monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA VII ( olim VIII). AD SAPAUDUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Salutatoria priusquam a Sapaudo litteras acciperet.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA VI ( olim VII). AD UNIVERSUM POPULUM DEI. De fide catholica. <<< >>> EPISTOLA VIII ( olim IX). AD EUMDEM. Modeste laudes reiicit quibus illum Sapaudus in litteris suis ornarat.
EPISTOLA VII ( olim VIII). AD SAPAUDUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Salutatoria priusquam a Sapaudo litteras acciperet. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Dilectissimo fratri Sapaudo Pelagius. 2 Quae nobiscum omnipotentis Dei gratia fuerit operata, ad charitatem tuam credimus fuisse perlatum; pro qua re ad nos destinari convenerat, ut visitatione communi magno invicem gaudio frueremur. 3 Nos tamen fraternae memores charitatis, praesentium portitorum occasione reperta, officium fraternae salutationis impendimus, optantes ut alterna in timore Domini charitate viventes, mutuo frequenter refoveamur alloquio. 4 Deus te incolumem custodiat, frater charissime. 5 Data IV nonarum Iuliarum, anno 15 post consulatum Basilii viri clarissimi (An. Christi 556).