monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA VI ( olim VII). AD UNIVERSUM POPULUM DEI. De fide catholica.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA V ( olim VI). AD EPISCOPOS TUSCIAE. Ipsos ob schisma reprehendit. <<<     >>> EPISTOLA VII ( olim VIII). AD SAPAUDUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Salutatoria priusquam a Sapaudo litteras acciperet.

EPISTOLA VI ( olim VII). AD UNIVERSUM POPULUM DEI. De fide catholica. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Pelagius episcopus universo populo Dei. 2  Vas electionis beatissimus Paulus apostolus, cum de Iudaeis in Christo necdum credentibus loqueretur, zelum eos Dei habere professus est, sed ne ex hoc sine culpa esse crederentur, consequenter adiecit: Sed non secundum scientiam (Rom. X): ut eos necessarie per doctrinam a Deo sibi creditam ostenderet emendandos. 3  Quod testimonium nostro etiam tempori convenire charitas vestra non ambigit: quia etsi zelum Dei in quorumdam mentibus esse deprehendimus, in hoc tamen quod suspicionibus quibusdam sine notitia veritatis se concusserunt atque concutiunt, et quod se a visceribus unicae matris Ecclesiae nefaria animositate discerpunt, sine scientia eos esse non dubium est. Et possemus [possumus] quidem totius causae rationem ad sedandos rumores hominum, divina nobis cooperante misericordia, fiducialiter explicare; nihilque contra fidem Patrum contraque quatuor synodorum firmitatem ullatenus esse tentandum [tentatum], lucidissimis approbationibus demonstrare; magisque id actum, ut memoratarum synodorum firmitas contra omnes inimicos immobili soliditate consisteret. 4  Sed quia hoc his qui lacte potius quam solido cibo nutriendi sunt (I Cor. VI) necessarium esse non duximus, ut (sicut memoratus Doctor gentium dicit) inter perfectos loquenda sit sapientia: hoc interim quod etiam parvulis abunde sufficiat, ad notitiam omnium deferendum esse perspeximus. 5  Id autem est, ut fidem meam annexa subter professione definiam, in qua, Deo propitio, et rectae me apostolorum doctrinae et Patrum inhaerere vestigiis evidenter appareat, ut per vos, qui zelum Dei etiam cum scientia possidetis, caeteris innotescat, quos operante Domini nostri gratia, non sine vestra mercede ab irrationabili divisionis suae malo confidimus liberandos. 6  De sanctis vero quatuor conciliis, id est Nicaeno trecentorum decem et octo, Constantinopolitano centum quinquaginta, Ephesino primo ducentorum, sed et de Chalcedonensi sexcentorum triginta, ita me protegente divina misericordia sensisse, et usque ad terminum vitae meae sentire toto animo et tota virtute profiteor, ut eas in sanctae fidei defensione et damnationibus haeresum atque haereticorum, ut pote sancto firmatas Spiritu, omnimoda devotione custodiam: quarum firmitatem, quia universalis Ecclesiae firmitas est, ita me tueri ac defendere profiteor, sicut eas decessores meos defendisse non dubium est: in quibus illum (S. Leo) maxime et sequi et imitari desidero, quem Chalcedonensis synodi auctorem novimus exstitisse; qui suo congruens nomini, eius se membrum qui de tribu Iuda leo exstitit, vivacissima fidei sollicitudine evidenter ostendit. 7  Similem igitur suprascriptis synodis reverentiam me semper exhibiturum esse confido, et quicunque ab iisdem quatuor conciliis absoluti sunt, me esse orthodoxos habiturum, nec unquam in vita mea, Deo nos in omnibus protegente, aliquid de sanctae et verae praedicationis eorum auctoritate minuere. 8  Sed et canones, quos sedes apostolica suscepit, sequor et veneror, et Deo adiuvante defendo, neque vel de hac professione reticere aut discedere aliquando promitto. 9  Epistolas etiam beatae recordationis papae Coelestini, Sixti et prae omnibus beati Leonis, nec non etiam successorum eius, Hilarii, Simplicii, Felicis, Gelasii, Anastasii, Symmachi, Hormisdae, Ioannis, Felicis, Bonifacii, Ioannis alterius, et Agapeti, pro defensione fidei catholicae, et pro firmitate suprascriptarum quatuor synodorum, et contra haereticos, tam ad principes quam ad episcopos, vel quoslibet alios per Orientem et Illyricum atque Dardaniam, aliasque provincias diversis temporibus missas, inviolabiliter, adiuvante Christo Domino nostro, me custodire profiteor, et omnes quos ipsi damnaverunt habere damnatos; et quos ipsi receperunt, praecipue venerabiles episcopos Theodoritum et Ibam, me inter orthodoxos venerari. 10  Haec est igitur fides mea et spes mea, quae in me dono misericordiae Dei est: pro qua maxime paratos nos esse debere, beatus Petrus ad respondendum omni poscenti nos rationem (I Petr. III). 11  Cum hac professione me vivere opto, cum ipsa ante tribunal Christi assistere: per hanc a peccatis meis absolvi me credo, et ad dexteram gloriae divina misericordia deportandum. 12  Quicunque autem aliud senserit, crediderit, praedicaverit, hunc anathematizat sancta et universalis Ecclesia Dei. 13  Deus vos incolumes custodiat, filii dilectissimi. 14  Amen.



Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA V ( olim VI). AD EPISCOPOS TUSCIAE. Ipsos ob schisma reprehendit. <<<     >>> EPISTOLA VII ( olim VIII). AD SAPAUDUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Salutatoria priusquam a Sapaudo litteras acciperet.
monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA VI ( olim VII). AD UNIVERSUM POPULUM DEI. De fide catholica.