissimo fratri Sapaudo Pelagius. 2 Fraternitatis vestrae grata nobis colloquia Felice viro honesto deferente suscepimus; quibus recensitis, communi Domino ac Deo nostro insufficientes gratias egimus, quia dilectionis tuae incolumitatem, quae nobis est desiderabilis, eorum testificatione cognovimus. 3 Ea autem quae in nostris laudibus facundia oris vestri disseruit, quanquam vos congruentem vobis rem fecisse manifestum sit, nos tamen nihil nostrum ex omnibus quae dicta sunt agnoscentes, verecundiam magis incurrimus, illud doctissimi viri ad animum producentes, qui dixit: Sicut vera laus ornat, sic falsa castigat. 4 Multum enim vitae nostrae ac morum verba charitatis vestrae mensuras excedunt. 5 Optamus tamen ut sanctorum omnium precibus et vestris orationibus faciat nos Deus tales existere, quales vos esse ex bona voluntate pinxistis. 6 Atque ideo salutantes debito charitatis affectu, indicamus nos, inventa ante hoc parvum tempus occasione quorumdam de provincia vestra Romam venientium, tanto amoris vestri fervore fuisse succensos, ut impatienter ferremus huiusmodi opportunitatem silentio praeterire. 7 Scribentes namque gloriosissimo communi filio Childeberto regi, etiam ad charitatem tuam litteras, quales sub brevitate temporis potuimus dictare, transmisimus. 8 Quaedam autem nobis, sicut scripsistis, proprio ore litterarum vestrarum in compendio portitor intimavit, quae nos non mediocriter permoverunt, admirantes nimirum qua ratione tam nova res fuerit usurpata; et necesse habemus solliciti esse, ut si quis venerit, non facile nobis, tanquam ignaris, subripere aliquid videatur. 9 Melius tamen fraternitas tua faciet, si cognoscens illos quos suspicamini ad nos esse venturos, etiam vos personam instructam ex omni parte dirigatis, quae eis possit obsistere: quia cum epistola vestra nihil de causa contineat, si hic qui nobis modo ex voluntate vestra verbo suggessit, tunc apud nos nequeat inveniri, videbimur nos accusatoris officium suscepisse. 10 Quod si a tua charitate persona dirigitur, nostrum est, et pro affectu quem vobis impendimus, et pro rei gestae novitate, salva aequitate, competentem illi quem dilectio tua miserit, praebere favorem. 11 Deus te incolumem custodiat, frater charissime. 12 Data decimo sexto calendas Octobris, anno 15 post consulatum Basilii viri clarissimi.